Phocas ars, praefatio


Ars mea multorum es, quos saecula prisca tulerunt:

      Sed noua te breuitas asserit esse meam.

Omnia cum ueterum sint explorata libellis,

      Multa loqui breuiter sit nouitatis opus.

5

Te relegat iuuenis, quem garrula pagina terret,

      Aut siquem paucis seria nosse iuuat;

Te longinqua petens comitem sibi ferre uiator

      Ne dubitet paruo pondere multa uehens;

Te siquis scripsisse uolet, non ulla queretur

10

      Damna nec ingrati triste laboris onus.

Es quod quisque petat; numquam censura diserti

      Hoc contemnet opus, si modo liuor abest.