Cyprianus Gallus liber geneseos

Reference basis text: R. Peiper, 1881

Editing of the digital edition: A. A. Raschieri, 2010


Principio dominus caelum terramque locauit:

Namque erat informis fluctuque abscondita tellus

Inmensusque deus super aequora uasta meabat,

Dum chaos et nigrae fuscabant cuncta tenebrae;

5

Has dum disiungi iussit, a cardine fatur:

"Lux fiat!" et clare nituerunt omnia mundo.

Cum dominus primi complesset facta diei,

Condidit albentem nebulis nascentibus axem.

Accipit inmensus errantia litora pontus,

10

Multiplices rapiens ualidis cum tractibus amnes.

Tertia lux faciem terrarum fulua retexit.

Arida mox posito narratur nomine terra.

Florea uentosis consurgunt germina campis

Pomiferique simul procuruant brachia rami.

15

Quarta die generat solis cum lampade lunam,

Et stellas tremulo radiantes lumine figit.

Haec elementa dedit subiecto insignia mundo,

Tempora quae doceant uarios mutanda per ortus.

Quinta die accipiunt liquentia flumina pisces

20

Et uolucres uarias suspendunt aere pinnas.

Sexta pater gelidos in spiras lubricat angues

Quadrupedumque greges totos diffundit in agros

Cunctaque multiplici mandauit crescere passim

Germine et immensis errare et pascere terris.

25

Haec ubi constituit diuina potentia iussu,

Rectorem inspiciens mundanis defore rebus,

Haec memorat: "Hominem nostris faciamus in unguem

Vultibus adsimilem. toto qui regnet in orbe."

Et licet hunc solo posset componere uerbo,

30

Ipse tamen sancta dignatus ducere dextra

Inspirat brutum diuino a pectore pectus.

Quem postquam effigie formatum ceu sua uidit,

Metitur solum mordaces uoluere curas.

Ilicet inriguo perfundit lumina somno,

35

Mollius ut uulsa formetur femina costa

Atque artus mixta geminos substantia firmet,

Inditur et nomen, uitae quod dicitur, Aeuua.

Quapropter nati linquunt de more parentes

Coniugibusque suis positis cum sedibus haerent.

40

Septima luce deus factorum fine quieuit.

Sacratam statuens uenturi ad gaudia saecli.

Ilicet exhibitis animantum ex ordine turbis

Viritim cunctis nomen, quod permanet, indit

Adamus, donata sibi prudentia sollers.

45

Quem deus adloquio iunctam dignatur et Aeuuam:

"Crescite multimodo uentura in tempora partu,

Vt polus et plenae uestro sint germine terrae,

Heredesque mei uarios decerpite fructus,

Quos nemora et pingui reddunt de caespite campi."

50

Haec ubi disseruit, laeta paradisus in aula

Instruitur primique adspectat lumina solis.

Gignitur haec inter pomis letalibus arbos

Coniunctum generans uitae mortisque saporem.

Aedibus in mediis puro fluit agmine flumen,

55

Quod rigat insignes liquidis de fluctibus hortos

Quadrifidosque secat undante ex fonte meatus.

Phisonus auriferis praediues fluctuat undis

Conspicuasque terit rauco de gurgite gemmas

(Prasinus huic nomen, illi est carbunculus ardens)

60

Perspicuisque uadis terram praelambit Euilam.

Post hunc Aethiopas Geon adlapsus opimat,

Tertius est Tigris, Euphrati adiunctus amoeno,

Assyriam celeri discretim flumine sulcans.

Hic positus custos Adamus cum coniuge fida

65

Atque opifex tali formatur uoce tonantis:

"Ne trepidate simul licitos praecerpere fructus,

Quos nemus intonsum ramo frondente creauit,

Solliciti, ne forte malum noxale legatis,

Quod uiret ex gemino discreta ad munia suco."

70

Nec minus interea caecos nox alta tenebat,

Ac modo formatos uestis non texerat artus.

Has inter sedes et bacis mitibus hortos

Spumeus astuto uincens animalia sensu

Serpebat tacite spiris frigentibus anguis;

75

Liuida mordaci uoluens mendacia sensu

Femineo temptat sub pectore mollia corda:

"Dic mihi, cur metuas felicia germina mali?

Numquid poma deus non omnia nata sacrauit?

Atqui si studeas mellitos carpere uictus,

80

Aureus astrigero ridebit cardine mundus."

Illa negat uetitosque timet contingere ramos:

Sed tamen infirmo uincuntur pectora sensu.

Ilicet ut niueo iam mitia dente momordit,

Adfulsit nulla maculatum nube serenum.

85

Tum sapor inlecebram mellitis faucibus indens

Perpulit insueto munus deferre marito.

Quod simul ac sumpsit, detersa nocte nitentes

Emicuere oculi mundo splendente sereni.

Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque

90

Quae pudenda uident, ficulnis frondibus umbrant.

Forte sub occiduo domini iam lumine solis

Agnoscunt sonitum trepidique ad deuia tendunt.

Tum dominus caeli maestum conpellat Adamum:

"Dic, ubi nunc degas?" respondit talia supplex:

95

"O domine, adfatus pauido sub corde tremesco,

Magne, tuos, nudusque metu frigente fatigor."

Tum dominus: "Quis poma dedit noxalia uobis?"

"Tradidit haec mulier, dum dicit lumina promptim

Candenti perfusa die liquidumque serenum

100

Adfulsisse sibi solemque et sidera caeli."

Protinus ira dei turbatam territat Aeuuam,

Auctorem uetiti dum quaerit maximus acti.

Illa sub haec pandit: "Serpentis suasa loquellis

Accepi, fallente dolo blandoque rogatu.

105

Nam sua uipereis intexens uerba uenenis

Haec mihi prae cunctis narrauit dulcia pomis.

Ilicet omnipotens condemnat gesta draconis

Praecipiens cunctis inuisum uiuere monstrum,

Pectore mox fuso prorepere, tum sola morsu

110

Mandere, mansuro quaecumque in tempora bello

Humanos inter sensus ipsumque labentem,

Vertice ut abiecto pronus post crura uirorum

Serperet et calces, dum labens comminus instat.

Femina fraudigeris misere decepta suadellis

115

Praecipitur duro discrimine ponere partum

Seruitiumque sui studio perferre mariti.

"Tu uero, cui uisa fuit sententia uerax

Coniugis, inmiti cessit quae uicta draconi,

Deflebis miserum per tempora longa laborem.

120

Nam tibi triticeae surget pro germine messis

Carduus et spinis multum paliurus acutis,

Vt cum uisceribus lassis et pectore maesto

Plurima sollicitos praestent suspiria uictus,

Donec in occiduo uenientis tempore mortis,

125

Vnde geris corpus, terrae reddare iacenti."

His actis dominus trepidis dat taedia uitae

Deiectosque procul sacratis dimouet hortis

Obuersosque locat medioque eliminat igni,

In quo perceleri Cherubin euoluitur aestu,

130

Dum calidus deferuet apex flammasque uolutat.

Quis dominus, pigro ne frigore membra rigerent,

Consuit euulsas pecudum de uiscere pelles,

Operiens nudos calidis de uestibus artus.

Ergo ubi coniugio sese iam fidus Adamus

135

Esse uirum sensit, nomen genitricis amatae

Exhibet uxori: binos e germine fetus

Continuo genitor diuersis nuncupat orsis;

Cainis hic nomen habet, cui iunctus Abelus

Innocuas multa seruabat cura bidentes:

140

Ast alius curuo terram uertebat aratro.

Hi cum perpetuo ferrent sua dona tonanti,

Dissimiles fructus sensu suadente dedere.

Nam prior uberibus fuerant quae prosata glaebis,

Obtulit, ast alius miti se deuouet agno,

145

Exta gerens sincera manu adipemque niualem,

Confestimque placet domino pia uota tuenti.

Quod propter gelida Cain incanduit ira.

Quem deus adloquio dignatus talibus infit:

"Dic mihi, si rectum uiuas et noxia cernas,

150

Degere non possis contracto a crimine purus?

Desine mordaci fratrem disperdere sensu,

Qui tibi ceu domino subiectus colla praebebit."

Nec tamen his fractus fratrem deducit ad arua

Atque, ubi deprensum deserto in gramine uidit,

155

Elidit geminis frendens pia guttura palmis.

Quod factum dominus caelo speculatus ab alto

Disquirit, quonam terrarum degat Abelus?

Ille negat positum custodem se fore fratris.

Cui deus effatur: "Nonne uox sanguinis eius

160

Ad me missa sonat celsumque ascendit ad axem?

Nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto;

Nam modo quae maduit germani sanguine terra,

Inuiso maledicta tibi commissa negabit

Semina et absumptis fructum non proferet herbis,

165

Torpidus ut multo collidens membra tremore

Funere ceu iuncto semper suspiria ducas.

Territus ille gemit mortemque a numine poscit:

Quae tamen infenso non est concessa tonante:

Nam mala promeritus signo fit notus inusto,

170

Sternere ne ferro liceat cuicumque nocentem,

Ne maius septena parent discrimina funus.

Ilicet a facie domini ceu perditus exit,

Aedibus obuersis Naidae in caespite terrae,

Nec minus ex natis, genetrix quos fida creauit,

175

Nomine primaeui sublimem condidit urbem.

Enochus Gaidada creat, hic deinde Malelum

Quo Mathusalamus sensim genitore sub auras

Exiit et longae produxit tempora uitae.

Ast Lamech, dirum qui perculit ense Cainem,

180

Perpetitur caeso multum grauiora nocente;

Crimina nam meritum decies septena cohercent.

Coniugibus hic facta gemens sese increpat ultro,

Quarum prima fuit Ada atque altera Sella.

Iabelum sed prima creat, qui pastor in aruis

185

Gramineis laeta pecudes pascebat in herba.

Iobalus quem deinde subit, qui musica plectra

Repperit et uario concordes murmure chordas.

