Paulinus Nolanus carmina epist. 32 inserta 7

Altre sezioni


Diuinum ueneranda tegunt altaria foedus

      Compositis sacra cum cruce martyribus.

Cuncta salutiferi coeunt martyria Christi,

      Crux corpus sanguis martyris, ipse deus.

5

Namque deus semper uobis sua munera seruat;

      Atque ubi Christus, ibi spiritus et pater est.

Sic ubi crux, et martyr ibi, quia martyris et crux,

      Martyrii sanctis quae pia causa fuit.

Illa cibum uitae mortalibus, illa coronas,

10

      Quae domino famulos participant, peperit.

In cruce fixa caro est, qua pascor; de cruce sanguis

      Ille fluit, uitam quo bibo, corda lauo.

Christe, tuo coeant simul haec tua dona Seuero,

      Portitor et testis sit crucis iste tuae.

15

Carne tua uiuat, tuus illi pocula sanguis

      Praebeat, in uerbo uiuat agatque tuo.

Quaque tuum socio Martinum adscendere Claro

      Vidit, et ipse tuo munere uectus eat.