Symphosius aenigmata


Haec quoque Symphosius de carmine lusit inepto

(Sic tu, Sexte, doces; sic te deliro magistro),

Annua Saturni dum tempora festa redirent

Perpetuo semper nobis sollemnia ludo.

5

Post epulas laetas, post dulcia pocula mensae

Deliras inter uetulas puerosque loquaces,

Cum streperet late madidae facundia linguae,

Tum uerbosa cohors studio sermonis inepti

Nescio quas passim magno de nomine nugas

10

Est meditata diu; sed friuola multa locuta est.

Nec mediocre fuit, magni certaminis instar,

Ponere diuerse uel soluere quaeque uicissim.

Ast ego, ne solus foede tacuisse uiderer,

Qui nihil attulerim mecum, quod dicere possem,

15

Hos uersus feci subito †de carmine uocis.

Insanos inter sanum non esse necesse est.

Da ueniam, lector, quod non sapit ebria Musa.

De summo planus, sed non ego planus in imo

Versor utrimque manu. diuerso munere fungor.

20

Altera pars reuocat, quidquid pars altera fecit.

Dulcis amica dei, ripae uicina profundae,

Suaue canens Musis, nigro perfusa colore,

Nuntia sum linguae digitis signata magistris.

Corporis extremi non magnum pondus adhaesi.

25

Ingenitum dicas; ita pondere nemo grauatur.

Vna tamen facies plures habet ore figuras.

Virtutes magnas de uiribus affero paruis.

Pando domos clausas, iterum sed claudo patentes.

Seruo domum domino, sed rursus seruor ab ipso.

30

Nexa ligor ferro, multos habitura ligatos.

Vincior ipsa prius, sed uincio uincta uicissim.

Et solui multos, nec sum tamen ipsa soluta.

Terra mihi corpus, uires mihi praestitit ignis;

De terra nascor; sedes est semper in alto;

35

Et me perfundit, qui me cito deserit, umor.

Sunt mihi, sunt lacrimae, sed non est causa doloris.

Est iter ad caelum, sed me grauis impedit aer,

Et qui me genuit, sine me non nascitur ipse.

Nox ego sum facie, sed non sum nigra colore

40

Inque die media tenebras tamen affero mecum.

Nec mihi dant stellae lucem nec Cynthia lumen.

Ex alto uenio, longa delapsa ruina.

De caelo cecidi medias transmissa per auras:

Sed sinus excepit, qui me simul ipse recepit.

45

Vnda fui quondam, quod me cito credo futuram.

Nunc rigidi caeli duris conexa catenis

Nec calcata pati possum nec nuda teneri.

Puluis aquae tenuis modico cum pondere lapsus,

Sole madens, aestate fluens, in frigore siccus,

50

Flumina facturus totas prius occupo terras.

Est domus in terris, clara quae uoce resultat.

Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes.

Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.

Longa feror uelox formosae filia siluae,

55

Innumeris pariter comitum stipata cateruis.

Curro uias multas, uestigia nulla relinquens.

Mira tibi referam nostrae primordia uitae.

Nondum natus eram nec eram iam matris in aluo.

Iam posito partu natum me nemo uidebat.

60

Non possum nasci, si non occidero matrem.

Occidi matrem, sed me manet exitus idem.

Id mea mors patitur, quod iam mea fecit origo.

Littera me pauit, nec quid sit littera noui.

In libris uixi nec sum studiosior inde.

65

Exedi Musas nec adhuc tamen ipsa profeci.

Pallas me docuit texendi nosse laborem.

Nec pepli radios poscunt nec licia telae.

Nulla mihi manus est, pedibus tamen omnia fiunt.

Porto domum mecum, semper migrare parata,

70

Mutatoque solo non sum miserabilis exul,

Sed mihi concilium de caelo nascitur ipso.

Raucisonans ego sum media uocalis in unda,

Sed uox laude sonat, †quasi se quoque laudet et ipsa.

Cumque canam semper, nullus mea carmina laudat.

75

Tarda, gradu lento, specioso praedita dorso;

Docta quidem studio, sed saeuo prodita fato

Viua nihil dixi; quae sic modo mortua canto.

Caeca mihi facies atris obscura tenebris.

Nox est ipse dies nec sol mihi cernitur ullus.

80

Malo tegi terra: sic me quoque nemo uidebit.

