Paulinus Nolanus carminum appendix 3

Altre sezioni


Sancte deus, lucis lumen, concordia rerum,

      Aeterni uerbo conditor imperii,

Expers principii nec fini obnoxius, ex quo

      Totum quod nunc est, quod fuit et quod erit;

5

Corporis ignote oculis, uix cognite menti,

      Nec linguis facilis nec capiende animis,

Indulgens, sanctus, iustus, patiens, miserator,

      Plenus, perfectus, maximus, omnipotens,

Solus nec solus terque unus et in tribus unus,

10

      Hoc semper maior, quo fide es uberior!

Viderit an ueniam speret, si dicere laudes

      Hinc tibi quis dubitat, quod minor esse timet.

Ignosci certe merito fas nouerit ille

      Atque reus stolidae simplicitatis erit.

15

Innumeras qui res temptet numerare paretque,

      Virtutes possit pernumerare tuas.

Et quod sentimus plus est quam lingua loquatur

      Et quod sentimus, cum loquimur, minus est.

Omnia quae dudum uariis elementa figuris

20

      Credimus audimus tangimus aspicimus,

Lata mari, terris grauia, splendentia caelo,

      Aere mobilia, tristia nocte nigra,

Frondosis inserta iugis, sidentia planis,

      Consita uinetis, omnibus apta satis,

25

Inuia desertis, concreta frigore pigro,

      Ignea sideribus, uiuida fluminibus,

Vt primum placuit, uerbi uirtute creasti;

      Quodque aliis facere est, hoc tibi uelle sat est.

Nil rerum natura parit non iussa, tibique,

30

      Principio, debent omnia principium:

Officium praebens obscuris luna tenebris

      Et iussus clare sol radiare die,

Saecula saeclorum, menses dies annus et horae,

      Quodue agimus cuncto tempore quoue agimus,

35

Angelicus populus, patriarchae et turba piorum,

      Quam caelo asciuit religiosa fides,

Qua Romanus agit, saeuit qua barbarus orbis,

      Infusus quicquid summouet oceanus,

Quae nexis constant membris, quae membra recusant,

40

      Verbis respondent, indiga uocis hiant,

Quaeue metus cursu seruat uirtusue tuetur,

      Antra tegunt, uoluunt flumina, penna leuat,

Vnum discretis referunt tibi uocibus hymnum

      Et quod non possunt explicuisse uolunt.

45

Ipsa etiam te bruta tremunt, tibi muta loquuntur;

      Quoue modo id faciant, nescia mens hominis.

Quae scimus, scimus occultis omnia causis,

      Nec rationis egens quod facis esse potest.

Me solum e cunctis male conscia pectora terrent,

50

      Indigno laudos ne loquar ore tuas,

Ne peccata premant, grauior ne sarcina plumbo

      Imis captiuum detineat tenebris.

Sed mihi dum uariis curarum ambagibus erro,

      Occurrit trepido quod sequeremur iter.

55

Si defendo, reus; fateor si crimina, saluus;

      Spero tuam potius quam merear neniam.

Quicquid commisi scelerum sine teste, probasti;

      Nam facienda uidens, facta uidere potes.

Si caelum tibi, sancte, thronus, si terra tuorum

60

      Scamnellum merito creditur esse pedum;

Crimina non dubia ei, totum qui penetrat orbem.

      Qua patet accessu uel pede uel pelago.

Quicquid in occasu zephyrus uidet, eurus in ortu,

      Austro si qua tepent, si qua aquilone rigent,

65

Sunt oculis subiecta tuis, licet arbiter absit

      Et scelus admissum nox sibi fida tegat,

Antris claudatur, mergatur flumine, montis

      Desuper immissi ponderibus lateat,

Veletur denso tectorum culmine; solus

70

      Testem uitabit qui malo non faciet.

Lyncei fertur felicis acumine uisus

      Intentos parios non tenuisse oculos.

Visibus humanis hoc si licuisse putatur,

      Ignotum quicquam credimus osse tibi,

75

Qui mare qui caelum terrasque et quicquid in his est

      Omnibus immistis extra uel intra regis?

Nec miror; proprio parent elementa parenti

      Et penetrata suo cuncta patent domino.

