Auianus fabulae 9

Altre sezioni


Montibus ignotis curuisque in uallibus artum

      Cum socio quidam suscipiebat iter,

Securus, quodcumque malum fortuna tulisset,

      Robore collato posset uterque pati.

5

Dumque per inceptum uario sermone feruntur,

      In mediam praeceps conuenit ursa uiam.

Horum alter facili comprendens robora cursu

      In uiridi trepidum fronde pependit onus;

Ille trahens nullo iacuit uestigia gressu,

10

      Exanimem fingens, sponte relisus humi.

Continuo praedam cupiens fera saeua cucurrit

      Et miserum curuis unguibus ante leuat;

Verum ubi concreto riguerunt membra timore

      (Nam solitus mentis liquerat ossa calor),

15

Tunc olidum credens, quamuis ieiuna, cadauer

      Deserit et lustris conditur ursa suis.

Sed cum securi paulatim in uerba redissent,

      Liberior iusto, qui fuit ante fugax:

"Dic, sodes, quidnam trepido tibi rettulit ursa?

20

      Nam secreta diu multaque uerba dedit."

"Magna quidem monuit, tamen haec quoque maxima iussit,

      Quae misero semper sunt facienda mihi:

"Ne facile alterius repetas consortia, dixit,

      Rursus ab insana ne capiare fera."