Ante puer patribus claris et nomine auito
Celsus erat, sed nunc celsus agit merito,
Quem dominus tanto cumulauit munere Christus,
Vt rudis ille annis et nouus iret aquis,
5
Atque bis infantem spatio aeui et fonte lauacri
Congeminata deo gratia proueheret.
Heu! quid agam? dubia pendens pietate laboro,
Gratuler an doleam? dignus utroque puer;
Cuius amor lacrimas et amor mihi gaudia suadet,
10
Sed gaudere fides, flere iubet pietas.
Tam modicum patribus tam dulci e pignore fructum
Defleo in exiguo temporis esse datum.
Rursus ut aeternae bona uoluo perennia uitae,
Quae deus in caelo praeparat innocuis,
15
Laetor obisse breui functum mortalia saeclo,
Vt cito diuinas perfrueretur opes,
Nec terrena diu contagia mixtus iniquis
Duceret in fragili corporis hospitio,
Sed nullo istius temeratus crimine mundi
20
Dignius aeternum tenderet ad dominum.
Ergo deo potius quam nobis debitus infans,
Verum et pro nobis ille deo placitus,
Coeperat octauum producere paruulus annum,
Prima citis agitans tempora curriculis.
25
Iam puerile iugum tenera ceruice ferebat,
Grammatici duris subditus imperiis,
Quaeque docebatur puer, admirante magistro
Sorbebat docili nobilis ingenio.
Gaudebant trepido praesagi corde parentes,
30
Dum metuunt tanti muneris inuidiam.
Nec mora longa fuit, placitam deus aethere Christus
Arcessens merito sumpsit honore animam
Et rapuit terris subitum, quia dignior esset
Associata piis uiuere conciliis.
35
Causa fuit leti suffusus faucibus umor,
Quo grauis inflauit lactea colla tumor,
Inde repressus abit, sed lapsus ad intima fugit
Corporis et uitam uisceribus pepulit.
Terra suam partem tumulata carne recepit,
40
Spiritus angelico uectus abit gremio.
Deserti uacuum funus duxere parentes,
Celsus in excelso laetus agit nemore.
Parcite quaeso, pii, multis peccare, parentes,
Fletibus, in culpam ne pietas ueniat.
45
Impia nam pietas animam lugere beatam
Gaudentemque deo flere nocens amor est.
Nonne patet quantum tali pietate trahatur
Peccatum? arguimur fraude tenere fidem
Aut reprobare dei leges errore rebelli,
50
Ni placeat nobis quod placuit domino.
Iustius est istas hominum lugere tenebras,
Quas facimus nostrae degeneres animae,
Immemores primi caelestis imaginis ortus,
Quam reuocat miserans ad sua regna pater.
55
Cuius amore meos suscepit filius artus,
Virgine conceptus, uirgine natus homo,
Cuncta gerens hominum, cunctos et corpore in uno
Cunctorum dominus suscipiens famulus.
Factus enim serui forma est, qui summus agebat,
60
Forma dei regnans cum patre rege deus.
Suscepit formam serui culpamque peremit,
Qua poenae et mortis quondam homo seruus erat.
Et libertati famulum sub imagine serui
Nostra caro effectus restituit dominus,
65
Vt mihi per Christum caelestis imago rediret,
Qui cruce terrenum despoliauit Adam.
Carnem igitur mortemque meam meus ille creator
Pertulit et carum morte redemit opus.
Multa mihi dederat prius et promissa salutis
70
Et praecepta, quibus per bona dirigerer.
Sed quia nec legis posito medicamine primi
Inueterata patris uulnera dilueram
Et neque praemissis diuino ex ore prophetis
Expectare dei munera credideram,
75
Et genus humanum passim sine luce fidei
Desperata salus merserat in tenebras,
Regnabatque simul peccatum in corpore nostro,
Mors in peccato, daemon in interitu,
Captiuumque hominem tristis metus et miser error
80
Altius in mortem praecipitare dabant:
Interea pater ipse polo miseratus ab alto
Errantum lapsus pestiferos hominum
Serpentemque truci dominantem in morte cadentum
Non tulit et natum misit ad omne bonum.