Prouida sum uitae, duro non pigra labori,

Ipsa ferens umeris securae praemia brumae.

Nec gero magna simul, sed congero multa uicissim.

Improba sum, fateor. quid enim gula turpe ueretur?

85

Frigora uitabam, quae nunc aestate reuertor;

Sed cito submoueor falso conterrita uento.

Non bonus agricolis, non frugibus utilis hospes,

Non magnus forma, non recto nomine dictus,

Non gratus Cereri non paruam sumo saginam.

90

Parua mihi domus est, sed ianua semper aperta.

Exiguo sumptu furtiua uiuo sagina.

Quod mihi nomen inest, Romae quoque consul habebat.

Littera sum caeli pinna perscripta uolanti,

Bella cruenta gerens uolucri discrimine Martis.

95

Nec uereor pugnas, dum non sit longior hostis.

Viuo nouem uitas, si me non Graecia fallit,

Atraque sum semper nullo compulsa dolore,

Et non irascens ultro conuitia dico.

Nox mihi dat nomen primo de tempore noctis.

100

Pluma mihi non est, cum sit mihi pinna uolantis;

Sed redeo in tenebris nec me committo diebus.

Plena domus spinis; parui sed corporis hospes

Incolumi dorso telis completus acutis

Sustinet armatas sedes, habitator inermis.

105

Est noua nostrarum cunctis captura ferarum,

Vt si quid capias, id tu tibi ferre recuses,

Et quod non capias, tecum tamen ipse reportes.

Vita mihi mors est; morior si coepero nasci.

Sed prius est fatum leti, quam lucis origo.

110

Sic solus Manes ipsos mihi dico parentes.

Moechus eram regis, sed lignea membra sequebar.

Et Cilicum mons sum, sed mons sum nomine solo.

Et uehor in caelis et in ipsis ambulo terris.

Dentibus insanis ego sum, qui uinco bidentes,

115

Sanguineas praedas quaerens uictusque cruentos.

Multa cum rabie uocem quoque tollere possum.

Exiguum corpus, sed cor mihi corpore maius.

Sum uersuta dolis, arguto callida sensu,

Et fera sum sapiens, sapiens fera si qua uocatur.

120

Alma Iouis nutrix, longo uestita capillo,

Culmina difficili peragrans super ardua gressu,

Custodi pecoris tremula respondeo lingua.

Setigerae matris fecunda natus in aluo

Desuper ex alto uirides expecto saginas,

125

Nomine numen habens, si littera prima periret.

Dissimilis patri, matri diuersa figura

Confusi generis; generi non apta propago.

Ex aliis nascor nec quisquam nascitur ex me.

A fluuio dicor, fluuius uel dicitur ex me.

130

Iunctaque sum uento, quae sum uelocior ipso.

Et mihi dat uentus natos nec quaero maritum.

Quattuor insignis pedibus manibusque duabus

Dissimilis mihi sum, quia sum non unus et unus.

Et uehor et gradior, qua me mea corpora portant.

135

Grande mihi caput est, intus sunt membra minuta.

Pes unus solus, sed pes longissimus unus.

Et me somnus amat, proprio nec dormio somno.

Anseris esse pedes similes mihi, nolo negare.

Nec duo sunt tantum, sed plures ordine cernis;

140

Et tamen hos ipsos omnes ego porto supinos.

Tota uocor graece, sed non sum tota latine.

Ante tamen mediam cauponis scripta tabernam

In terra nascor, lympha lauor, unguor oliuo.

Pendeo, dum nascor; rursus, dum pendeo, †nascor.

145

Pendens commoueor uentis et nutrior undis.

Pendula si non sim, non sum iam iamque futura.

Mordeo mordentes, ultro non mordeo quemquam;

Sed sunt mordentem multi mordere parati.

Nemo timet morsum, dentes quia non habet ullos.

150

Purpura sum terrae, pulcro perfusa rubore,

Saeptaque, ne uioler, telis defendor acutis.

O felix, longo si possim uiuere fato!

Magna quidem non sum, sed inest mihi maxima uirtus.

Spiritus est magnus, quamuis sim corpore paruo.

155

Nec mihi germen habet noxam nec culpa ruborem.

Dulcis odor nemoris flamma fumoque fatigor,

Et placet hoc superis, medios quod mittor in ignes:

Nec mihi poena datur, sed habetur gratia dandi.

De lacrimis et pro lacrimis mea coepit origo.