Si quisquam sine se poterit peccare, latebit;

80

      Nam si peccabit, testis adest animus.

Ergo ego sum primis semper lasciuus ab annis,

      Cuius amor licitis miscuit illicita,

Audax, periurus, simulator, dissimulator,

      Ambitor, uarius, inuidus, impatiens,

85

Crudelis, rationis egens, furiosus, auarus,

      Profusor proprii, plus aliena petens.

Et quicquid scelerum molitur perficit audet

      Pollutum corpus, mens rea, lingua loquax,

Totum placato quamuis sub iudice feci;

90

      Non habet in tanto crimine poena locum.

Sed tibi laus, tibi, sancte pater, laus tempore in omni,

      Qui potes addictam uiuificare animam;

Parcere subiectis, tenebris infundere lumen

      Et brutis sanctos de scopulis facere.

95

E medio mortis uitiorum gurgite mersus

      Eripior sanctis purificatus aquis

Et modo qui merui tortorum uincula flammas,

      Idem non idem iam quasi liber ago.

Quid loquimur "liber"? frenant hanc crimina uocem;

100

      Seruus peccati post ueniam teneor.

Nam uetus et studio pugnandi promptior hostis

      Incautum uariis artibus exagitat,

Auditu uisu gustu tactuque placentes

      Obiciens semper callidus illecebras,

105

Vt, pars si qua meis membris male firma uacillet,

      Ceu patulum populans intret ouile lupus

Et leo secretis rapidus prorumpat ab antris,

      Incustoditum si patet ire pecus.

Sed tu, sancte deus, sensus si uerba loquuntur

110

      Et non mens aliud, lingua aliud loquitur,

Sollicitus cupidus deuotus pectore et ore

      Pulso; patere iube, da, peto quaero, doce,

Qua fas quaque pium est mortalem noscere, quam sis

      Supplicibus facilis quotue quibusue modis.

115

Peccatis ignosco meis; leuioribus utor

      Quam sint factorum pondera nominibus.

Criminibus ignosce magis; iam sentiat ipse

      Quae mihi molitur tela furens coluber,

Atque per innumeros escis fallentibus hamos

120

      Captiuum teneant, sic rogo, quae sua sunt.

Non aurum gemmasque uelim, non ditia regum

      Regna nec immensas quas habet orbis opes,

Non ut densatos fasces curuasque secures

      Pone sequar celsis conspiciendus equis,

125

Non ut seruandi signent mea nomina fastus

      Turbaque nobilium limina nostra terat,

Non ut sic saltem subrepat blanda uoluptas;

      Sed mihi contento quod satis est habeam.

Non longum uitae cursum, non gaudia quaero

130

      Corporeis nimium congrua deliciis,

Hibernis totum citius cum transeat umbris

      Floribus et, rigidi quos rapuere noti.

In quis uita breuis, post mortem poena perennis.

      Ipsum se damnat qui peritura rogat.

135

Da potius sensus dociles, da lumina menti,

      Da mortem membris quae perimunt animam.

Instrue sollicitum, nutantes dirige gressus,

      Credenti plenam plenior adde fidem.

Sit mihi iustitiae studium, custodia ueri,

140

      Sit purum corpus, sit sine labe animus,

Simplicitas probitas patientia, mens sibi recti

      Conscia, sit pietas, sit bene suadus amor.

Non aliena petam; facilis iactura meorum;

      Sim mundo stultus, ut tibi sim sapiens.

145

Perpetuo imposito moriatur fine uoluptas,

      Nec recolant sensus quod meminisse nocet.

Non ullum bona formidet conscientia testem;

      Quae loquimur rata sint, quae facimus deceant.

Ambitio ebrietas odium tumor ira libido

150

      Ac uarii mater criminis inuidia

Sint procul, et iugi mereatur uita precatu,

      Excusso temptent ne mea colla iugo.

Sic humilis modo mane nouo, modo uespere facto

      Susceptae curem tempora militiae,

155

Vt nox si qua uenit semper postrema putetur

      Atque diem mundo ceu moriturus agam.

Cessabunt fraudes periuria furta rapinae,

      Impendens metuam si cito iudicium.

