Licentius carmen ad Augustinum


Arcanum Varronis iter scrutando profundi

Mens hebet aduersamque fugit conterrita lucem.

Nec mirum; iacet omnis enim mea cura legendi

Te non dante manum et consurgere sola ueretur.

5

Nam simul ut perplexa uiri compendia tanti

Voluere suasit amor sacrosque attingere sensus,

Quis numerum dedit ille tonos mundumque Tonanti

Disseruit canere et pariles agitare choreas,

Implicuit nostrum uaria caligine pectus

10

Induxitque animo rerum uiolentia nubem.

Inde figurarum positas sine puluere formas

Posco amens aliasque graues offendo tenebras

Ad summam astrorum causam clarosque meatus,

Obscuros quorum ille situs per nubila monstrat:

15

Sic iacui nutans, ut talem omnino ruinam

Nec qui nos prohibet latebras agnoscere caeli

Nec persona daret functorum freta cauernis.

Protea namque ferunt ueterum commenta Pelasgum,

Qui, dum sollicitis non uult aperire futura,

20

Spumat aper, fluit unda, fremit leo, sibilat anguis,

Captum aliquando tamen in munera parua uolucrum.

At mihi, qui nimium curis grauioribus angor

Dulci quique animo subdulcia pabula quaero,

Varronis responsa latent. quod supplice cantu

25

Praesidium nymphale rogem, quae flumina poscam?

An te uoce uocem, clari quem rector Olympi

Fontibus infantum praefecit et abdita iussit

Vbertate animi longe ructare fluenta?

Ferto, magister, opem ac iutum: ne desere uires

30

Inualidas mecumque sacras subuertere glebas

Incipe. tempus enim, nisi me mortalia fallunt,

Labitur in seniumque trahit. tibi noster Apollo

Corda replet patremque suum patremque deorum

Conciliat legemque bonam pacemque cruenta

35

Monstrat et abducto uelamine singula pandit.

Viginti emensus nam longos forsitan orbes

Solis eras, cum te ratio pulcherrima mundi,

Ditior imperiis et nectare dulcior omni,

Corripuit statuitque uagum medioque locauit,

40

Omnibus unde aciem posses intendere rebus.

O bone, carpe iter annorum, sapientia quantum

Crescit amore sui, inueniens noua culmina semper

Perge uiam, qua te soboles praeclara Tonantis

Perducit, sternens in planos ardua campos;

45

Et cum luciferos praeconia uesper in ortus

Distulerit sanctumque super benedixeris ignem,

Sis memor ipse mei. bibulam qui porgitis aurem

Legibus inuictis, contundite pectora palmis,

Sternite membra solo meritosque ciete dolores

50

Et prohibete nefas. deus imperat omnibus unum,

Admonet antistes uenturaque fulmina terrent.

O mihi transactos reuocet si pristina soles

Laetificis aurora rotis, quos libera tecum

Otia sectantes et candida iura bonorum

55

Duximus Italiae medio montesque per altos:

Non me dura gelu prohiberent frigora cano

Nec fera tempestas Zephyrum fremitusque Borini,

Quin tua sollicito premerem uestigia passu.

Hoc opus ut iubeas, tantum cruor irriget artus

60

Solstitio Meroen, bruma sectabimur Histrum,

Ignotus Garamas soluet mihi uincula, Gerrhus

Xampaeosque lacus fugiens Hypaneius amnis

Callipidum Scythicas resonet spumosus ad undas;

Ibimus et Leucos, qua Leucia solis in ortus

65

Tenditur, et uasti deserta cacumina Cassi

Quis Epidaphnaeas aequat sibi Cassia rupes,

Vnde quiescentem auroram currusque solutos

Sopitamque diem media sub nocte uiderem,

Te suadente petam; nec enim labor aut metus ullus

70

Terret, ubi insontem precibus deus audit apertis.

Et nunc Romulidum sedes et inania rerum

Culmina bacchatasque domos uanosque tumultus

Desererem et totus semel in tua corda uenirem,

Ni mens coniugio incumbens retineret euntem.

