Ennius annalium fragmenta 15-16

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


15

Doctus†que Anchisesque Venus quem pulcra dearum

Fari donauit, diuinum pectus habere

15

Doctus†que Anchisesque

doctusque Anchises Prob. Verg. ecl. 6, 31

doctus Anchisa schol. Verg. Veron. Aen. 2, 687

18-19 V.² = 17-18 Fl.

Prob. Verg. ecl. 6, 31 (p. 336): cur ibi (Verg. Aen. 6, 724) Anchisen facit disputantem quod hic Silenum deum, nisi quod poeta Ennius Anchisen augurium (Sk. : -ii codd.) ac per hoc diuini quiddam habuisse praesumit sic "doctusque Anchisesque Venus quem pulchra dearum fari donauit, diuinum pectus habere". Naeuius Belli Punici libro tertio sic "postquam auem aspexit in templo Anchisa sacra ... ponuntur, immolabat ... uictimam pulchram" (3 B).

schol. Verg. Veron. Aen. 2, 687: peritum multarum disciplinarum Anchisen fuisse ssunt Nae, qui ita de eo ait "doctus Anchisa Venus quem pulcherrima diu fata docet diuinum ut pectus haberet".

Cf. Cynthius cenet. in Aen. 2, 687 (A. Mai, Class. auct. VII 386): Anchises uates fuit auctorque diuinandi. Ennius "doctusque Anchises uenis" et Naeuius Belli Punici lib. III "templo Anchisa".

Cf. schol. cod. Par. lat. 7930 ad Aen. 7, 123: uel diuinitatem Anchisae assignat, qui ubique diuinus dicitur. Naeuius enim dicit Venerem libros futura continentes Anchisae dedisse.