Augustinus Hipponensis psalmus contra partem Donati


Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Foeda est res causam audire et personas accipere.

Omnes iniusti non possunt regnum dei possidere.

Vestem alienam conscindas nemo potest tolerare:

5

Quanto magis pacem Christi qui conscindit dignus morte?

Et quis est ista qui fecit quaeramus hoc sine errore.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Abundantia peccatorum solet fratres conturbare.

Propter hoc dominus noster uoluit nos praemonere

10

Comparans regnum caelorum reticulo misso in mare.

Congregauit multos pisces omne genus hinc et inde,

Quos cum traxissent ad litus, tunc coeperunt separare:

Bonos in uasa miserunt, reliquos malos in mare.

Quisquis nouit euangelium, recognoscat cum timore.

15

Videt reticulum ecclesiam, uidet hoc saeculum mare;

Genus autem mixtum piscis iustus est cum peccatore;

Saeculi finis est litus: tunc est tempus separare;

Qui modo retia ruperunt, multum dilexerunt mare;

Vasa sunt sedes sanctorum, quo non possunt peruenire.

20

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Bonus auditor fortasse quaerit qui ruperunt rete.

Homines multum superbi, qui se iustos dicunt esse.

Sic fecerunt conscissuram et altare contra altare.

Diabolo se tradiderunt, cum pugnant de traditione

25

Et crimen quod commiserunt in alios uolunt transferre.

Ipsi tradiderunt libros et nos audent accusare,

Vt peius committant scelus quam quod commiserunt ante,

Quia possint causam librorum excusare de timore,

Quo Petrus Christum negauit, dum terreretur de morte.

30

Modo quo pacto excusabunt factum altare contra altare?

Et pace Christi conscissa ut spem ponant in homine,

Quod persecutio non fecit, ipsi fecerunt in pace.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Custos noster, deus magne, tu nos potes liberare

35

A pseudoprophetis istis, qui nos quaerunt deuorare.

Maledictum cor lupinum contegunt ouina pelle.

Nomen iusti ouina pellis, schisma est in lupino corde.

Qui non nouerunt scripturas, hos solent circumuenire;

Audiunt enim traditores et nesciunt quid gestum est ante.

40

Quibus si dicam probate, non habent quid respondere.

Suis se dicunt credidisse: dico ego mentitos esse;

Quia et nos credidimus nostris, qui uos dicunt tradidisse.

Vis nosse qui dicant uerum? Qui manserunt in radice.

Vis nosse qui dicant falsum? Qui non sunt in unitate.

45

Olim causa iam finita est. Quid uos non statis in pace?

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Dixerunt maiores nostri et libros fecerunt inde

Qui tunc causam cognouerunt quod recens possent probare.

Erant quidam traditores librorum de sancta lege

50

Episcopi de Numidia et non quilibet de plebe.

Cum Carthaginem uenissent episcopum ordinare,

Inuenerunt ordinatum Caecilianum in sua sede.

Irati sunt quia non ipsi potuerunt ordinare.

Erant et alii inimici Caeciliano iniusti ualde,

55

Impii, fures, superbi, de quibus longum est referre.

Iunxerunt se simul omnes crimen in illum conflare:

Dicunt ordinatorem eius sanctos libros tradidisse.

Sic pacis retia ruperunt et errant modo per mare.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

60

Ecce quam bonum et iocundum fratres in unum habitare.

Audite uocem prophetae ut sitis in unitate.

Crimen nobis quis probauit antiquum de traditione?

Quis obiecit in iudicio? Qui sederunt iudicare?

Quibus testibus conuicit? Quis hoc ausus est firmare?

65

Sed hoc libenter finxerunt, quod se nouerant fecisse,

Quia fama iam loquebatur de librorum traditione.

Sed qui fecerant latebant in illa perturbatione.

Inde alios infamarunt ut se ipsos possent celare.

Per illos ceteri errarunt principes ex ipsa parte,

70

Quia non credere collegis putauerunt sibi turpe.

Iam fratres finiatur error et simus in unitate.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Fecerunt quod uoluerunt tunc in illa caecitate.

