Auianus fabulae 1

Altre sezioni


Rustica deflentem paruum iurauerat olim,

      Ni taceat, rabido quod foret esca lupo.

Credulus hanc uocem lupus audiit et manet ipsas

      Peruigil ante fores, irrita uota gerens.

5

Nam lassata puer nimiae dat membra quieti,

      Spem quoque raptori sustulit inde fames.

Hunc ubi siluarum repetentem lustra suarum

      Ieiunum coniunx sensit adesse lupa:

"Cur, inquit, nullam referens de more rapinam,

10

      Languida consumptis sed trahis ora genis?"

"Ne mireris, ait, deceptum fraude maligna

      Vix miserum uacua delituisse fuga.

Nam quae praeda, rogas, quae spes contingere posset,

      Iurgia nutricis cum mihi uerba darent?"

15

Haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari,

      Femineam quisquis credidit esse fidem.