Paulinus Nolanus carmina epist. 32 inserta 4

Other sections


Corpore mente fide castissimus incola Christi

      Condidit ista deo tecta Seuerus ouans.

Totus et ipse dei templum uiget hospite Christo

      Gaudentemque humili corde gerit dominum.

5

Ecce uelut trino colit unam nomine mentem,

      Sic trinum sancta mole sacrauit opus.

Ampla dedit populo geminis fastigia tectis,

      Legibus ut sacris congrueret numerus.

Nam qua latorem duo testamenta per unum

10

      Pacta, deum in Christo copulat una fides:

Iste duas inter diuersi culminis aulas

      Turrito fontem tegmine constituit,

Laeta nouos geminis ut mater ecclesia partus

      Excipiat sinibus quos aqua protulerit.

15

Aula duplex tectis ut ecclesia testamentis,

      Vna sed ambobus gratia fontis adest.

Lex antiqua nouam firmat, ueterem noua complet;

      In ueteri spes est, in nouitate fides.

Sed uetus atque nouum coniungit gratia Christi;

20

      Propterea medio fons datus est spatio.

Inde parens sacro ducit de fonte sacerdos

      Infantes niueos corpore corde habitu

Circumdansque rudes festis altaribus agnos

      Cruda salutiferis imbuit ora cibis.

25

Hinc senior sociae congaudet turba cateruae;

      Alleluia nouis balat ouile choris.