160

Ex oculis fluxi, sed nunc ex arbore nascor.

Laetus honor frondis, tristis sed imago doloris.

Dens ego sum magnus populis cognatus Eois.

Nunc ego per partes in corpora multa recessi.

Nec remanent uires, sed formae gratia mansit.

165

Herba fui quondam uiridi de gramine terrae;

Sed chalybis duro mollis praecisa metallo

Mole premor propria, tecto conclusa sub alto.

Ambo sumus lapides, una sumus, ambo iacemus.

Quam piger est unus, tantum non est piger alter:

170

Hic manet immotus, non desinit ille moueri.

Inter saxa fui, quae me contrita premebant;

Vix tamen effugi totis collisa medullis.

Et iam forma mihi minor est, sed copia maior.

Nolo toro iungi, quamuis placet esse maritam.

175

Nolo uirum thalamo: per me mea nata propago est.

Nolo sepulcra pati; scio me submergere terrae.

Exiguum munus flexu mucronis adunci

Fallaces escas medio circumfero fluctu.

Blandior, ut noceam; morti praemitto saginam.

180

Longa, sed exilis, tenui producta metallo,

Mollia duco leui comitantia uincula ferro,

Et faciem laesis et nexum reddo solutis.

Maior eram longe quondam, dum uita manebat;

Sed nunc exanimis lacerata ligata reuulsa

185

Dedita sum terrae, tumulo sed condita non sum.

In caput ingredior, quia de pede pendeo solo.

Vertice tango solum, capitis uestigia signo;

Sed multi comites casum patiuntur eundem.

Findere me nulli possunt, praecidere multi.

190

Sed sum uersicolor, albus quandoque futurus.

Malo manere niger: minus ultima fata uerebor.

Non sum cincta comis et non sum compta capillis.

Intus enim crines mihi sunt, quos non uidet ullus.

Meque manus mittunt manibusque remittor in auras.

195

Dentibus innumeris sum toto corpore plena.

Frondicomam subolem morsu depascor acuto.

Mando tamen frustra, quia respuo praemia dentis.

Mucro mihi geminus ferro coniungitur uno.

Cum uento luctor, cum gurgite pugno profundo.

200

Scrutor aquas medias, ipsas quoque mordeo terras.

Stat nemus in lymphis, stat in alto gurgite silua,

Et manet in mediis undis immobile robur.

Terra tamen mittit, quod terrae munera praestat.

Ipsa grauis non sum, sed aquae mihi pondus inhaeret.

205

Viscera tota tument patulis diffusa cauernis.

Intus lympha latet, sed non se sponte profundit.

Tres mihi sunt dentes, unus quos continet ordo.

Vnus praeterea dens est et solus in imo.

Meque tenet numen, uentus timet, aequora curant.

210

Saepta graui ferro, leuibus circumdata pinnis

Aera per medium uolucri contendo meatu,

Missaque discedens nullo mittente reuertor

De pecudis dorso pecudes ego terreo cunctas,

Obsequio cogens moderati lege doloris.

215

Nec uolo contemni, sed contra nolo nocere.

Cornibus apta cauis, tereti perlucida gyro,

Lumen habens intus, diuini sideris instar,

Noctibus in mediis faciem non perdo dierum.

Perspicior penitus nec luminis arceo uisus,

220

Transmittens oculos intra mea membra meantes.

Nec me transit hiems, sed sol tamen emicat in me.

Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.

Fulgor inest intus radianti luce coruscus,

Qui nihil ostendit, nisi <si> quid uiderit ante.

225

Lex bona dicendi, lex sum quoque dura tacendi,

Ius auidae linguae, finis sine fine loquendi,

Ipsa fluens, dum uerba fluunt, ut lingua quiescat.

Mersa procul terris in cespite lympha profundo

Non nisi perfossis possum procedere rimis,

230

Et trahor ad superos alieno ducta labore.

Truncum terra tegit, latitant in caespite lymphae.

Alueus est modicus, qui ripas non habet ullas.

In ligno uehitur medio, quod ligna uehebat.

Non ego continuo morior, dum spiritus exit:

235

Nam redit assidue, quamuis et saepe recedit.

Nunc<que> mihi magna est animae, nunc nulla facultas.

Deucalionea proueni sospes ab unda,

Affinis terrae, sed longe durior illa.

Littera decedat: uolucrum quoque nomen habebo.