Tobelum mox Sella parit, cui fundere riuos

Aeris erat moris ferrumque incude subactum

190

Diuersis formare modis stridente camino:

Quem Noemma sequens uno genitore creata est.

Haec inter uegetis Adam non languidus annis,

Sethum progenerat post mortem mitis Abelis.

Enochum is deinde creat, cui candida corda

195

Largitus dominus. hoc se poscente rogari

Adnuit et placidae suscepit munera mentis.

Nongentos igitur postquam conplerat Adamus

Ter denosque annos, sopitus morte quieuit.

Longaeuusque dehinc nongentos quinque per annos

200

Enochus uixit, quem Cainanus adaequans

Quinque fuit tantum protentis longior annis.

Iunior hoc iterum ter quinis deputat annis

Malaleela senex: ter denis deinde Iaretus

Atque tribus uixit longo constrictior aeuo.

205

Enochus, cui cura fuit seruire potenti

Et mentem sociare deo, sat iunior istis.

Ter centum explicitis si quinque adiungere cures

Sexies et denos, subita caligine tectus

Abditur et domino multum miserante remotus

210

Felicem placido uiuit cum tempore uitam.

At Mathusalamus nongentos porrigit orbes

Septies et denos, unum quis iungere fas est.

Lamechus, hoc patre satus, Noele creato

Talia disseruit, dum uatum more futura

215

Praeuidet et sensus uenturum mittit in aeuum:

"Hic secura dabit nobis commercia uitae

Et durum remouebit onus pacemque reducet,

Quae factis est pulsa malis nostroque reatu

Tristibus et dextris, quarum sulcata labore

220

Terra negat fructum, domino maledicta loquente."

Septies hic centum uixit septemque per annos,

Septuaginta super positis, ut summula poscit.

Hoc generante probis Noelus nobilis actis

Editur, innocuo daturus semina saeclo.

225

Tresque creat natos, Sethum Chamumque Iaphetumque,

In numerum solitos mollitum tundere ferrum

Et scintillantes promptim procudere massas.

Sexies hic uates centum iam uixerat annis,

Cum dominus, diri pertaesus crimina mundi

230

Multimodosque hominum longa sub luce reatus,

Constringit miserans prolixae incommoda uitae,

Imposuitque modum bis sexaginta per annos,

Vincere quem nullus posita sub lege ualeret.

Haec inter sanctos lactat terrena uoluptas

235

Captiuosque tenet caelesti ex arce meantes;

Dum facies pulchro ridentes corpore cernunt

Femineas placitisque nimis conplexibus haerent,

Progenuere sibi torua cum mole gigantes:

Quorum criminibus domini patientia tandem

240

Cogitur offendi; longam dum concipit iram

Atque dolet hominem dextra formante creatum

Siderea, sancto permotus pectore fatur:

"Ius delere mihi mundi peccata nocentis

Fluctibus aequoreis totamque inuoluere terram

245

Humanumque genus uastis mersare fluentis

Omnigenasque simul pecudes, quae laeta per agros

Gramina detondent, celsis dum collibus errant.

Serpentes nex una premat uolucresque ferasque,

Vt mea deletis mitescat fraudibus ira."

250

Accipit ergo dei mandata ingentia Noe.

Duplicibus cameris arcam conpangere iussus,

Quae teneat uolucrum mansura ad germina nidos.

Ac, ne fissilibus dissultent robora rimis,

Vnguine praepingui linuit bituminis arcam.

255

Ipsa fuit plenas ter centum longa per ulnas,

Quinquaginta patens transuersam lata per aluum.

At qua sublimi surgunt fastigia tecto,

Edita ter denis in caelum tollitur ulnis,

Assere quadrato, nullis cessura fluentis,

260

Ad medium gestans facili cum cardine postes.

Haec perfecta deus postquam despexit ab astris,

Talibus adfatur mittendum in aequora uatem:

"Scande citus, natique tui nataeque, fluentem

Fluctibus in tumidis cumbam, quia pectora uidi

265

Iusta tibi dudumque mihi tua nota uoluntas

Emeruit maiora praesentibus; atque coactas

Claude simul pecudes omni de germine mites

Septenis paribus; inmundo de grege bina

Esse sines tecum, escamque his omnibus infers

270

Atque tibi suetam, ne, cum per uasta fluenta

Cultio destiterit, pariter patiare molestam

Prouisis non ante cibis per glauca uehendus

Salsa famem; nam clara polo cum lumina solis

Septima prodierint, totos defundere nimbos

275

Cardine ab aetherio cunctosque euoluere fontes

Adlapsu maiore paro, quo grandior undis

Aestuet oceanus spumosos largius amnes

Accipiens fusoque oblimans omnia tractu.

Namque quater denis iuncta cum nocte diebus

280

Grandine perpetua nubes complebo madentes,

Vt, quidquid uiuit, tumidis mergatur in undis."

Haec ubi dicta, fiunt domini mandata uolente

Festinoque sene, longo qui nobilis aeuo,

Sescentos agitans annos, se credidit undis

285

Coniunctosque simul natos natasque recepit,

Confisus tenui quamuis foret abditus antro.

Interea totos laxarunt nubila nimbos,

Atque abyssus riguos dimisit in aequora fontes.

Iamque quater denis stagnantur cuncta diebus.

290

Non uolucres leuibus suspendunt corpora pinnis,

Nec fera celsiiugo deuitat marmora colle,

Omnia conduntur pelago, mors omnibus una est.

Nec minus interea tumidum suspensa per aequor

Arca fluens clausum munibat pendula uatem

295

Venturisque parens seruabat semina saeclis

Naufragio secura suo. mox rarior aether

Nubibus in piceis coepit constringere nimbos.

Iamque relabenti decrescit in aequore pontus

Ac, postquam modico fluitabat flumine cumba,

300

Emittit senior nigrantem pectora coruum,

Qui leuibus pinnis uolucri dum flumine fertur,

Non rediit, iusti suspendens uota prophetae.

Post hunc albentem mittit per stagna columbam,

Quae super aequoreum campum defessa uolatu,

305

Nusquam nancta solum, uati se reddidit almo.

Cumque recurrentis fulgerent septima solis

Lumina, dimittit pinna plaudente uolucrem,

Quae nemore inuento ramis praepinguis oliuae

Ora referta tulit, cum iam per sidera uesper

310

Surgeret ac tremulo noctem praecurreret igni.

Inde iterum septem transcursis rite diebus

Mittitur in pelagus ales, quae lapsa meatu

Perceleri numquam sociae se reddidit aulae.

Sescentos igitur iam tum transgressus et unum

315

Orbes erat uates, primo iam mense secuto

Atque die mensis primo, cum libera tellus

Visa aperire procul montes ac uoluere fumum,

Quos super undarat ter quinas pontus in ulnas:

Decurso iam mense dehinc cum trina secundo

320

Lumina restarent, toto iam libera fluctu

Terra fuit propriumque ostendit laeta uirorem.

Ergo ubi nudatis consedit montibus arca,

Araratum qui nomen habent sermone uetusto,

Laxat claustra senex reddens noua semina terrae

325

Exstruxitque libens sacraria festa tonanti

Atque memor uoti adolet dum altaria flammis,

Hostia digna fuit, mites dum gignit odores,

Qui dominum coram laetis cum flatibus halant.

Tum, ne consimili pereat discrimine terra,

330

Diluuium dominus uentura in tempora tollit,

Festinos menses et tempora mobilis anni

Inrequieta iubens consuetos uoluere cursus;

Sed croceum tantum curuandum in nubibus arcum,

Candida cum sudo praerorant sidera nimbo.

335

Prosequitur uatem domini benedictio mitem,

Scilicet ut cunctis, quae tellus et mare gignit,

Imperitet fidus, cum sint subiecta regenti;

Admonitus pecudum carnes secernere mensis,

Quae non laxato uitam liquere cruore:

340

Idcirco quoniam multis haec indita mens est.

"Ast homo si ferro fuerit uel dente ferino

Perditus, inquiram," dixit, "qui talia faxunt;

Similibus dant colla modis fusura cruorem."

Diuidit hinc dominus placiti mox pignora uatis

345

Fecundasque iubet discretim sumere terras,

Vt uacuum denso complerent germine mundum.

Accipit hoc meritum domino donante propheta,

Vitis ut inuentor delibet candida uina.

Quem propere expletum cyathis somnoque grauatum

350

Derisit Chamus, de quo Channana iuuentus

Nascitur et proceris dixit de nomine gentem,

Fratribus ostentans nudatum membra parentem.

Qui pariles pietate tegunt uelantque iacentem:

Tergoribus studio iunctis dum lumina uertunt.

355

Sopitum gessere senem, nec turpia dictu

Membra uident, tenero flectentes colla pudore.

Id pietatis opus postquam iam mente serena

Cognouit uates, grassatum damnat in aeuum,

Germanis faciens ut sit postremus et acro

360

Subditus imperio fortesque exterritus oret.

Inde senex functus nongentos transit in annos,

Quinquies et denos, ut legis formula cauit.

Cuius progenies, properat dum ducere muros,

Condidit eximias uastis suspectibus urbes.

365

Dumque operi instantes certatim moenia condunt,

Nominibus signant Tharsum Citiumque Rhodumque,

Exstantes portis, fluctu quas alluit aequor.

Channanus hinc nomen habet, hinc Sidona surgit,

Inde Iebusaeus, Cethaeo adiunctus Amorreus,

370

Gergeseus ueget, Euaeus, Arucus, Asennus,

Samarus, Aradius Orusque, et moenia quisquis

Gaza colit, Gomorra quibus Sodomaque iugantur

Atque Adama et Sebona, quis iunctim Lasa cohaeret.

Quin etiam et Massam faciunt similemque Sopheram

375

Celsiiugum et collem, nimbosas qui leuat arces,

Qua primum albentis prorumpit flamma diei.

