Ennius annalium fragmenta 114-115

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


114

Mensas constituit idemque ancilia

115

Libaque, fictores, Argeos, et tutulatos

120-121 V.² = 122-123 Fl.

Varro ling. 7, 43s.: apud Ennium: "mensas constituit idemque ancilia". dicta ab ambecisu, quod ea arma ab utraque parte ut Thracum incisa. "libaque fictores Argeos et tutulatos". liba quod libandi causa fiunt. fictores dicti a fingendis libis. Argei ab Argis; Argei fiunt e scirp[e]is, simulacra hominum XXVII; ea quotannis de ponte sublicio a sacerdotibus publice deici solent in Tiberim. tutulati dicti hi qui in sacris in capitibus habere solent ut metam: id tutulus appellatus ab eo quod [...] siue ab eo quod [...] siue ab eo quod [...] uocatur. eundem Pompilium ait e. q. s.

Fest. pp. 484-486: Tutulum uocari aiunt flaminicarum capitis ornamentum, quod fiat uitta purpurea innexa crinibus et extructum in altitudinem. quidam pilleum lanatum forma metali figuratum, quo flamines ac pontifices utantur eodem nomine uocari. Ennius "libaque ... Argaeos e--".

Paul. Fest. p. 485: Tutulum dicebant flaminicarum capitis ornamentum uitta purpurea innexa crinibus et in altitudinem extructum. Ennius "fictores Argeos et tutulatos".

Cf. Serv. auct. Aen. 2, 683: Suetonius tria genera pilleorum dixit, quibus sacerdotes utuntur, apicem, tutulum, galerum: sed apicem pilleum sutile circa medium uirga eminente, tutulum pilleum lanatum metae figura, galerum pilleum ex pelle hostiae caese.