Augustinus Hipponensis *carmina 489

Altre sezioni


Omnia sunt bona: sunt, quia tu, bonus, omnia condis.

Nil nostrum est in eis, nisi quod peccamus, amantes

Ordine neglecto pro te, quod conditur abs te.

Omnia nam, quae sunt, a te sunt, te sine nil <est>.

5

His sine tu, simul es pro cunctis his et in illis.

His sine <tu>, quod es, es; non hi sunt te sine, quod sunt.

Ac ne id hi quod tu, nec tu quod hi, sed in illis

Totus ades: in te totus, totus et in ipsis.

Hi nam nec sibi nec tibi toti, sed hi sunt hoc

10

Quod sunt, in quantum sunt, in tantum sibi toti.

Vt natura docet ratio perceptaque monstrat,

Totus homo est anima (siquidem hic sibi totus habetur).

Quicquid abest, extra se nec in se sibi sentit.

Deficit in toto, cum totus *se sine sibi constat.

15

Dum stat corporeus, homo semper et hic et ubique

Non habet in sese aeternos et tempus et actum;

Sic habet hoc nec habet, est et non est etiamque

Tempus habet; uiuit, cum corporealis et ipse est;

Tunc habet, est cum tempore et hoc ipso sine non est.

20

Cum non corporealis erit, ipsum neque tempus

Tunc habet et non est nec esse habet hoc, quod amisit:

En homo finit et est non iam homo; sic quoque tempus.

Non ita, uis animae ut careat semper, sed ubique

Cum noua nempe nouo descendit corpore tota.

25

Semper habet et ubique, neque est et habet ubicumque.

Ex quo constat ut est, natura sumpsit ut esset.

Semper habet, quoniam esse quod est non desinet esse.

Sunt eique modi, qui cuncta sequuntur, adhaesi:

Sensus et ingenium, ratio, mens, perspicua quae

30

Et diffusa manet, cum sit in corpore toto;

Emigrat, ubicumque aciem porrexerit extra

Subtilique oculo, quoquo se uerterit, astat

Intuitu mentisque doletque cupit metuitque,

Gaudet, et ista gerit gestu sine corporis ullo

35

Vt deus immortalis et intrectabile lumen

Permanet ipsa, deus minime, similis sed in istis

Nonque dei pars sed similis per talia uiuit.

Hoc uero esse quod est numquam desistit adesse.

Illius igneus est uigor, ex quo corporealem

40

Inspirando calet massam diffusa per artus.

Corporeis licet officia gestis uarientur,

Auditu uisu olfactu tactu quoque motu,

Illa tamen spirando calet animatque replendo

Omnia nec *quidam* habet aut nec sumit ab ipsa.

45

Namque loco non corporeo concluditur ullo:

Est incorporea informis substantia quaedam.

At deus "esse" habet, et fuit, et est semper in illo,

Dispar in hoc, quod cuncta tenet perlustrat et implet,

Totus ubique manetque patetque et regnat ubique.

50

Haec loca sorte capit, sed dispar uiuit in illis:

Si felix fuerit, hic tunc felicior exstat,

Si infelix, etiam multo infelicior illic.