Corpore de quorum Nembrodus nascitur, acro

Venatu adsuetus et membris grandibus exstans

Atque deum gaudens contra se adtollere sanctum,

380

Heroum de more ferox, quos ardua ceruix

Immensumque caput sublimes tollit in auras.

Hic Babylona locat Orichamque Archata et Acalam

Sinnacheros inter saltus; Assura deinde

Condit et eximiam tectis Nineua locauit

385

Et Robotham, Calchamque dehinc, Dasemata quarum

Distinguit saltus medioque in limite surgit.

Dumque alacres certant et nomina moenibus indunt,

In campum ueniunt Sennarum nomine dictum,

Molitique cauas ad sidera tollere turres

390

Non calcem faciunt, qua saxa inserta ligantur,

Sed lateres tosta lutei fornace coquuntur,

Vt prius immensis fulgerent moenia tectis.

Quam noua discretas faceret migratio gentes.

Bitumen pro calce fuit, quod uellere molli

395

Ducitur et lento constringit corpore cautes.

Namque penes cunctos sermonis conscia lingua

Per similes fatus et ciuica uerba locuta est.

Denique descendit dominus et moenia uidit,

Praecipiens uarias raptim prorumpere uoces

400

Diuersosque sonos, quis gentes quaeque locuntur.

Ilicet impletur positis cultoribus orbis

Diuiduusque locus mox est Confusio dictus.

Hos sequitur, domino multum qui credidit, Abram,

Quem genuit prisco de nomine Thara uocatus.

405

Iungitur et Lothus iuncto de sanguine frater.

Hi cum iam ualidi fierent pubentibus annis,

Coniugium iunxere sibi: Lod foedere Melchae

Gaudet, et Abramo ditescit coniuge Sarra,

Quae tamen ad senium duxit sine pignore uitam.

410

Hos Thara sollicite Chaldaeo de grege dempsit,

Dum Channana placent frondosis collibus arua.

Sed deus, electi qui sensum nosceret Abrae,

Imperat, ut sedes alia regione capessat:

"Heia age, festinans patriis te dimoue terris

415

Cognatasque domus et limina sueta relinque;

Nam procerem immensae faciam te iam fore gentis.

Insuper his addam, ut, te quicumque malignis

Vulnerat eloquiis, domini maledictus ab ore

Tristia quaeque ferat; at qui sermone benigno

420

Commoda denarrat, sit laeto grandior actu."

Mutantur sedes, Sychemis castra locantur,

Quae dominus uati longum despondit in aeuum.

Illic deproperans sacratas suscitat aras:

Conscendens montem, fractas qui respuit undas

425

Et rubicunda tumens prospectat lumina solis,

 

................

Hic etiam positis fundatur molibus altar

Oraturque deus, sola cum deinde per arua

Vates agit, qua terra iacet disiuncta colonis;

Quae dum perpetuo uenis sitientibus aret,

430

Incussit ieiuna famem, cui cura cohaeret.

Hoc fecunda metu Nilotica rura petuntur.

Et quia conspicuo canderet corpore Sarra,

Mandatur nullo nuptam se dicere uinclo,

Sed fore germanam, ne fors immanibus ausis

435

Effrenis turbae zelum noxale marito

Gigneret atque aemulum tristis riualis haberet.

Hunc mirata quidem uenientem turba Canopi,

Omnimodis Sarram cupido de lumine lustrat.

Atque ubi per proceres laudata et tradita regi est,

440

Dulcibus accipitur uotis uerbisque propheta.

Non tamen impositum uoluit rex aetheris illi;

Nam multis magnisque simul terroribus actum

Proturbat regem, noxalis qui reus ausi

Obiurgat procerem, germanam cur magis esse

445

Dixerit uxorem falsoque inluserit actu.

Inde iubet laetum nuptam deducere secum,

Armenti et quidquid patriis adduxerat oris.

Namque deus seruo semper concordia fanti

Ingentes census et maxima quaeque dicarat.

450

Accipit et Lodus, quaecumque aduexerat illic,

Et reduces patrias tandem sistuntur ad oras.

Atque ibi dum gregibus intercursantibus errant,

Pastores pecorum sese certamine pulsant.

Pascua quod fetas artarent parua duorum.

455

Sed pater, indomitas cupiens conponere rixas,

Optulit, ut frater, quae uellet, sumeret arua.

Ille libens paret, Iordanis litora poscens,

Qui fluuius dudum, Nili uice dum tumet undis,

Amne superfuso campos ditabat opimos.

460

Channanaea senex uenienti iugera sorte

Accipit et uirides sistit armenta per agros.

Sed non perpetuas licitum conponere sedes;

Namque pater iussus terram lustrare tuendo.

Flammeus e celsis quam sol utrumque recurrens

465

Aspicit aut gemini despectant usque triones,

Promissam generi tanto genitore creando,

Cuius qui numerum gestit conprendere fatu,

Stellarum citius turbas uel dicet harenae,

Quas pelagus dubio nonnumquam litore nudat.

470

Tendit et ad quercum prisco de nomine Mambram

Perpetuoque deo praecelsum dedicat altar.

Nec mora, diuiduos postquam concordia fratres

Fecerat optatos componere regna per agros,

Consurgunt reges numerosa ex gente quaterni

475

Et Sodomam multo pugnaces milite uastant.

Quaternaeque acies bino bis principe fultae

Valle tenus Salsa ferrum per nubila torquent.

Quinque fugam capiunt linquentes bella tyranni

Praecipitique fuga frondosis montibus abdunt.

480

Quod potuit superesse neci; qui nomine uero

Dicuntur Arioch, Adachar, Godolla Gomurus

Atque etiam pulchris inhians Amarphalus armis.

Haec inter, quae multa fiunt discrimine belli,

Lod etiam capitur tota cum stirpe domoque.

485

Quod ubi tristifico narrauit nuntius ore,

Consurgit uates, seruorum de grege multo

Ter centum famulos, nouies bis auctius addens,

Ad bellum dux ipse ciet ferrumque retractat.

Nocte super media nil iam metuentibus instat

490

Victoresque fugat multosque interficit hostes.

Quin etiam fratrem tanto discrimine demptum

Accipit et praedam lato trahit agmine secum.

Excipitur laeta Sodomorum laude procorum

Pontificisque dei, sancto qui nobilis actu, -

495

Melchisedechus erat, princeps rectorque Salemae -

495bis

<Et benedixit ei> panem uinumque praesentans

Et decimos fructus Abrami ex munere sumpsit.

Is petit, ut captos dignetur reddere uictor,

Cetera pro meritis belli sub lege laturus.

Sed contenta suo uictrix moderamine uirtus

500

Accipit optatum toto pro munere fratrem.

Mox sopita deus inlustrans corda prophetae

Praecipit, ut cuncta uacuet formidine pectus,

Quandoquidem inuictae tutus sit tegmine dextrae.

Ille alacer concessa sibi licentia fatur:

505

"Quid mihi pro tanta praestant tua dona loquella?

Nam coniuncta quatit fessum longaeua senectus,

Nec datur emeritum post mortem linquere natum,

Et quia nobilibus thalamis mihi germina non sunt,

Degener heres erit nobis, quem serua creauit."

510

Confirmat uatem dominus, dum talia fatur:

"Ne time confidens; seruus tibi non erit heres.

Nam si nosse ualet numero carentia quisquam

Sidera uel totas pelagi percurrere harenas,

Is poterit prolem solus numerare putando,

515

Quae praestanda tibi est. totus qua tenditur orbis,

Nasceturque tuo de semine, qui tua cernat

Filius atque etiam natus sit regis aeterni:

Namque ego sum dominus caelorum conditor, et te

Auxilio tutum Chaldaea ex gente reduxi."

520

Credidit ista senex nec quidquam defore uerbis

Metitur domini sincero acumine cordis

Subnixusque rogat, placidis dum supplicat orsis,

Signa dei quae mente gerat, quae corde sequatur,

Munere pro tanto, quo natum gignat inerti

525

Corpore, iam gelidis decursa ob tempora membris.

Admonitus uitulam trimi iam temporis aptat,

Coniungens alacrem torua cum fronte iuuencum,

Verbecem caprumque dehinc hirtamque capellam,

Columbas pariles, simili cum turture iunctas.

530

Corpora mox pecudum gemina in diuortia findit,

Inlaesas tota dimittens carne uolucres;

Omnia disponit sacrisque altaribus aptat,

Seque locat propter, sensu uersutus et aure.

Ecce autem prima sub tempora noctis opacae

535

Candida sanctifici terrentur pectora uatis

Nigrantesque ruunt confusa luce tenebrae,

His super attonitus domini solacia sumit,

Dum noua uenturae praenoscit semina gentis,

Per uarios casus duro sub rege locandae

540

Aegypti, cui nomen erit Pharaonis acerbi.

"Namque quater centum dominis subiecta per annos

Seruiet, ad terras rursus reuocanda feraces;

Ac uice mutata, quae quondam serua tremebat,

Sceptra reget, ualida gentes uirtute cohercens.

545

At tu, cum fuerit metati terminus aeui,

Sedibus in patriis functus mandabere busto.

Nam populus infensa sibi de sede reuulsus

Huc ueniet, domibus ueterum donandus auorum.

Nam qua Niliacis gaudet nunc incola terris

550

Et celer Euphrates Syrorum praenatat orbes,

Cenaeos populos Cenezaeosque tenebunt,

Chedmoneos, Chettos iuncta cum gente Phereza

Et Raphana, cui manus est Iebusa cohaerens,

Dilectaque sibi pellentur sede Chananni.

555

Quin et Amorraeus, Gergesso extrusus amico,

Semianimis possessa dabit uenientibus arua."

Quae cum sancta dei prompsissent uerba prophetae,

Sole sub occiduo clarum dat fulmine signum.

Nam uelut undanti ferueret flamma camino,

560

Caesarum pecudum uisa est delambere carnes.