75

Crede meis, o docte, malis ueroque dolori,

Quod sine te nullos promittunt carbasa portus

Erramusque procul turbata per aequora uitae,

Praecipites densa ueluti caligine nautae,

Quos furor australis, stridens et flatus ab euro

80

Perculit et raptis priuauit turbo magistris

(Protinus abruptis miseri uoluuntur in undis:

Non forus aut prorae, non lintea deinde procellas

Ferre ualent ratioque iacet stupefacta regendi):

Sic me uentus agit uoluuntque cupidinis aestus

85

In mare letiferum nec terrae protinus adsunt.

Sed mecum reputans tua candida uerba, magister,

Haec magis esse reor tibi credere. callida res est:

Decipit atque animis molitur retia nostris.

Praeteritos oblitus enim praesentia prenso.

90

Nunc tibi, care, tuo nos nos de pectore lapsi?

Ei mihi! quo ferar, unde uelim tibi pandere mentem?

Ante sub Aegaeo optabunt pia tecta palumbes

Et uersa alcyone componat in arbore nidos,

Esuriens uitulos alat ante leaena sequaces

95

Atque impasta diu teneros lupa nutriat agnos

Mutantesque suis diuisum partibus orbem

Aut Barcaeus aret Taurum aut Hyrcania Mauros;

Ante Thyesteis iterum male territa mensis

Interrupta dies refugos uanescat in ortus

100

Ante dabunt imbres Nilum, super aequora dammae

Errabunt montesque tremant et flumina laudent,

Quam mihi post tergum ueniant tua dona, magister.

Arcet amor copiamque tenet communis honesti.

Hic hic regnat amicitiae decus hoste fugato.

105

Nam neque propter opes uitreas aurumque rebelle

Iungunt nos sensus animorum, nam neque uulgi

Nos fortuna ruens, quae separat ardua, iunxit;

Sed labor interiora legens uulgata libellis

Atque animis inuenta piis et nobile dogma

110

Indictum contraque bonos responsa relatus.

Et mea Calliope quamuis te cominus altum

Horreat et uultus abscondat inutile tractans,

Hoc tamen hoc animi uinclum nexusque fideles

Non qui montosis firmatas rupibus Alpes

115

Fregit et Italicas pressit cum moenibus urbes

Rumperet aut nostro tereret de robore quicquam.

Ite procul latices tumidis anfractibus orti

Aut ab Arimphaeis Riphaeis oppida Caspi

Cimmeriasue domos seiungere flumine largo

120

Maeotumque plagas; pontus quas obruit Helles

Europae atque Asiae longe discrimina tendat;

Nonne boum per utrumque latus armenta fatigans

Finibus abscidit Talari Dodona Molossos

Cognatosque Arabas? nec pacis foedus amicum

125

Sidonios inter mansit regnumque Pelopum

Sacrilegosque Phrygas, quamuis pro tempore iunctis

Hospitium commune fuit. quid denique fratrum

Discidium pugnasque canam? quid honesta parentum

Verbera, quid matrum furias natosque superbos?

130

Est etiam superum concors discordia rerum,

Totque fluunt ritus, quot dat sententia leges,

Sed tenet unus amor. non si mihi murmura centum

Det Boreas totidemque animas centumque per ora

Lingua rigens adamante fremat, memorare queamus

135

Quae sociata prius ueterum natura locorum

Distulit et tereti limauit gloria mundo.

Sed nos praeterea, quod ab una exsurgimus urbe,

Quod domus una tulit, quod sanguine tangimur uno

Saeclorum, christiana fides conexuit; et quod

140

Nos iter immensum disterminat et plaga ponti

Interfusa coercet: amor contemnit utrumque,

Gaudia qui spernens oculorum semper amico

Absenti fruitur, quoniam de corde profundo

Pendet et internae rimatur pabula fibrae.

145

Interea uenient quaecumque futura bonorum

Scripta salutiferi sermonis (et illa priorum

Aequiparanda fauis, reputans quae pectore in alto

Conceptum in lucem uomuisti nectareum mel),

Praesentem ipsa mihi te reddent, si mihi morem

150

Gesseris et libros, quibus intellecta recumbit

Musica, tradideris; nam ferueo totus in illos.

Annue, sic nobis uerum ratione patescat,

Sic plus Eridano fluat, et contagia mundi

Nequaquam uolitent nostri circum arua coloni.