85
Paruit ille libens, deus omnia cum patre concors,
Communem curans rem pietate pari.
Aduenit et fit homo et mixtum perfectus utroque
Ostendit fragili carnis inesse deum.
Vtitur officiis hominis, sed et intus operti
90
Signa dei medicis exerit imperiis.
Voce hominis diuina docet, mortalia uero
Extra peccatum corporeus peragit.
Quippe sui rem tantum operis sibi reddere curans,
Naturam uenit sumere, non uitium.
95
Namque bonum natura hominem bonus ad bona fecit.
Mente sua lapsus se uitiauit homo.
Quare opifex hominum mortali in corpore uenit,
Non et mortali crimine factus homo.
Nam neque deleret culpas nisi liber ab illis
100
Nec laxare reos posset et ipse reus,
Nec peccatori mors cederet utpote uinctum
Peccati uinclis legitime retinens.
Iure igitur cessit rumpenti tartara Christo,
In quo quod posset nectere non habuit.
105
Ipsaque iudicii iniusti rea facta uicissim
Per scelus occiso iure subacta homini est.
Palluit inuidia serpens, inferna reducto
Claustra homini uersa lege reclusa uidens
Inque uicem uincta mortalem morte resolui
110
Excussumque sua surgere corpus humo,
Insuper et caelos rediuiuum scandere cernens,
Dente truci frustra liuidus infremuit.
Et modo tabescit, cum crebrescente piorum
Agmine per Christum perditor ipse perit.
115
Ergo mei uitiosa animi sanauit et aegra
Corporis excepit, matre homo, patre deus.
Imbecilla quidem, sed naturalia carnis
Gessit et affectus corporis exhibuit.
Sensibus humanis edit et bibit et sua somno
120
Lumina declinat, lassat eundo uiam.
Tamquam homo defuncto lacrimas impendit amico,
Quem mox ipse deus suscitat e tumulo.
Nauigio uectatur homo, et deus imperat austris,
Et uirtute dei ambulat aequor homo.
125
Mente hominis trepidat uicinae mortis ad horam,
Mente dei nouit tempus adesse necis.
In cruce fixus homo est, deus e cruce terruit orbem.
Mortem homo, uerum mors ipsa deum patitur.
In cruce pendet homo, deus e cruce crimina donat
130
Et moriens uitam criminis interimit
Proque reis habitus peiorque latrone putatus,
Quem Iudaea pio praeposuit domino,
Credenti donat regnum caeleste latroni,
Clausus adhuc terris iam paradisum aperit.
135
Nos igitur firmare animos, attollere mentem
Ignauosque decet trudere corde metus,
Pro quibus ecce animam posuit simul atque resumpsit
Filius ille dei cuncta manente deo.
De nostra uictor deus egit morte triumphum
140
Et nostrum secum corpus in astra tulit,
Non sat habens, quod pro nobis mortalia cuncta
Hausit, ut auferret uulnera nostra suis.
Sed ne me dubiae suspenderet anxia mentis
Cura, resurrexit corpore quo cecidit.
145
Clara fides oculis patuit mortalibus, ipse
Post obitum uiuus qualis et ante obitum.
Nam se discipulis dubitantibus obtulit ultro
Rimandumque oculis praebuit et manibus.
Nec sine mente dei dubitauit apostolus olim,
150
Viuere post mortem nullus ut ambigeret.
Firmauit dubitando fidem; dum comminus anceps
Arguitur Thomas, omnis homo instruitur.
Cernere quod Thomas coram et palpare iubetur,
Constanter stabili credere disco fide
155
Mortem hominum Christi crucifixi morte subactam
Spemque resurgendi corporibus positam,
Corporibus nostris, quia Christus uictor in ista
Carne resurrexit, quam gero, qua morior.