Interea steriles iam pridem fessa per annos

Perdiderat etiam uotum iam Sarra parentis,

Et quia praegelida partum non poneret aluo,

Ad secunda suum coepit lactare maritum

565

Gaudia et inflexum cogit consortia seruae

Noscere, quo saltim genitor sit pignore uili.

Ilicet in thalamos Aegyptia ducitur Agar,

Ismahelumque nothum fecunda gignit ab aluo.

Quae cum seruili dominam contemneret astu.

570

Verberibus duris adflicta et saucia fugit.

Ac dum uicino tegeret se deuia fonte,

Nuntius aetherio descendit culmine caeli

Consultamque prius dominorum mittit ad aedes,

Quin etiam multo gaudentem munere donat.

575

Quae quia conspicuo fulgentem lumine sanctum

Viderat, a simili narrauit nomine fontem.

Iamque nouem denos nouiesque exegerat annos

Abramus uates, cum se iam iamque parentem

Agnoscit nati magno de munere dandi,

580

Testamenta dei cui sunt concordia summi.

Gentibus innumeris genitor ductorque futurus,

Percipiens placidas per grandia tempora sedes.

Quin etiam solito de nomine grandior exit,

Dum decus adiectum uocalis littera ducit,

585

Et Sara quae fuerat, mandatur Sarra uocali.

Quin etiam patris Ismahelus pro prece diues,

Bis senos princeps populos generatque regitque.

Post haec gesta senex. cum sol octauus adesset,

Maribus exhibitis adimit praeputia ferro,

590

Adiungens pariter quoscumque ex plebe seorsa.

Inde ubi iam tempus promissi muneris instat,

Soluitur in tremulos uultu crispante cachinnos,

Dum tacitus secum promissa ingentia uoluit:

"Posse deum credes, quidquid non extitit umquam,

595

Condere et infractos robur generare per artus?"

Scandebat medium iam sol flagrantior axem,

Magnificusque senex frigus captabat in umbra,

Cum subito iuuenes pariter tris adfore cernit.

Sedulus in cunctos unum plus ambit et orat.

600

Ne puerum celeri linquat, dum praeterit, actu

Pacificusque suae dignetur tegmina quercus

Atque pedes geminos frigenti ut perluat unda

Ac positos panes mensae dignetur amicae.

Adnuitur iussaque citus ueneranda facessit.

605

Ipsa etiam properans sese dat Sarra uideri

Mensurasque libens ternas ex polline profert,

Quas dederat tosto cinerum torrere uapore.

Tum uitulus tumida procuruans cornua fronte

Deligitur, nullo fuscatus tergora naeuo,

610

Et modo constricti ponuntur fercula lactis.

Dumque deum trina positum sub imagine pascit,

Dulcia sanctificis delibat gaudia dictis:

"Quid rerum nunc Sarra gerit?" (namque abdita tectis

Tunc erat) et coeptas iterat lux uera loquellas:

615

"Euge memor uates, pleno non setius anno

Mater erit;" cum laeta procul sub talia risit

Femina et annoso desperat corpore partum.

Quaeritur haec inter, fuerit quae causa cachinni?

Illa negat facili concussam se fore risu,

620

Dum timet et tacito uoluit sub pectore culpam.

Consurgunt iuuenes parili fulgore decentes

Et Sodomam toto subiectam lumine uisunt.

Tum dominus uati nil promptum non fore passus,

Eloquitur, quae causa graues se ducat ad urbes:

625

"Clamore immodico Sodomae iunctaeque Gomorrae

Excitus ueni uerumque inuisere curo,

Vt, quod turba nocens, quod uox horrenda laborat,

Oppida bina simul caelesti ex fulmine flagrent".

Hic trepidus uates famulo sermone poposcit,

630

Noxia qui numerus sanctorum moenia seruet?

Quinquies ex denis capiens primordia summae,

A bis quinque uiris cognoscit tegmine forti

Oppressum uitiis populum uitare ruinam.

Ilicet ad Sodomam ueniunt duo, Natus et Altor,

635

Hesperus umenti cum iam prorumperet igni.

Illic pro foribus Lodus de more sedebat.

Cumque uiros simili lustrasset corpore claros,

Pronus adoratos consueta ad limina duxit,

Optantes media potius habitare platea.

640

Azyma quos tenui de polline candida pascit.

Sopitaque dehinc conponunt membra cubili.

Ecce furens tota procurrit turba Gomorrae.

Seditione truci circumdans atria Lotis,

Atque uiros poscens tumido delitigat ore.

645

Ille memor pacis temptat mollire frementes

Atque etiam natas cupide dementibus offert,

Vt licito potius luxu peruersa uoluptas

Aestuet, a simili disiungens turpia sexu.

Sed nil dicta mouent, franguntur limina ferro,

650

Ac dum se glomerant, dum fortia claustra reuellunt,

Lumina saepta sibi piceis gemuere tenebris.

His actis, auferre procul sua pignora iussus,

Inuitat generos sensu torpente negantes,

Quod tamen adsiduo potuit mens blanda rogare.

655

Eduxit natas coram genetrice sequentes,

Ac dum progreditur, dum scandit culmina collis

Oppositi secumque putat, quid deinde sequatur,

Femina postergum positas dum respicit arces,

Diriguit speciemque salis pro corpore sumpsit.

660

Ille subit celsae securus tecta Segorae.

Mox fragor horrisono de sidere fulmina torquet

Sulpureaeque ruunt olido cum turbine flammae,

Quae pariter muros atque ardua culmina lambunt.

Omnibus in cinerem celeri cum labe reuulsis

665

Cernebat rutilo surgentes uertice flammas

Eminus Abramus, memori cum pectore tractans

In uerbis domini numquam se adiungere mendum.

Nec minus et Lodus tuta conpostus in aula

Solamen tenero natis praestabat amore,

670

Quae sine coniugibus nequibant edere prolem.

Hae, cum perspicerent sublatum germinis usum

Maternumque decus solo genitore relicto,

Conponunt epulas ac promunt uina parenti,

Nescius ut uetitum natarum nosceret usum.

675

Nec mora, femineis concrescit sarcina fibris

Et parili ambarum uitalia fomite turgent.

Prima creat puerum patrio sermone Moabum.

Altera disparibus Ammanum nuncupat orsis.

Hic pater Ammorum, genitor Moabitibus ille est.

680

Interea excedit positis de sedibus Abram

Et Gerarum ad terras socia cum coniuge transit.

Hic Abimelechus cupiens consortia Sarrae

Principis arbitrio (germanam nam fore uates

Dixerat eximius, fraudem ne forma pararet

685

Coniugis innocuo, riuales dum cauet iras)

Nec tamen eualuit ualidis terroribus actus,

Qui mentem adficiunt, quotiens peruersa libido est:

Nam deus inmisso torsit lictore tyrannum,

Qui cum terrifico rupisset somnia uisu,

690

Prosequitur trepidus uatem uix mente reuersa,

Cui Sarra sit dicta soror, ceu nulla mariti

Vincla ligent nuptam, quae sit coniuncta prophetae.

Ille docet causas seseque a crimine purgat,

Mentitus nihilum; patris nam germine creta

695

Sarra fuit, iuncta deducens linea sanguem.

Haec ubi constiterant, rector dat mille talenta

Et famulos; his molle pecus armentaque iungit.

Iugera quin etiam latos diffusa per agros,

Dummodo promeritum lenirent dona reatum.

700

Namque domus regis admissa piacula pendens,

Agmine morborum pariter grassante per omnes,

Germina femineis dudum decusserat aluis.

Verum ubi pacificus uates pro rege poposcit

Procubus ante deum, promptim se laeta per omnes

705

Reddidit ubertas aluosque impleuit opimas.

Ipse etiam insuetis postrema in tempora uotis

Fit pater, et laeti reputans solacia risus,

Nuncupat Isacum, mandata et numinis alti

Efficit, octauo decerpens lumine tegmen

710

E ueretro, stabilesque uidens iam promere gressus

Coniunctos inter socia de stirpe propinquos

Vescitur et mensis genitor gratatur opimis;

Nam desperatis maior fit gratia uotis.

Iamque puer puero iunctus dum ludit alumno,

715

Conpulit ignito matrem turgescere felle,

Vt famulam inuisam pariter cum pignore pellat,

Et tamen inuitus senior, dum maxima iussa

Obseruat domini, pariter detrusit utrumque.

At mulier postquam domini de sede remota est,

720

Auia dimoto lustrat secreta recessu.

Iamque panes cunctos uinumque insumpserat omne,

Exanimem lasso suspirans pectore natum;

Deuenit ad puteum, cui tum Iuratio nomen

Indiderat, maestoque impleuit deuia questu:

725

Cum deus adflictae lacrimis trans aethera motus

Confirmat trepidam natoque ingentia dicit

Regna parata suo, cuius tum clade gemescat.

Ilicet inriguo scatebras de gurgite libans

Erigitur natoque simul gaudente laetatur.

730

Procedunt pia iussa dei; iam paruulus arcum

Tendere et aligeras coepit torquere sagittas.

Interea uates, ne quid clam forte pararet

Ductor Abimelechus, conectit foedera pacis,

Vt, quia de puteis fuerant certamina mota,

735

Reddita securam firmarent otia uitam.

Iuratur placitaeque manent concordia pacis.

Inde senex curuo terram dum sulcat aratro,

Ingentem laetis compleuit messibus aulam

Sublimemque deum supplex per uota precatus

740

Philistinorum placidus consedit in aruis,

In quibus aetherii temptatur numinis orsis,

Vnicus ut natus gladio decumbat ad aram.

Nec mora, cum tumidi conscendit culmina collis,

Cornipedem ducens famulis natoque uadentem.

745

Tertia iamque die, cum sol candentior axe

Fulgeret medio, totas dum contrahit umbras,

Dimittit pueros senior natumque capessit,

Vt sarmenta gerens, flammarum pabula, collo

Scanderet oppositi pariter fastigia collis.