240

Euasi flammas, ignis tormenta profugi.

Ipsa medella meo pugnat contraria fato:

Ardeo de lymphis; mediis incendor ab undis.

Semper inest intus, sed raro cernitur ignis.

Intus enim latitat, sed solos prodit ad ictus.

245

Nec lignis ut uiuat eget, nec ut occidat undis.

Quattuor aequales currunt ex arte sorores

Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus.

Et prope sunt pariter nec se contingere possunt.

Nos sumus, ad caelum quae tendimus, alta petentes,

250

Concordi fabrica quas unus continet ordo,

Vt simul haerentes per nos nitantur ad auras.

Mundi magna parens, laqueo conexa tenaci,

Vincta solo plano, manibus compressa duabus

Ducor ubique sequens et me quoque cuncta sequuntur.

255

Aere rigens curuo patulum componor in orbem.

Mobilis est intus linguae crepitantis imago.

Non resono positus, sed motus saepe resulto.

Mater erat Tellus, genitor est ipse Prometheus,

Auriculae<que> regunt redimito uentre cauato.

260

Dum cecidi, subito mater mea me laniauit.

Tres olim fuimus, qui nomine iungimur uno.

Ex tribus est unus, et tres miscentur in uno.

Quisque bonus per se; melior, qui continet omnes.

Sublatum nihil est, nihil est extrinsecus auctum;

265

Nec tamen inueni, quicquid prius ipse reliqui.

Quod fuerat, non est; coepit, quod non erat, esse.

Nomen ouis graece, contentio magna dearum,

Fraus iuuenis Phrygii, multarum cura sororum.

Hoc uolo, ne breuiter mihi syllaba prima legatur.

270

Nobile duco genus magni de gente Catonis.

Vna mihi soror est, plures licet esse putentur.

De fumo facies, sapientia de sale nata est.

Non ego de toto mihi corpore uindico uires,

Sed capitis pugna nulli certare recuso.

275

Grande tamen caput est, totum quoque pondus in illo.

Contero cuncta simul uirtutis robore magno.

Vna mihi ceruix, capitum sed forma duorum.

Pro pedibus caput est: nam cetera corpore non sunt.

†Rubida curua capax, alienis umida guttis,

280

Luminibus falsis auri mentita colorem,

Dedita sudori, modico succumbo labori.

Per totas aedes innoxius introit ignis.

Est calor in medio magnus, quem nemo ueretur.

Non est nuda domus, sed nudus conuenit hospes.

285

Dedita sum semper uoto, non certa futuri.

Iactor in ancipites uaria uertigine casus

Non ego maesta malis, non rebus laeta secundis.

Terra fui primo, latebris abscondita terrae;

Nunc aliud pretium flammae nomenque dederunt,

290

Nec iam terra uocor, licet ex me terra paretur.

Plus ego sustinui, quam corpus debuit unum.

Tres animas habui, quas omnes intus habebam:

Discessere duae, sed tertia paene secuta est.

Bellipotens olim, saeuis metuendus in armis,

295

†Quinque pedes habui, quod numquam nemo negauit.

Nunc mihi uix duo sunt; inopem me copia fecit.

Cernere iam fas est, quod uix tibi credere fas est.

Vnus inest oculus, capitum sed milia multa.

Qui quod habet uendit, quod non habet unde parabit?

300

Inter luciferum caelum terrasque iacentes

Aera per medium docta meat arte uiator.

Semita sed breuis est, pedibus nec sufficit ipsis.

[Nunc mihi iam credas, fieri quod posse negatur.

Octo tenes manibus, sed me monstrante magistro

305

Sublatis septem reliqui tibi quinque manebunt.]

Insidias nullas uereor de fraude latenti;

Nam deus attribuit nobis haec munera formae,

Quod me nemo mouet, nisi qui prius ipse mouetur.

Virgo modesta nimis legem bene seruo pudoris.

310

Ore procax non sum nec sum temeraria linguae.

Vltro nolo loqui, sed do responsa loquenti.

Sponte mea ueniens uarias ostendo figuras.

Fingo metus uanos nullo discrimine ueri.

Sed me nemo uidet, nisi qui sua lumina claudit.

315

Nomen habens hominis post ultima fata relinquor.

Nomen inane manet, sed dulcis uita profugit.

Vita tamen superest morti post tempora uitae.

Mater me genuit, eadem mox gignitur ex me.