Meque docens pro me dubitantibus ingerit artus
160
Et solidam carnem structa per ossa probat,
Insuper et lateris, manuum quoque uulnera monstrat
Et dubium digitos his iubet inserere.
Cerne, inquit, latus ecce meum, palmasque pedesque;
Ecce crucis clauos, cuspidis ecce uiam.
165
Ecce ipsam toto compagem corpore uiuam
Stare patet neruis ossibus ore cute.
Ergo tenete fidem, quam cernitis, insuper et quam
Tangitis, et dubios pellite corde animos,
Et testes tantae cunctis estote salutis
170
Cunctorumque hominum soluite corda metu.
Omnibus intereat mortis timor, et simul omnes
Ista resurgendi spes animet populos.
Credentum tamen ista salus, qui corde fideli
Suscipient quae uos lumine conspicitis.
175
Ecce in me cunctorum hominum discrimine nullo
Mors superata abiit, stat rediuiua salus.
Vitam ex morte dedi, mortem moriendo subegi
Et genus humanum sanguine restitui;
Peccatum carnis superans in carne peremi
180
Materiam culpae, iustitiam peperi.
Corpore mors cecidit, surrexit corpore uita;
Qua prius occiderat, carne reuixit homo.
Et nunc ecce meo rediuiuum in corpore portans
Praefero uictorem mortis et anguis Adam.
185
Quae, rogo, sufficient nobis solacia uel quae
Sanabit fessos iam requies animos,
Si nec tanta potest aegris medicina mederi,
Quae uitas obita morte redire docet?
Maeror, abi; discede, pauor, fuge, culpa. ruit mors,
190
Vita resurrexit, Christus in astra uocat,
Morte mea functus mihi mortuus et mihi uictor,
Vt mors peccati sit mihi uita dei.
Denique seruatum iam de cruce duxit aperto
Limite latronem, qua paradisus adest,
195
Munere quo signum dedit et peccata piare
Et nemoris uetiti uincere saepta fide.
Talibus exemplis, tanto sponsore salutis
Erectos laetis uertere maesta decet.
Pellamus querulos ingrato corde dolores
200
Et redeant tersis lumina pura oculis.
Credamus Christo, quod in ipso uidimus, isdem
Nos quibus occidimus surgere corporibus,
Inde superfusa diuini ueste decoris
Sumere mutatos angelicam speciem.
205
Quod si tanta animis nos caligantibus obstat
Et piger obtunso corpore sensus hebet,
Vt, quia corporeis oculis diuina teguntur,
Nullam dicatis scripta tenere fidem:
Sed doceat Paulus quia non aeterna uidentur,
210
Aeterna humanis abdita sunt oculis.
Insipiens, terrena uide, caelestia crede,
Obtutu mundum conspice, mente deum.
Hinc pretiosa fides; nam sicut gratia iam non
Gratia, si meritis attribuatur, erit,
215
Sic et nulla fides nisi quae quod non uidet illud
Credit et aeternam spe duce rem sequitur.
Mortales miseri, querulum genus, impia tandem
Pectora mollitis mentibus exuite.
Heu! quonam, precor, usque graui mendacia corde
220
Quaeritis et uani lubrica diligitis?
Commutate uias, dirumpite uincula mortis
Et date praedulci libera colla iugo.
Sumite diuinas pro libertate catenas,
Crimine quae soluunt et pietate ligant.
225
Qui sequeris tenebras, in aperto lucis oberras,
Et qui nocte uides, lumine caecus agis.
Ergo oculos mentis Christo reseremus et aures,
Vt mens peccato clausa deo pateat.
Namque et corporeis sua iam promissa reuelat
230
Visibus et claris monstrat operta deus.
Cuncta resurgendi faciem meditantur in omni
Corpore et in terris germina et astra polo.