Non iudices consederunt tot sacerdotes de more

75

Quo solent in magnis causis congregati iudicare,

Non accusator et reus steterunt in quaestione,

Non testis non documentum, quo possent crimen probare,

Sed furor, dolus, tumultus, qui regnant in falsitate.

Aut proferte nobis gesta, quae in concilio solent esse.

80

Videamus quae res coegit fieri altare contra altare.

Si malus erat sacerdos, deponendus erat ante,

Si non poterat deponi, tolerandus intra rete,

Sicut modo toleratis tam multos malos aperte;

Qui tot fertis pro furore, ferretis unum pro pace.

85

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Gaudium magnum esset nobis si tunc nolletis errare;

Sed si tunc non uisum est uerum, uel nunc experti uidete.

Multos enim nunc habetis qui uobis displicent ualde,

Nec tamen hos separatis a uestra communione.

90

Non dico de illis peccatis, quae potestis et negare:

Fustes, ignes, mortes dico, quae committunt uestri in luce;

Et tamen suffertis illos uel errore uel timore.

Quantum erat ut ferrent unum patres uestri pro unitate

Si tantus erat tumultus, ut non possent degradare.

95

Adde quod innocens erat et nil poterant probare,

Sed ne crimen quaereretur, ubi se uidebant esse,

Finxerunt se nimis iustos, cum totum uellent turbare.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Honores uanos qui quaerit non uult cum Christo regnare,

100

Sicut princeps huius mali, de cuius uocantur parte.

Nam Donatus tunc uolebat Africam totam obtinere;

Tunc iudices transmarinos petiit ab imperatore.

Sed haec tam iusta petitio non erat de caritate.

Hoc ipsa ueritas clamat, quam uolo modo referre.

105

Nam consensit imperator, misit qui sederent Romae

Sacerdotes qui tunc possent Caecilianum cum illo audire.

Dicta causa, nil probatum est: ausus est et appellare

Et post collegarum sedem audiri ab imperatore.

Hinc petitio illa probatur non esse de caritate.

110

Deinde ubique uictus coepit christianos rebaptizare.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Iustitiam sequi si uultis, totam causam cogitate.

Quod postea fecit Donatus, factum quare non est ante!

Dissentiebant sacerdotes in tota africana parte:

115

Sacerdotes transmarini possent inde iudicare.

Quid cucurristis ad schisma et altare contra altare,

Vt quod postea iudicatum est, iam non possetis audire

Et a iudicibus uestris cogeremini appellare,

Dum uultis erroris regnum quoquo modo confirmare?

120

Et nunc et uos totum nostis, sed fingitis uos nescire,

Et cum uos ueritas urguet, patres dicitis errasse,

Quasi uos aliquis uetet iam recedere ab errore.

Sed superbia uos ligauit in cathedra pestilentiae.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

125

Caritatem Christi qui habet, pacem non potest odisse.

Vel iam uos populi audite et nobiscum concordate,

Qui non tenetis cathedram, pro qua pugnetis iniuste.

Si modo episcopi uestri ex una aliqua regione

Haberent inter se litem, quos uelletis iudicare

130

Nisi alterarum regionum qui non essent de ipsa lite?

Sed cum discussissent causam, pronuntiarent pro una parte,

Numquam communicaretis qui illis nollent consentire.

Quare ergo communicastis istis qui hoc fecerunt ante?

Nam et ipsi non consenserunt transmarinorum sententiae

135

Qui pro nobis iudicarunt; nam nobis iunguntur hodie.

Si iudex Christus hoc dicat, quid habetis respondere?

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Lumen cordis si est in uobis, uerum potestis uidere.

Sunt preces Donati et acta, quibus quod dictum est probate.

140

Quae si credere non uultis, uos huc aliqua proferte

Quibus si et nos non credamus, erit rixa sine fine.

Amplectamur ergo pacem. Quid ad nos quod gestum est ante

Obicitis traditionem: respondemus uos fecisse.

Clamatis uos de Machario et nos de circumcellione.

145

Illud nostrum iam transactum est, uestri non cessant usque hodie.

Habet paleas area nostra: uos hoc solum uultis esse.

Vos enim non uultis pacem. Illi minantur de fuste

Et utinam minarentur et non tunderent cotidie.

Hos si expellunt isti uestri, non habent per quos regnare.

