Ennius annalium fragmenta 72-91

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


72

Curantes magna cum cura tum cupientes

Regni dant operam simul auspicio augurioque.

In †monte Remus auspicio sedet atque secundam

75

Solus auem seruat. at Romulus pulcer in alto

Quaerit Auentino, seruat genus altiuolantum.

Certabant urbem Romam Remoramne uocarent.

Omnibus cura uiris uter esset induperator.

Expectant ueluti consul quom mittere signum

80

Volt, omnes auidi spectant ad carceris oras

Quam mox emittat pictos e faucibus currus:

Sic expectabat populus atque ore timebat

Rebus utri magni uictoria sit data regni.

Interea sol albus recessit in infera noctis.

85

Exin candida se radiis dedit icta foras lux

Et simul ex alto longe pulcerrima praepes

Laeua uolauit auis. simul aureus exoritur sol

Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta

Auium, praepetibus sese pulcrisque locis dant.

90

Conspicit inde sibi data Romulus esse propritim

Auspicio regni stabilita scamna solumque.

74

sedet atque

se deuouet atque Cic. div. 1, 107 cod. Vossianus lat. Fol. 86

se deuoueratque Cic. div. 1, 107 cod. Vindobonensis lat. 189

se deuouerat quae Cic. div. 1, 107 codd. aliqui

77-96 V.² = 79-99 Fl.

Cic. div. 1, 105ss.: sapienter aiebant ad opinionem imperitorum esse fictas religiones. quod longe secus est. neque enim in pastoribus illis quibus Romulus praefuit nec in ipso Romulo haec calliditas esse potuit ut ad errorem multitudinis religionis simulacra fingerent [...] atque ille Romuli auguratus pastoralis non urbanus fuit, nec fictus ad opiniones imperitorum sed a certis acceptus et posteris traditus. itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure "curantes ... solumque".

Gell. 7, 6, 9: locos porro praepetes et augures appellant et Ennius in annalium primo dixit "praepetibus sese pulcris locis dant".

Cf. Serv. auct. Aen. 1, 273: Naeuius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt.

Etiam CGL V p. 578, 3: Rome conditor certus nescitur sallustius dicit initio troiani eam condidere uergilius abebandro ennius et alii a romulo.