Ennius annalium fragmenta 1

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


1

Musae, quae pedibus magnum pulsatis Olympum

1 V.² = 1 Fl.

Varro ling. 7, 5ss.: dicam in hoc libro de uerbis quae a poetis sunt posita, primum de locis [...] Acci... (687 R.); Enni... (scen. 150); Enni "Musae quae pedibus magnum pulsatis Olympum". caelum dicunt Graeci Olympum, montem in Macedonia omnes; a quo potius puto Musas dictas Olympiadas.

Serv. Aen. 11, 660: PVLSANT Ennius ad Musas (Ennius Musae A Sang.) "quae pedibus (pedibus om. A Sang.) pulsatis Olympum".

Cf. Varro rust. 1, 1, 4: quoniam ut aiunt di facientes adiuuant, prius inuocabo eos, nec ut Homerus et Ennius Musas sed duodecim Deos Consentis.

Cf. etiam Vida, Christias II pp. 260s.: Vos ideo, aligeri coetus, gens aetheris alti, qui leuibus magnum pedibus pulsatis Olympum.