750

Iamque adeo flammis surgentibus altar ad ipsum

Sistitur, euinctus manibus posterga retortis.

Dumque pater natum properat diffindere cultro,

Eminus albentem prospectat sedulus agnum,

Qui melius fuso compleret sacra cruore.

755

His actis uetulo decedit corpore Sarra.

Cumque locum busto praestarent pignora Cetis,

Dissensit uates, pretio taxare paratus.

Quadringenta dedit sestertia diues Ephrono,

Dum sociam duplici gaudet mandare sepulchro.

760

Nomen Mambra loco ueterum narrauerat aetas.

Ilicet e famulis quendam, quem uita fidesque

Fecerat insignem, conceptis dicere uerbis

Et iurare iubet, dextram dum subdit amicam

Conectitque femur, nullam de gente Chananna

765

Iungendam nato, quoniam de stirpe parentum

Sit ducenda magis; quae si fortasse resistat,

Mittendum caelo, facile qui molliat iram.

Ille alacris tumidis inponit dona camelis

Assyriamque petit, iam cernens tecta Nachorae.

770

Dumque silens secum domini mandata reuoluit,

Conspicit eximiam uenientem fonte Rebeccam,

Quae non tarda uiro frigentes porrigit undas

Inuitatque domum. cuius sit filia, fatur;

Iungitur hospitio iuuenis, mox munera promit,

775

Omnibus explicitis uadit nuptura marito.

Iamque iter emensos prospectat comminus Isac,

Quem Rebecca uidens dorso defluxit ab alto

Obstipumque caput tenui uelamine condit.

Iunguntur taciti dominoque auctore laetantur.

780

Sed postquam senior centum transcenderat annos,

Septies et denos, largitus munera cunctis

Decessit, gemini donatus sede sepulchri.

Interea patrias indeptus filius aedes

Ad puteum degit, fuerat cui Visio nomen.

785

Iamque quater denos illic transegerat annos;

Coniuge cum dicta patriam ditauerat aulam:

Quae cum praecipuo canderet sidere formae,

Infecunda diu nesciuit gaudia matris.

Sed cum sanctifico dominum deposceret ore,

790

Heredem ut iustum coniunx grauidata crearet.

Auditur; geminis turgescit feta Rebecca.

Quae mirata diu crescentis pondera uentris,

Consulit aetherii supplex responsa tonantis

Agnoscitque suo populos in pectore binos

795

Disparibus meritis ad lumina surgere uitae.

Nam qui prima tenet meritae primordia lucis,

Subditus imperiis agitur seruire minoris.

Ergo ubi iam facili gignuntur pignora partu,

Corpore puniceo senior se promit ad auras,

800

Nigrantes toto consertus corpore saetas.

Quem pater Esau placito de nomine dixit.

Post, fraterna tenens manibus calcaria pressis,

Nascitur insigni praediues mente Iacobus.

Lustrabat senior uacuos uenatibus agros,

805

Bucina raucisono dum complet saxa tremore.

Ast alius, blandi conseruans pectoris acta,

Gaudebat patriis inlaesus uiuere tectis.

Maiorem genitor tenero palpabat amore.

Ast alium toto mulcebat pectore mater.

810

Qui cum Niliacam lentem soluisset in unda,

Conpositos fratrem nitentem sumere pastus

Perpulit, ut primos sibimet deferret honores.

Haec inter malesuada fames et prima malorum

Conpulit a patriis uatem discedere terris.

815

Philistina petit rura, mox Gargara transit,

Abimelecha suo quae tum sub iure tenebat.

Incedens claro dominum cum lumine uidit

Vrguentem dictis, adeat ne regna Canopi,

Sed teneat solum, dominus quod praestitit, aruum.

820

"Nam licet ignotos inter uideare morari,

Attamen inmensum genitor mansurus in orbem

Semine multiplici gaudebis crescere gentes,

Testamenta mei sument quae maxima uerbi."

Ilicet in Geraris socia cum coniuge degens,

825

Germanam potius paterno edisserit actu.

Ne commota leui cupidine turba Philistim

Coniugium uatis correptis tolleret armis.

At rex, dum patula lustrat secreta fenestra,

Ludentem niuea cernit cum coniuge uatem,

830

Conubiumque uidens cunctos sub lege cohercet,

Ne sociam quisquam temptet raptare prophetae.

Iamque famem dudum patriis qui fugerat oris.

Hordea mollitae dum spargit credita terrae,

Centenos laeto carpsit de caespite fructus.

835

Nec minus interea placido ditescit in actu

Multimodas inter pecudes terramque feracem.

Continuo infelix torquet dum pectora, liuor

Inriguos turbat puteos atque aggere conplet,

Vt procul abscedens possessos linqueret agros.

840

Euitans igitur tumidae discrimina rixae,

Discessit mansitque diu conualle Gerarum,

Et cum sollicito puteos demitteret actu,

Inuenit gelidas scatebroso e fomite lymphas.

Exceptusque dolo pastorum deserit iras

845

Inuisosque locos Litis de nomine signat.

Promouet inde gradum rursusque egesta profundo

Terra cauo gelidos in lucem protulit amnes.

Et quia mordaci fuerat certamine trusus,

Conpellat meritis liuentia pectora dictis

850

Ac, postquam tetricas fregit pax aurea lites,

Nomen Habundantis studuit transcribere terrae.

Dumque sagax mutat celeri noua gramina passu,

Deuenit ad colles, quibus est Iuratio nomen.

Illic perspicuo dominum cum lumine cernit,

855

Tempore quo medios euoluunt sidera cursus,

Admonitus tristes e pectore trudere motus,

Inuicto tutante deo per bella, per hostes.

Excitus gelidos post somnum colligit artus

Et uenerans structa dominum mox supplicat ara.

860

Interea reges ueniunt Abimelus et Ozas,

Phicolo comitante simul ferrumque gerente,

Vt, quia pacifico uellet se adiungere uati,

Necteret insertis concordia foedera dextris.

Excipitur placide mensaque expletus eadem

865

Optatam reuehit posito discrimine pacem.

Hinc inter medios surgit discordia fratres;

Namque pater longo iamdudum grandior aeuo,

Amissum cum sole diem oculosque sepultos

Mente ferens placida mortemque instare recordans,

870

Maiorem natum, pietas quem sola uidebat,

Impellit, sumat pharetram celeresque sagittas,

Exhibeatque sibi carnes de more ferinas,

Sumpturus patriae confestim munera linguae.

Id Rebecca uidens carum dat scire Iacobum,

875

Conpellens, geminos ut promptim deferat haedos

Ac pro fratre uago studeat mactare parenti.

Et, ne forte dolos nudaret corpore leui,

Pellibus obtegitur, hirsutum quae fore praestent,

Fraternaque toga praeuelans pectus et artus,

880

Optulit indeptas uelut in uenatibus escas.

Nec tamen occuluit penitus praenuntia corda.

Namque senex, iuuenem totum dum dextera lustrat,

Noscitat Esaum saetis, sed uoce Iacobum.

Ac postquam compressa fames dimotaque mensa est,

885

Admonet, ut propius sese sistatque locetque.

Ille ubi demisso successit uertice dextrae,

Candida sanctiloqui percepit dicta parentis.

Oscula dum pressis delibat dulcia labris.

Nam post optata longae commercia uitae

890

Anterior frater minimo seruire iubetur.

Interea Esaus, longis discursibus actus,

Viscera iam saturo portabat capta parenti.

Et licet officio multum placuisset et actu,

Intercepta tamen non quiuit sumere dona.

895

Inde irae et lacrimae et fraus quaesita nocendi:

Quam Rebecca uidens fraterno in pectore prodit

Iacobumque monet cognatas uisere Carras

Labanumque suae germanum quaerere matris,

Donec longa dies conceptas mitiget iras.

900

Iungitur et matris monitis sententia uatis,

Dum tranquilla docens natum communiter ornat:

"Ne pete conubium, iuuenis, de gente Chananna

Sed memor eloquiis cari genitoris adhaere.

Est locus Assyriis, gemino qui cingitur amne.

905

Hic pater est matris nobis Bathuelus amicus

Labanusque gener, totis qui praedia Carris

Laeta tenet natasque fouet pubentibus annis.

Illa tibi coniunx, moneo, de stirpe petatur,

Quae genus egregium nostro de sanguine ducit."

910

At iuuenis, monitis gaudens seruire paternis,

Egreditur linquens patriam multoque labore

Defessus dulci declinat lumina somno.

Et dum praegelido consternit saxa cubili,

Praeduram fesso subponit uertice cautem.

915

Ac dum securo refouentur membra sopore,

Aspicit intrepidus toto de lumine mentis

Haerentem scalam puro trans nubila caelo,

E gradibus cuius sublimis turba ruebat;

Ast alia e terris superas scandebat ad arces,

920

Ac dum praecipiti uoluuntur corpora casu,

Omnipotens prona spectabat fronte ruentes,

Haec super adiungens: "Ego sum rex magnus olympi,

Iampridem dominusque tuus dominusque parentis:

Pelle metus tristes; tellus, cui membra dedisti,

925

Certa tibi sedes et cunctis te duce natis.

Tu nunc perge memor coeptumque haut desere munus.

Me duce dimissas iterum remeabis ad urbes."

Illi somnum ingens rumpit pauor ossaque tota

Concutit umenti perfundens membra fluore.

930

Et super haec memorat: "Domus est hic magna tonantis

Portaque, quae gemino reserat de cardine caelum.

Mox lapidem, capiti fuerat qui subditus, unguit

Atque Domum domini conpellans indice saxo

Promittit decimos daturum se fore fructus.

935

Iamque iter inceptum celerans, qua semita duxit,

Peruenit ad puteum, qui uasta per auia solus

Molle pecus riguis semper palpauerat undis.

