Ennius annalium fragmenta 3

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


3

 uisus Homerus adesse poeta

3

uisus Dormientium et uinulentorum et furiosorum uisa imbecilliora esse dicebas quam uigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia cum experrectus esset Ennius non diceret se uidisse Homerum sed uisum esse. Cic. ac. 2, 88

6 V.² = 5 Fl.

Cic. ac. 2, 51: num censes Ennium cum in hortis cum Seruio Galba uicino suo ambulauisset dixisse "uisus sum mihi cum Galba ambulare"? at cum somniauit ita narrauit "uisus Homerus adesse poeta". idemque in Epicharmo "..." (Var. 45).

Cf. Cic. rep. 6, 10: [...] fit enim fere, ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius, de quo uidelicet saepissime uigilans solebat cogitare et loqui.

Cf. Fronto de eloqu. 2, 15: nam uinea in unius tutela dei sita; eloquentiam uero multi in caelo diligunt: Minerua orationis magistra, Mercurius nuntiis praeditus, Apollo paeanum auctor, Liber dithyramborum cognitor, Fauni uaticinantium incitatores, magistra Homeri Calliopa, magister Enni Homerus et Somnus.

Cf. etiam schol. Pers. Prol. 2, sat. 6,1 et 6, 10.