Noctes atque dies, ortus obitusque uicissim
Alternant; morior nocte, resurgo die.
235
Dormio corporeae sopitus imagine mortis,
Excitor a somno sicut ab interitu.
Quid sata, quid frondes nemorum, quid tempora? nempe
Legibus his obeunt omnia uel redeunt.
Vere resurgenti cunctis noua rebus imago
240
Post hiemis mortem uiuificata redit.
Quod semel est facturus homo, cui subdita mundi
Corpora, sub caelo cuncta frequenter agunt.
Seu quaerunt quonam reparetur mortuus omnis
Corpore quoue modo fiat homo ex cinere.
245
Si non sufficiunt sacris signata prophetis,
Muta fidem clamant, credite conspicuis.
Cernite nulla suis emergere semina campis,
Ni prius intereant tabe soluta putri.
Nuda seris, uestita legis; iacis arida grana
250
Atque eadem fructu multiplicata metis.
O peruersa fides et diffidentia nobis,
Credere nos terris et dubitare deo!
Et certe nil terra mihi spondere nec ausa est
Nec potuit; quin et saepe fefellit ager
255
Vix commissa sibi reddens sata; nec tamen illi
Credere deceptus spem segetis dubito,
Nec piget incertis certum sudare laborem
Fructibus et nudo credere nuda solo.
Quod si terra potest corruptum reddere semen,
260
Quod tamen aeterni lege facit domini,
Difficile omnipotentis opus fore creditur, ut nos
Ex nihilo factos ex aliquo reparet?
Nullus eram, et faciente deo sum natus ut essem;
Nunc iam de proprio semine rursus ero.
265
Nam licet in tenuem redigantur et ossa fauillam,
Corporis integri semina puluis habet,
Cumque etiam cineres uacuatis terra sepulchris
Cognato immixtos caespite sorbuerit,
Tunc quoque corporeis hominum uanescere uisos
270
Luminibus solidos continet omnipotens,
Inque die magno, quae nunc absumpta putamus
Corpora, cernemus surgere tota deo,
Nulla cui natura perit, quia quicquid ubique est
Omne creatoris clauditur in gremio.
275
Quos aqua fluminibus pelagoque et piscibus hausit,
Quos uolucres et quos diripuere ferae,
Cunctos terra deo debet, quia quos aqua mersit
Litore uel fundo strata recepit humus,
Quae licet una, tamen non uno sumpta sepulchro,
280
Sparsa locis laceri funeris ossa tegit,
Et quia consumptus simul et consumptor in uno
Telluris gremio morte ferente cadunt,
Siue per egeriem, qua sese animalia purgant,
Reddunt digestis membra uorata cibis,
285
Humanum corpus transfunditur ex alieno
Corpore nec perdit uim proprii generis.
Sed licet e membris in humum transmissa ferinis
Membra hominum uiuo semine salua manent,
Et moriente fera, cui forte cadaueris esca
290
Humani fuerit, diuiditur ratio.
Namque animal rationis homo est, ideoque et in ipso
Rex aliis praestat corpore corporibus,
Vnde licet possit mutis animalibus idem
Praeda dari, tamen his sorte coire negat.
295
Sola resurgendi caro perceptura uigorem,
Quae rationalis uas animae fuerit,
Vt reducem terris animam compage refecta
Iam non lapsuro tegmine suscipiat,
Et uelut hic omni mens et caro iungitur actu,
300
Sic et in aeternam sint sociata diem,
Vt carpant socio gestorum praemia fructu
Consortes meriti luce uel igne loci.
Propterea quamuis nos et spirantia cuncta
Vnam sortiti corpore materiem,
305
Non tamen in uacuum reuocamur morte soluti.
Exsortes animae carnis ab occiduo;
Sed clangente tuba reddentibus undique terris
Nostra ex arcanis corpora seminibus,
Corpore mente anima rursum in sua foedera nexis
310
Integri dominum sistimur ante deum.