Votis sermoni factis modus utilis assit,

160

      Assit praecipuus in tuo amore modus,

Vt mihi uisceribus totis totisque medullis,

      Si mereor, totum te, pater, insinues.

Nox dies, hora et quodque momentum, scripulus omnis,

      Puncta etiam nostrae crescere dent fidei,

165

Ad quam seruandam tua sum pietate iuuandus.

      Totum posse tuum; uix mihi uelle subest,

Ac si multiplices in cassum porrigo curas,

      Paucis rem uerbis plenius expediens.

Sunt qui saepe sibi dictis contraria poscunt;

170

      Vtile quod nobis scis, deus, hoc tribue.

Accenso maerens si quaerit lumine drachmam

      Et gaudet mulier quod sibi non pereat,

Si fuit et pecudis non uilis cura relictae

      Pastori centum qui numerabat oues,

175

Cuius, cum posset facilis iactura uideri,

      Dulcia curuatis pondera sunt humeris,

Si pater, amisso remeat cum faenore natus,

      Testatur largis laetitiam dapibus:

Cur dubitem totum quod sit tua cura per orbem,

180

      Ne quisquam pereat qui tibi crediderit?

Nam si quem dudum rebus ratione fruendis

      Formauit madido dextera sancta luto,

De nihilo sumptum nihilum finxisse putatur

      Ludentis potius quam facientis opus.

185

Denique cum proprio damnatus crimine iusto

      Transgressus legem morte perisset homo,

Personam mutans, fecisti cedere causam,

      Nec nimium durus nec nimium facilis

Dignatus dominus dominum demittere terris,

190

      Virtutem faceret qui crucis opprobrium

Et quidquid poterat pro maiestate iubere,

      Hoc potius faceret subditus imperio,

Vincula captiuis, captiuos demeret hosti

      Et fixos leti detraheret laqueos,

195

Vt quod credulitas fallacis uinxerat anguis,

      Posset nunc melior soluere credulitas.

Ex te qui genitus sine tempore et ordine, per te

      Sic totum accepit, quod tibi nil minuit;

Vnus homo, uirtus similis, substantia par est,

200

      De sancto sanctus, de pietate pius,

Plenus de pleno, iusti de fomite iustus,

      De uero uerus deque deo deus est.

Edita coniugio poterit natura uideri

      Tertia, cum medium composuere duae.

205

Naturae dominus, rerum sator, omnia per quem,

      Non aliud potius quam quod eras generas.

Hunc post pro nobis sumpturum pondera carnis,

      Cuius principium saecula nescierant,

Infusum reddens dominum sine coniuge mater

210

      Intacto praegnans uirgo parit gremio.

Editur in terra, cognoscunt omnia lucem;

      Nec tamen hanc mundus nec tenebrae capiunt.

Verus homo est uerusque deus, non inter utrumque;

      Hoc natura negat, hoc probat officium.

215

Christus, securi tandem noua gaudia mundi

      Innumeris dudum scripta uoluminibus,

Christus, caecorum lumen, purgatio leprae,

      Auditus surdis, sollicitis requies,

Claudorum gressus, mutorum lingua, redemptor

220

      Orbis et addicti uera salus populi,

Pertulit aeternus communis claustra sepulchri

      Et manet aeternus quem tenuit tumulus.

Immortalis erat; est mortuus, et modo uiuit;

      Ante deus homo est; nunc deus ex homine

225

Conscendit caelum sacrata sede receptus;

      Perpetuus dominus est erat et ueniet.

Tu pater ingenitus; genitus tibi filius, ex te

      Non genitus sanctus spiritus egreditur;

Qui semper medius inter natumque patremque

230

      Sentitur sentit, traditur accipitur,

Sanctificat spirat dominatur, totus ubique est,

      Accessu emundat, munditiis capitur.

Dummodo qui religat tria nomina, tres quoque formas

      Vnum consultus non neget esse deum,

235

Virtutis similis, similis pietatis, id ipsum,

      Vnum non unum, sed mage credat idem.

Haec ego, non quantum uolui pro pondere rerum,

      Sed quantum uitiis implicitus potui.

Tu concede, pater, duret mihi semper ut ista

240

      Vna super trina nomina credulitas.