150

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Modum si excessit Macharius conscriptum in christiana lege,

Vel legem regis ferebat cum pugnaret pro unitate.

Non dico istum nil peccasse, sed peiores uestros esse.

Quis enim praecepit illis per Africam sic saeuire?

155

Non Christus, non imperator haec probatur permisisse,

Fustes et ignes priuatos et insaniam sine lege.

Quia scriptumst: reconde gladium scelus non putant in fuste,

Non ut homo non moriatur, sed ut conquassetur ualde

Et postea moriatur inde, iam cruciatus in languore.

160

Sed tamen si miserentur, occidunt et uno fuste.

Fustes Israheles uocant quod deus dixit cum honore,

Vt plus uastent ipsum nomen quam corpus quod caedunt inde.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Nolite nobis iam, fratres, tempus Macharii imputare

165

Si crudeles erant illi, et nobis displicent ualde;

Si autem falsa de illis dicunt, deus potest iudicare.

Nos amemus pacem Christi, gaudeamus in unitate.

Si qui sunt mali in ecclesia, non nobis possunt nocere.

Si non possunt nobiscum esse, excludantur salua pace.

170

Si non poterunt excludi, excludantur uel de corde.

Dixit Ezechiel sanctus quosdam consignatos esse,

Qui gemunt peccata fratrum et non separantur inde.

Sic nos propter malos fratres non separemur a matre,

Quod tunc impii fecerunt extra leuantes altare,

175

Vt peiores nunc haberent quam quos se fingunt fugisse.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Omnis qui scripturas nouit, nouit quod uolo aperire.

Iohannes Baptista dixit tunc ad Iudaeos aperte,

Quod hos tamquam aream suam posset Christus uentilare.

180

Misit in messem operarios discipulos praedicare,

Per quos area collecta est et uentilata de cruce.

Tunc iusti tamquam frumentum ecclesiam impleuerunt caste

Vendentes quae possidebant et mundo dicentes uale.

Illi tamquam semen erant, quod toto dispersum est orbe,

185

Vt alia surgeret messis, quae uentilanda est in fine,

Et crescit inter zizania, quia sunt haereses ubique;

Huius palea sunt iniusti, qui non sunt in unitate,

Ex quibus si erat Macharius, nos quid uis rebaptizare?

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

190

Pone in corde areas duas, possis quod dico uidere.

Certe et prior habebat sanctos, sicut ostendunt scripturae.

Nam et septem milia uirorum deus se dixit reliquisse,

Et sacerdotes et reges multi iusti sunt in lege.

Ibi habes tantos prophetas, habes multos et de plebe.

195

Dic mihi: quis tunc istorum separauit sibi altare?

Multa scelera admittebat iniquus populus ille,

Idolis sacrificatum est, tot occisi sunt prophetae,

Et nemo tamen iustorum recessit ab unitate.

Iusti iniustos sufferebant uenturo uentilatore,

200

Vno templo miscebantur, sed mixti non erant corde,

Dicebant in illos tanta et unum habebant altare.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Quid uobis ad haec uidetur? Secunda messis ecclesiae,

Quae per orbem totum crescit, plura debet sustinere.

205

Habet iam domini exemplum et in Iuda traditore.

Hunc inter bonos ferebat, hunc misit et praedicare.

Malus seruus praedicabat, sed Christus erat in fide,

Quia qui iudici credebant non curabant de praecone.

Quando dedit sanctam cenam, nec tunc illum exclusit inde,

210

Et posset per illum tradi, etiam si inde exisset ante.

Sed nobis exemplum datum est malos fratres tolerare,

Vt quando excludi non possunt, solo separemur corde.

Sed palea quasi aristarum quidam <sunt> superbi ualde

Quos antequam uentilentur, tempestas rapit de messe.

215

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Rogo respondete nobis, quid uultis rebaptizare?

Lapsos sacerdotes uestros pellitis a communione

Et nemo tamen post illos ausus est rebaptizare

Et quoscumque baptizarunt uobis communicant hodie.

220

Quid ab eis acceperunt, si non habebant quid dare?

Legite quomodo adulter puniatur in sancta lege;

Non enim dicere potest, quia peccauit a timore.

Si sancti soli baptizant, post istos rebaptizate.

