Auianus fabulae 2

Other sections


Pennatis auibus quondam testudo locuta est:

      Si quis eam uolucrum constituisset humi,

Protinus e rubris conchas proferret arenis,

      Quis pretium nitido cortice baca daret;

5

Indignum sibimet, tardo quod sedula gressu

      Nil ageret toto perficeretque die.

Ast ubi promissis aquilam fallacibus implet,

      Experta est similem perfida lingua fidem.

Et male mercatis dum quaerit sidera pennis,

10

      Occidit infelix alitis ungue fero.

Tum quoque sublimis, cum iam moreretur, in auras

      Ingemuit uotis haec licuisse suis.

Nam dedit exosae post haec documenta quietis

      Non sine supremo magna labore peti.

15

Sic quicumque noua sublatus laude tumescit,

      Dat merito poenas, dum meliora cupit.