Ennius annalium fragmenta 2

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


2

 somno leni placidoque reuinctus

5 V.² = 4 Fl.

Fronto ad M. Caes. 4, 12, 4 (p. 66, 10-14): si quando te "somno leni", ut poeta ait "placidoque reuinctus" uideo in somnis, numquam est quin amplectar et exosculer: tum pro argumento cuiusque somni aut fleo ubertim aut exulto laetitia aliqua et uoluptate. hoc unum ex annalibus sumptum amoris mei argumentum poeticum et sane somniculosum.

Cf. Fronto p. 8 (M. Caesar ad Frontonem 1, 4, 5): transeo nunc ad Q. Ennium nostrum, quem tu ais ex somno et somnio initium sibi fecisse. sed profecto nisi ex somno suscitatus esset, numquam somnium suum narrasset. Id. p. 9 (Fronto ad M. Caesarem 1, 5, 5): ecce autem circa Q. Ennium aliam malitiosam plagam dedisti, cum ais, 'nisi ex somno exsuscitatus esset, numquam somnium suum narrasset'.