Hic gregibus trinis pastores sole calente

Libabant tenues latices aestumque leuabant;

940

Hisque salutatis disquirit singula uates,

Incolumesque uidet cunctos, quos mente quaerebat.

Haec inter niuea gradiens Rachela figura

Vrgebat patrias ad pocula nota bidentes.

Quam promptim iuuenis fraterno e limine uisam,

945

Castus in amplexus cognata ad pectora iungit.

Deuoluens lapidem, putei qui texerat ora.

Seque simul iuncto germanum sanguine pandit.

Quem procul intuitus sensu gaudente Labanus

Aduolat et sueta iuuenem conponit in aula.

950

Nec patitur gratis uatem seruire propinquum

Proque labore uiri natam despondet amanti.

Ergo ubi mercedem septenis traxerat annis,

Desponsam thalami deposcit foedere iungi.

Nec mora, mentito donatur munere Lia,

955

Luminibus grauidis, primo sed prosata partu.

Sed fraudis commenta dolens concepta Iacobus

Verba canit soceris, frustratus uirgine pacta.

Rursus in alterius pretium mercede seorsa

Perpetitur longae Iacobus munia uitae.

960

Percipiens meritam pulsa iam fraude Rachelam.

Sed deus aetheriae regnator maximus aulae

Pignore multiplici dempsit dispendia formae.

Rubenum nam Lia creat, tum deinde Simonem;

Tertius egregio Leuitis pectore natus

965

Possedit domini sacrata altaria nostri.

Hunc sequitur Iuda, tribui mox inditus auctor.

Ast alios partus, utero quos Balla creauit.

Scire licet; claros nunc ius est dicere natos.

Post hos Issacharus paritur iam germine quino.

970

Sexta subit proles nomen Zabulonis adepta,

Nascitur et uirgo germanis congrua Dina.

Tandem sera deus largitur dona Rachelae:

Aetherias tenerum Iosepum gignit ad auras.

Ergo ubi iam proles utraque ex coniuge parta est,

975

Discessum a soceris et, quae quaesiuerat, orat:

Qui cum pro meritis mercedem soluere uellent,

Deponunt animos genero poscente rogati:

Qui nihil externum cupiens, ditescere sese

Muneribus domini solis testatus, abiuit,

980

Coniuge percepta tantum contentus utraque,

Enitens, ut longa sibi monumenta pararet.

Decerpit uirgas rupto de corpore matrum.

Myrtea prima fuit, storaci mox altera dempta est.

Tertia uulsa nuci, quo sensim lana colores

985

Diuiduos raperet uirgarum perlita suco.

Nam per stagna pecus properans mersare balantum

Signauit uario tinctum discrimine fuci,

Inuidiam propter, uariam quia dixerat eius

Esse socer mercem, multis quam dempserat annis.

990

Hic cum diuitiis alitus praestaret inemptis,

Inuidiam laeuo mouit liuore dolentum.

Dumque socer dirus lanarum uellera tondit,

Libertas permissa uiro, qua commoda ferret

Omnia et incoctos tosta fornace penates,

995

Quos Syrus in patriis credebat numina Carris.

Haec tamen inuolucris cohibebat cauta Rachela,

Ne pater inuenta puniret crimina noxa.

Digressus uicto conscendit flumine collem,

Quem Galatum indigenae patrio sermone loquuntur.

1000

Tertia iamque die soceri peruenit ad aures

Discessus generi pariter pariterque natarum.

Ilicet auxilium fraterno ex agmine poscit

Quaesitumque diu sexto iam lumine nanctus,

Ne noceat, sancto domini terrore uetatur,

1005

Mitificusque suis, quae credit numina, poscit,

Et cunctis quaesita locis non cognita maeret.

Postquam depositis rediit pax certa querellis,

Congeries struitur saxis crescentibus alta,

Vt locus exstructo maneat munimine testis

1010

Ac positus limes litem discerneret agris.

Ecce uiae medio uates uidet ardua castra,

Quae deus astrigero ductat moderamine rector,

Indidit et nomen testatus: "Haec deus implet."

Interea electos iuuenes praecurrere iussit

1015

Muneribusque graues, germanum quae iubet uti,

Vt reditum placidus tribuat pacemque petenti.

Adnuit ille libens; sociis atque agmine multo

Stipatus fratrem contra nil turbidus exit,

Cumque quater centum terreret turba uirorum,

1020

Plus species, quam tela nocent famulantibus armis.

Discretis igitur gregibus haec prima locauit,

Quae donata sibi dignetur sumere frater,

Atque simul flexa dominum ceruice poposcit:

"O deus, immensi spes et substantia regni,

1025

Qui deus es semper genitoris solus auique,

Cuius ab exilio faciunt me iussa reuerti,

Grandia ditato largitus commoda seruo

Iussisti lenta fluuium transmittere uirga

Iordanemque tuum humili transmittere gressu.

1030

Et nunc diuiduis cernis me degere castris,

Vt uarios casus gemino munimine uitem.

Eripe me his, inuicte. malis et spicula fratris

Infracto placidus quam primum decute ferro,

Ne rapidus duro feriat mea pectora telo."

1035

Ergo ubi conposuit socios somnosque petiuit,

Luctantem superare deum sub nocte laborat;

Femine nam presso stupuit pars corporis illa.

Cumque diu uellet membrorum soluere nexus

Is, qui pulsarat ualido certamine uatem,

1040

Praestitit ac missum dominus post dona remisit.

Nomine mutato Iacobus desinit esse,

Ac "Dominum cernens" cunctorum dicitur ore,

Ausus quin etiam domini condiscere nomen,

Non potuit, soli quod ius est nosse tonanti.

1045

Ipse locum Domini conpellat nomine uisi,

Contigerat cuius sublimes cernere uultus.

Atque ubi se dominus pulsa iam nocte remouit,

Egreditur longa sustentans cuspide gressus.

Hinc Iudaea memor deuitat mandere neruum,

1050

Qui femur adstrictum rigido munimine fulcit.

Iamque uidens fratrem uallatum congrege turma,

Procuruus prona dominum ceruice salutat:

Congressi multo coniungunt pectora fletu

0-1

................

Et iam iamque magis uario sermone requirit,

1055

Qui ueniant comitante manu, quae turba sequatur.

Ille docet, nuptae quo sint genitore creatae,

Diuersique greges qua sint mercede parati.

Confestimque nurus curuo cum poplite fusae

Admorunt teneros cognata ad basia natos.

1060

At senior praelata pie dum munera uitat,

Mitificus mulcet concordis pignora uatis

Atque libens fratre pariter comitante recurrit,

Vt uice sermonum sensim sua gesta referrent.

Sed quia lentigrado serpebant agmine fetae,

1065

Subsedit uates gregibus famulisque regendis

Paruaque frondoso posuit mapalia tecto,

Nomine quae fixo placuit uocitare Tabernas.

Deuenit ad Sicimas, quae sunt regione Chananna,

Mercatus pretio confinis praedia terrae.

1070

Atque deum exstructis properans altaribus orat.

Illic inprobius Dinam Correus amatam

Polluit et tenerae praecerpsit uirginis usum

Coniungique uolens soceris praeputia dempsit,

Grandia dona ferens rapta pro coniuge uati.

1075

Tertia luce dehinc, maius qua uulnera feruent.

Eppressus tota pariter cum pube necatur.

Natorum ferro doluit haec gesta Iacobus,

Infractum foedus socia cum gente locutus.

Ilicet omnipotens monuit discedere uatem

1080

Atque domum fidam Betheli in sede locare.

Festinat paretque deo natosque precatur,

Vt delubra deum rigido formata metallo

Conminuant niueoque togas sub tegmine sumant.

Ipse deos nullos Terebinthi abscondit in antro

1085

Ingentemque uidet dominum depromere sueta

Verba sibi uatemque fore se numinis alti

Ditibus in terris, dominus quas uouerat Abrae.

Ipse loco nomen posuit saxumque sacrauit.

Quod uenerans liquido totum perfundit oliuo,

1090

Erexitque domum turris sub tecta Gaderae.

Haec inter Rachela, graui confecta dolore,

Funere facta parens Beniaminum fudit ab aluo.

Namque praeter natos iustis de matribus ortos

Pignora subposita uates genetrice creauit

1095

Agnouitque libens socio de germine Ballae

Conspicuum Danem, quem Neptalimus adurget.

Ast alios mox Zelpha creat, Gadumque Aserumque

Obtinet hoc etiam, meritis quod defore norat,

Vt patrios uultus tanta cum prole uideret;

1100

Vt, qui iam uetula fuerat genetrice creatus,

Bis seno insignis posset gaudere nepote.

Ergo ubi iam tandem bis nonaginta per annos

Vita fuit proceris et longum ducta per aeuum,

Soluitur et lasso de corpore candidus exit.

1105

Visurus sanctas, quas dat prudentia, sedes,

In quibus astrigero recubans per saecula fulchro

Inuitat niueos secura ad gaudia iustos.

Iamque iuuat fratres metatas didere sedes;

Nam quia non poterant angusto in limite terrae

1110

Crescentes gregibus multis cohibere colonos,

Anterior Sirum montem post arua Chananna

Accipit et laeta praediues pascua sumpsit.

Chanannaea sequens non linquit regna Iacobus,

Vt patrio semper gauderet mens pia ritu.

1115

Illic conspicuos Iosepus suscipit actus,

Effulgens inter tanto discrimine fratres,

Quanto luna nitet parua inter sidera caeli.

Qui cum iam septem decemque adtingeret annos,

Seruabat patrias herboso in gramine fetas,

1120

Omnibus incedens natu minor, quos generosis

Progenuit thalamis genitor uel paelice serua.

Et quia conspicuus germana in classe uirebat,

Fraternos sensus liuoris frigore mouit.

Hunc pater ex toto complectens stirpe natorum

1125

Mulcebat tenerum ualida inter corpora fratrum,

Quoque magis cunctos inter conspectior esset,

Velabat uario uestis circumflua fuco.