Quid calumniamini nobis qui sumus in unitate,

225

Qui nondum eramus uel nati in illa persecutione?

Et scriptum est peccata patrum ad iustos non pertinere;

Sed nemo dat fructum bonum si praecisus est de uite.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Scitis catholica quid sit et quid sit praecisum a uite.

230

Si qui sunt inter uos cauti, ueniant, uiuant in radice;

Antequam nimis arescant, iam liberentur ab igne

Ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide,

Non quia uos sanctos uidemus, sed solam formam tenere,

Quia ipsam formam habet sarmentum, et quod praecisum est de uite.

235

Sed quid illis prodest forma, si non uiuant de radice?

Venite fratres, si uultis, ut inseramini in uite.

Dolor est cum uos uidemus praecisos ita iacere.

Numerate sacerdotes uel ab ipsa Petri sede

Et in ordine illo patrum quis cui successit uidete:

240

Ipsa est petra quam non uincunt superbae inferorum portae.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Talis si quis ad te ueniat plenus catholica fide,

Quales illos sanctos uiros omnes solemus audire

Et tibi dicat: "O frater, quid me uis rebaptizare?

245

Quid sit ante factum nescio, nunc autem sum in Christi fide.

Si me maculat quod nescio, tu qualis sis nunc ostende:

Vultus tuos ecce attendo, ignoro quid sit in corde.

Si me maculat quod nescio, tu me maculas fortasse,

Et si te credo esse sanctum, quibus communicas uide.

250

Si maculat quod nescimus, iam non potes sanctus esse,

Quem maculant tot peccata, quae committunt uestri occulte.

Si autem quod nescis non curas, nec ego quod factum est ante."

Et tamen christianum talem audes tu rebaptizare?

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

255

Vae qui pro cathedris uestris sic contenditis iniuste.

Clamatis uos solos sanctos, aliud dicitis in corde,

Quia uidetis et uos multos malos abundare ubique.

Numquid dicere potestis: mixti sumus intra rete?

Respondetur enim uobis iam uos illud dirupisse.

260

Neque dicere potestis paleas uos sustinere;

Iterum enim respondemus: hoc fecissetis et ante.

Non enim peiores erant illo Iuda traditore,

Cum quo apostoli acceperunt primum sacramentum cenae,

Cum tanti sceleris reum inter se iam scirent esse;

265

Nec tamen hos inquinabant sordes in alieno corde.

Et tamen christianos fratres audetis rebaptizare.

Vos qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

Audite fratres quae dico et mihi irasci nolite,

Quia non sunt falsa quae auditis, potestis considerare.

270

Quid si ipsa mater ecclesia uos alloquatur cum pace

Et dicat: "O filii mei, quid querimini de matre?

Quare me deseruistis, iam uolo a uobis audire.

Accusatis fratres uestros et ego laceror ualde.

Quando me premebant gentes, multa tuli cum dolore.

275

Multi me deseruerunt, sed fecerunt in timore;

Vos uero nullus coegit sic contra me rebellare.

Dicitis mecum uos esse, sed falsum uidetis esse.

Ego catholica dicor et uos de Donati parte.

Iussit me apostolus Paulus pro regibus mundi orare;

280

Vos inuidetis quod reges iam sunt in christiana fide.

Si filii estis, quid doletis, quia auditae sunt preces meae?

Quando enim dona miserunt noluistis acceptare

Et obliti estis prophetas, qui illud praedixerunt ante,

Quod gentium reges magni missuri essent dona ecclesiae.

285

Quae dona cum respuistis, ostendistis uos non esse

Et Macharium coegistis suum dolorem uindicare.

Sed ego quid uobis feci, mater uestra in toto orbe?

Expello malos quos possum, quos non possum cogor ferre.

Fero illos, donec sanentur, aut separentur in fine.

290

Vos me quare dimisistis et crucior de uestra morte?

Si multum malos odistis, quales habetis uidete.

Si et uos toleratis malos, quare non in unitate,

Vbi nemo rebaptizat nec altare est contra altare

Malos tantos toleratis, sed nulla bona mercede.

295

Quia quod debetis pro Christo, pro Donato uultis ferre."

Cantauimus uobis, fratres, pacem si uultis audire.

Venturus est iudex noster: nos damus, exigit ille.