Augustinus Hipponensis uersus Sibyllae


Iudicii signum tellus sudore madescet.

E caelo rex adueniet per saecla futurus,

Scilicet in carne praesens, ut iudicet orbem.

Vnde Deum cernent incredulus atque fidelis

5

Celsum cum sanctis aeui iam termino in ipso.

Sic animae cum carne aderunt, quas iudicat ipse,

Cum iacet incultus densis in uepribus orbis.

Reicient simulacra uiri, cunctam quoque gazam,

Exuret terras ignis pontumque polumque

10

Inquirens, taetri portas effringere Auerni.

Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni

Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit.

Occultos actus retegens tunc quisque loquetur

Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.

15

Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.

Eripitur solis iubar et chorus interit astris.

Voluetur caelum, lunaris splendor obibit;

Deiciet colles, ualles extollet ab imo.

Non erit in rebus hominum sublime uel altum.

20

Iam aequantur campis montes et caerula ponti

Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:

Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.

Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto

Orbe, gemens facinus miserum uariosque labores,

25

Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens

Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.

Reccidet e caelo ignisque et sulphureus amnis.