Is cum iam teneris domino inseruiret ab annis,

Forte uidet placido sopitus lumina somno

1130

Fratribus admixtum sese uincire maniplos,

Dum medias inter destringunt farra nouales,

Atque suum recto sublimem surgere cono,

Quem iuxta prona fratrum ceruice ruebant.

Id postquam iuuenis placido sermone retexit,

1135

Commouit trepido pauitantia corda tumultu:

Murmure terrifico regem dominumque loquentes,

Prodebant sceleri secretum defore solum.

Quoque magis gemina tristes disrumperet ira,

Somnia doctiloquo pandit perspecta parenti,

1140

Omnibus admotis, quos linea sanguinis artat.

Namque uidebatur roseum sibi cernere solem

Coniunctamque simul tremulo cum lumine lunam

Hisque decem stellas unamque adsurgere iunctas

Et sibi ceu domino procurua inflectere colla.

1145

Haec postquam obliquo genitor cognouerat ore,

Fassus adorandum trepidis mox fratribus esse.

Ilicet excedunt iuuenes, gregibusque paternis

Disquirunt laetas per florea gramina ualles;

Ad quos missus abit dumisque silentibus errat,

1150

Edoctus quodam iuuenum monstrante recessus,

Gramine mutato fratrum quos legerat agmen;

Quem procul ut uaria licuit praenoscere ueste.

Consilium infaustum linguis discordibus aptant.

Omnibus inuisum constat sententia fratrem

1155

Perdere et extinctum morsu narrare ferarum,

Dum rapidi secum uentoso murmure mussant:

"Somnia, cernamus, poterunt si pellere letum."

Respuit hoc placidis Rubenus mitior orsis

Frendentesque monet praedurum condere ferrum,

1160

Stagnanti memorans melius mersare palude.

Ilicet exuitur nudusque inuoluitur ulua.

Haec inter solitus merces mutare Sabaeas

Ismahelita graui trudebat mole camellos,

Dum properat Arabum messes deferre Canopo.

1165

Ergo ubi germani spes est adflicta minoris,

Iudas ait melius Iosepum uendere nummis.

Celatur genitor uestemque in sanguine tinctam

Perspiciens nulla metitur fraude necatum.

Discindit manibus uestem Rubenus aduncis

1170

Nigrantesque sibi cilicum circumdat amictus.

Adflictus luctu genitor perquirit amissum,

Quem dudum acceptum semiuir Pharaonis habebat,

Auratas solitus mensas onerare tyranni

Lancibus et strepitu magnae gaudere culinae.

1175

Haec inter Thamara parit, dum gaudia culpae

Laeta placent, geminoque impletur pignore uenter.

Quorum prima puer meruit qui lumina uitae,

Exeruit prompsitque manum, quam femina sollers

Punicea de reste ligat; mox conditur aluo

1180

Et uice mutata confestim nascitur alter.

Anteriora tenens, fuerat qui sorte secundus.

Hic quoniam fuerat discretus limite quondam,

Zarae nomen habet, alium dixere Pharetem.

Seruabat domini custodia fida Iosepum,

1185

Non passus durae subiectum uiuere legi.

Anterius nam dictus erus dat cuncta ministro,

Nec spe cassa quidem; dominus nam mitis ab alto

Omnia, quae iuuenis seruabat, largius auxit.

Nec tamen obtinuit Petaphretae inmitis amorem;

1190

Nam quia conspicuo fulgerent lumina uultu,

Exorat coitum domina male saucia serui.

Sed uitat iam foeda puer seseque recusat

Sacratum culpa immodica pressare cubile.

Femina sed uetitis nequiquam perdita flammis

1195

Explorat molles aditus et tempora captat.

Forte domum uacuam solumque ut repperit, instat

Consertumque manu cogit decumbere secum.

Exilit ille alacer uestemque a corpore demit

Atque inter dominae geminas dilabitur ulnas.

1200

Femina proclamat uiresque a crimine sumit,

Vociferans praedulce decus temerasse pudoris

Fidentem forma iuuenem, dum lubricus aeuo

Feruet et erilem molitur scandere lectum.

Quin etiam tristi compellat uoce maritum

1205

Innocuumque reum placitae uult subdere poenae

Quae ceu uera putans Iosepum carcere claudit,

In quo iam regis cohibebat poena ministros.

Carceris hunc custos blando mox pectore mulcet

Innocuumque uidens commissa ergastula legat.

1210

Illic forte duo, celsa quos toruus in aula

Condiderat nigro permotus felle tyrannus,

Inclusi poenam trepido sub corde pauebant,

Ac dum sollicitis furantur lumina curis,

Somnia uenturis uiderunt nuntia rebus.

1215

Hos cum perspicuo lustrasset lumine maestos,

Perquirit causas cogitque occulta fateri.

Continuo, qui uina dabat consueta tyranno,

Eloquitur, quae uisa forent sub nocte sopora:

"Cernebam uiridi frondentem palmite uitem,

1220

Dum serpit nexaque suo de uerbere pendet.

Pampineos inter flexus tris adfore fundos,

Vuaque nectareo pendebat flaua racemo.

Inde calix regis, quo mitia pocula libat,

Spumabat tenero, quod pressit dextera. musto.

1225

Quem dominus prompta susceptum palma tenebat."

Omnia tum iuuenis signanter clausa reuelat

Tris fundos tris esse dies, quibus ille secutis

Amissum rursus relegat repetatque fauorem,

Mixturus placido, quae uidit, pocula regi.

1230

"Hoc tantum meritis pro talibus effice," dicit,

"Vt, cum sumpta tibi fuerit fiducia fandi,

Dimoueas nostram nullo de crimine poenam.

Hebraea gens dicta mihi. nam uenditus exul

Crimine fraterno seruitum nobilis iui."

1235

Post haec uisa sibi pistorum maximus infit:

"Vertice trina meo uisus gestare canistra

Regificis dapibus lautoque inpleta paratu,

Vnguibus innumerae uolucres quae rapta ferebant."

His dictis sat uera quidem, sed dura loquendo

1240

Mactandum duro testatur mox fore ferro

Auulsumque caput figendum in stipite celso,

Quod uolucres toruo discerpant protinus ore.

Conplentur cuncta, iuuenis quae dixerat, et mox

Redditus ille loco, caesus hic corpore trunco est.

1245

Interea geminos iam tempora lapsa per annos

Rursus ad eoos torquebant sidera cursus.

Somnia cum ductor uidit Niloticus ista:

Namque uidebatur, fluuium dum spectat amoenum,

Corporibus nitidis septem spectare iuuencas,

1250

Tondentes uiridis pubentia gramina ripis;

His alias turpes macie subiungere gressus

Dumque suis pigrae (mirum!) uix ossibus haerent,

Eximias patulo sorbebant ore iuuencas.

Somnia iunguntur paribus non dissona causis;

1255

Ecce uidet spicas fecundo e germine septem,

Atque alias tenues et farris semine cassas

(Horrendum dictu!) grauidas ceu mandere fruges.

Id uisum maestus nequaquam mente cohercet

Sed trepidus cunctos, qui callent, adfore iussit

1260

Disquirens, clausis quae sit sententia rebus.

Atque ubi consultus tacuit Memphiticus augur,

Carcere qui dudum laxatus uina praebebat,

Eloquitur iuuenis sese pandente Iosepo

Amisso rediisse loco sociumque necatum.

1265

Mittuntur propere, uatem qui crimine toto

Exutum turpi celeres de fornice tollant

Informesque genas et crines carcere pastos

Tondentes prisca facerent reuirescere forma.

Ergo probus dictis consultus talia reddit

1270

Atque docet uaccas annorum nuntias esse,

Atque leues spicas septenos disserit orbes.

Namque ita digestis uentura insignia formis,

Vt septem fecunda satis sit terra per annos,

Atque famem diram parili cum tempore signat,

1275

Quis penitus tellus sitientibus arida uenis

Pallida puluereo consumat gramina sulco.

Nam quae duplicibus iunguntur somnia uisis,

Certa deus iuncto mandat constare tonante.

"Quin potius dum tempus adest, dum curam edendi est,

1280

Elige de cunctis procerem, qui praescius horum

Iudicibus positis totam sublimis Aegyptum

Temperet et quintas quacumque ex messe reposcat,

Vt quae prima datur fecundis copia terris,

Sustineat steriles consumptis frugibus annos."

1285

Accipitur plausu procerum sententia uatis.

Ipse etiam tandem sedato pectore rector

Vera renarrantem celso sublimat honore

Praefectumque iubet totas se ferre per urbes.

Inde anulo digitum uatis fulgente coronat,

1290

Byssina mox croceo circumdat pallia peplo,

Flexilis induitur per collum circulus auri

Atque nouus rector curru sublimior extat

Clamosusque praeco terrorem iudicis auget.

Quin etiam legitur coniunx, cui nomen Asennes,

1295

Quam genuit claro Petaphras <de> stemmate uates,

Ex qua confestim genitor fit pignore bino.

Dicitur anterior Manasses, iunior Ephrem.

Exigit <hinc> uates suggestu nobilis alto,

Quidquid uix potuit ieiunum adsumere tempus,

1300

Horrea plena tenens, ut cum res posceret uti,

Proferret cunctis poscentibus abdita farra.

Post ubi dira fames totum diffusa per orbem

Cogebat trepidos, poterat quod mandier, esse,

Conclamat populus regemque efflagitat escas.

1305

Ille iubet procerem maestis dare farra Iosepum

Parentem monitis: cunctos qui expleuit ouantes.

Interea Iacobus, fleto iam funere nati,

Bis quinos iuuenes numeroso e germine mittit,

Qui longinqua <sibi> pretio frumenta pararent:

1310

Ac minimum cunctis Beniaminum non sinit ire,

Inualidus durum nequeat ne ferre laborem.

Atque ubi iam Phariae peruentum ad moenia terrae est,

Submissi petiere solum fratremque salutant,

Mirantes celsa sublimem sede sedentem,

1315

Nec tamen agnoscunt longo post tempore uisum.

Quos ubi perspexit memori cum mente propheta,

Increpat et multa proterret uoce pauentes,

Scitatum uenisse ferens, quae copia frugum

Quique uiri pingues teneant moderamine terras.

1320

Adlegant nescire dolos seseque fatentur

Bis senos quondam fratres genitore sub uno

Conspicuam tenuisse domum; his omnibus unum

Postremum natu patrios seruare labores,

Ast alium celebri iam pridem defore leto.

1325

Se diram uitare famem terramque Chanannam

Exosos, tenui damnantem semina fetu,

Poscere uenales species licitataque farra.

Eloquitur uates, rectoris nomine iurans

Claudendos dura iuuenes custodia, donec

1330

Germanum exhibeant, genitor quem mitis habebat.

Nectuntur trina pariter sub cura tuentum

Laxatique dehinc unum liquere tenendum.

Nec minus occulto rumpentes corda dolore

Commemorant, quam iusta sibi discrimina surgant,

1335

Quod fratrem inmeritum uetito transcribere pacto

Conisi sero poenas sub iudice pendant.

Ingrauat haec dictis Rubenus uera renarrans,

Ac scelus inmensum sese nolente peractum.

Flectitur his uates germana et iurgia noscens

1340

Luminibus tacitis conuersus flebile plangit.

Haec inter media fratrum Symeona corona

Accipitur, fidus cunctis obeuntibus obses.

Tum petita sibi iuuenes frumenta capessunt

Inuentoque graues urgentur pondere muli.

1345

Iamque uiae medio, dum soluit uincula sacci,

Fratribus inuentos quidam dat uisere nummos.

Id cuncti faciunt, pretio mox deinde reperto

Mirantes summo procerem certamine laudant.

Iamque adeo patriae subeuntes limina sedis

1350

Gratatur reduces genitor unumque requirit.

Omnia cognoscens nummosque et dona capessit,

Conquestus grauiter alium iam defore natum.

Accisi cum deinde cibi aduectaque farra

Cogebant rursus pretiis alimenta parare;

1355

Sed reuocare gradum Memphis mens non erat ulli,

Ni minimum fratrem secum pater ire iuberet.

Quem cum plura gemens nollet dimittere quoquam,

Rubenus fido germanum postulat ore,

Securus gemina committens pignora patri.

1360

Prosequitur Iudas sese nec posse reuerti

Proclamat, rigidi testatus uerba Iosepi.

Haec ubi grandaeuus genitor iam mitior hausit,

Dat iuuenem, largo perfundens flumine uultum.

Illi abeunt secumque uehunt leue olentia tura,

1365

Incensum et guttam iungentes cum terebintho,

Inter odoratos portantes mella uapores,

Et geminum pretium, consertus ne foret error,

Condita quod clausis fuerant nomismata saccis.

Quos ubi conspicua uidit Iosepus in aula,

1370

Imperat, ut laeta celebrent conuiuia secum.

Mussantes uenere tamen trepidoque reatu

Coniciunt sese structa cum fraude uocatos.

Quod numerata prius sestertia dataque uati

Sarcinulis inposta suis non reddere quissent,

1375

Se tamen exsortes furtorum cuncta referre,

Nec consuesse prius subpressa uiuere gaza.

Talia dicentes cohibet sermone minister

Seque docet nullis fraudatum noscere nummis:

Verum siqua uiris donarint commoda lucrum,

1380

Nec sua nec uatis, nec regis dicere quemquam.

Occurrit cunctis Symeon seseque praesentat.

Dumque uiris lymphas, dum praebet pabula mulis,

Ingreditur multo stipatus milite uates,

Cuius ad aspectum promunt pia munera fratres.

1385

Ille ubi per cunctos placido sermone cucurrit,

Perquirit, si firma pater uirtute ualeret.

Quem postquam incolumem dixere et uiuere recte,

Confirmat cohaerere deo pro munere uitae

Iosepus uatem semperque insistere rectis.

1390

Et ueluti notus Beniaminus non foret ipsi,

Consultat iuuenes et promptim noscitat; inde

Commoda quaeque deum pueri pro laude precatur.

Nec gemitus cohibere ualet nec sistere fletus,

Sed tenero adfectu sese conclauibus abdit

1395

Anxius et nimio quaerit fomenta dolori.

Post ubi discubuit, uictum posuere ministri.

Vescitur et facili prolectat pectora fatu

Diuiduasque dapes uiritim exponere gaudens

Porrigit et fratri maiorem dedicat uni.

1400

Atque ubi iam saturis amor est compressus edendi,

Vt prius inposito presserunt pondere mulos,

Occulitur datum sueto iam more talentum

Iosepi imperio scyphusque absconditur ardens

In rebus, Beniamine, tuis pretiosior arte.

1405

Iamque iter ingressi non multis milibus absunt,

Cum subito incautos circumdat regia turma

Conprensosque tenet fulgentia pocula poscens:

Futurum increpitant, quem nectant crimina, seruum.

Adnuitur cunctique simul sua pondera pandunt,

1410

Quaesitum[que] et poculum retegunt fratremque relinquunt,

Iosepumque petunt et, quae sint gesta, loquentes

Euoluunt cari confestim iussa parentis.

Permotus precibus uates discedere cunctos

Imperat ac sese germanum fratribus infit.

1415

Defixi riguere metu tacitoque reatu

Damnantes sese cohibent formidine uoces.

Prolectat mox ille reos propiusque uocatis

Exigit, ut dicta portent placitura parenti,

Quae sint, quae fuerint, quae mox uentura ferantur,

1420

Instigans migrare senem, gregibusque coactis

Vicinos Arabum colles uenientibus offert,

Vt quia continuo tellus foret arida lustro,

Pasceret agnatos congestis frugibus omnes.

Ista et dicta uiri laeto rex pectore noscit

1425

Iosepumque rogat carorum adsumere turbam,

Et gratuita iubet germanis tradere farra.

Dantur plaustra uiris, frumentum, pocula, panis,

Magnaque gestantes desudant pondera muli.

Dantur quinque togae Beniamino et quinque parenti,

1430

Tercentum et nummi signata incude notati.

Ast alii iuuenes mercedis laude secunda

Accipiunt geminos niuosae uestis amictus.

Haec ubi cognouit genitor, data munera sumens

Respirat patria festinus cedere terra

1435

Aegyptumque petit, Arabum quae iungitur aruis,

Educens iuuenes patrio moderamine quinque

Septies et denos, Genesis ut formula cauit.

Ac dum festino properant conamine turbae,

Procurrit Iudas et fratrum praeuolat agmen

1440

Iosepumque docet haut longe abstare parentem.

Ille alacris scandit currus atque obuius exit,

Optatam excipiens uiso genitore phalangem.

Regrediturque citus regisque excurrit ad aulam,

Pastores properare ferens, ut turba carorum

1445

Discretis degat fecundo in gramine terris.

Ipse etiam uati rector Memphiticus instat

Et iubet uberibus fratres conponere in aruis.

Longaeuus post ista senex poscente tyranno

Eloquitur sensim, quantis sit praeditus annis,

1450

Quae domus et quae sit ueniendi causa Canopum

Eximiumque ducem multa cum laude decorat.

Nec minus interea Iosepus munera mittit

Digna suis magnumque duci dat ferre talentum.

Quo ditata fuit distractis frugibus aula.

1455

Atque ubi iam populis derant mercantibus aera,

Certatim exhibitis gregibus Memphitica turba

Emit inops fruges, pretium taxante Iosepo.

His quoque nudati seque et sua praedia tradunt,

Semine percepto, messes quo deinde uirerent.

1460

Sola sacerdotum non est possessio dempta,

Quis gratuita duci placuit, non uendere farra.

Inditur hinc populo quintarum pensio frugum,

Quae manet et fixo seruatur formula iure.

Interea expletae perpendens tempora uitae,

1465

Adiurat natum Iacobus uentura reuoluens,

Vt sua maiorum componat membra sepulchris.

Adnuit oranti subpostaque dextera coxae

Contingit lentae spondens cacumina uirgae.

Conpositosque senex alterna in parte nepotes

1470

Permulcet dictis, dum sensim basia libat.

Sed mirum! palma sacratur dextra Manasses,

Anterior natu laeua contingitur Ephrem.

Praescia mente senis senior seruire minori

Cogitur atque loco cedit spes prima secundo.

1475

Quamlibet obliquas cupiens diducere palmas

Non potuit reuocare tamen pia dicta Iosepus.

Ac postquam pueris uates rata commoda sanxit,

Dat Sicimam, gladiumque suo, dat spicula, nato,

Clarior ut cunctis sublimem scandat honorem.

1480

Inde uocat natos et cunctis praemia didit

Pignoribus mansura diu prolique natorum

Inconcessa prius longoque adiudicat aeuo.

Bis senasque tribus ipsorum ex nomine condit.

Omnibus explicitis, oculo iam captus utroque,

1485

Decessit solo terreno corpore ...

0-2

.............................. uates

Maestitiaeque dedit decies septena dierum

Lumina, dum functi ueneratur turba sepulchrum.

Quin etiam nati septem luxere diebus

Vberibus lacrimis, pacem reddente Iosepo

1490

Fratribus innocuis, ueterem dum neglegit iram.

Ipse etiam postquam iam centum triuerat annos

Atque decem, iuncti metitus tempora leti

Fratribus effatur, uenturus quis foret ordo,

Quo reuocare gradum ualeant et linquere Nilum:

1495

Dummodo conpositos cineres atque ossa reportent

Et reuehant secum ueterum condenda sepulchris.

Sic demum longae post tempora candida uitae

Decessit petiitque deum corpusque reliquit.

6

clare

laeto G