Si dubitas cineres in corpora posse recogi
Et fieri reduces in sua uasa animas,
Ezechiel tibi testis erit, cui prodita dudum
Tota resurgendi per dominum facies.
315
Illic aspicies toto uiuiscere campo
Arentes ueterum reliquias hominum
Ossaque porrectum late dispersa per agrum
Vltro ad compages currere iussa suas
Atque medullatis penetralibus edere neruos
320
Moxque supernata ducere carne cutem
Et dicto citius perfectis ordine membris
Puluere de ueteri stare nouos homines.
Ac ne forte, sacri quod fert manifesta prophetae
Visio, sopiti somnia uana putes,
325
Maiorem super his et plenum suscipe testem;
Ipse prophetarum nam loquitur dominus:
Vita ego sum; qui me credet, nec morte peremptus,
Consorti mecum luce beatus aget.
Denique quod uerbo dixit uirtute probauit,
330
Ipse suum reuocans ex abysis hominem,
Tempore quamquam illo non tantum in corpore Christus
Signa suo dederit, cum cruce uictor obit.
Namque ut concussis patefecit tartara terris
Et uinctum inferno carcere soluit Adam,
335
Fissa resurgentes ruperunt saxa sepulti,
Et nouus in sancta floruit urbe tholus.
Viderunt multi ueterum renouata piorum
Corpora descensu uiuificata dei.
Tunc etiam refugo caecatus lumine mundus
340
Aeterna timuit nocte piare nefas.
Tunc et discisso nudata altaria uelo
Amisere sacri religionem adyti,
Vt monstraretur uacuandum numine templum
Et fore ab hostili sancta profana manu,
345
Quod duce Romano docuit post exitus ingens
Euersis templo ciuibus urbe sacris.
Fas etenim, ut Iudaea, cui suus hostia Christus
Non erat et per quam uictima Christus erat,
Sede locoque simul ueterum uiduata sacrorum,
350
Infitiata fidem, perderet omne sacrum.
Finis enim legis Christus, quia lege fideli
Praedictus legi lex ueniendo fuit,
Praescribens ueteri finem legemque fidei,
Legem prophetae gentibus instituens.
355
Vnde magister ait: uetera effluxere peractis
Temporibus, subeunt omnia ubique noua.
Iamque reuelata facie speculamur apertum
In Christo propriae lucis honore deum.
Et puto quod scissi in templo mysteria ueli
360
Id quoque signarint, gratia quod tribuit.
Nam ueluti rupto patuere sacraria uelo,
Sic reserat nobis legis operta fides.
Inde sub antiquo legitur uelamine Moyses
Iudaeis nebula cordis opertus adhuc,
365
Quam de luminibus mentis mihi creditus aufert
Christus, adumbratas discutiens species
Seque docens prisca uelatum legis in umbra
Iamque reuelatum corporis in facie,
Qualem praemissi cecinerunt adfore uates,
370
Qualis apostolicis coram oculis patuit,
Qualem et Iudaei non perspexere uidentes
Mentibus obtunsis impietate sua,
Et qualem, quamuis non uisum in corpore nobis,
Credendo interno lumine conspicimus.
375
Nam quod ueridici sese uidisse magistri
Et palpasse docent, tango fide et uideo.
Et cunctis credendo patet cognoscere Christum
Impia caecantem pectora perfidiae
Fundentemque suam per corda fidelia lucem,
380
Vt placitas habitet clarificetque animas.
Ergo, mei fratres, mea cura, meum cor, in ista
Maerentes animos laetificate fide.
Pellite tristitiam dociles pietate fideli
Fidentesque deo laetitiam induite.
385
Illos infelix luctus decet et dolor amens,
Nulla quibus superest spes, quia nulla fides,
Et quibus omne bonum est hoc tantum uiuere saeclo,
Desperare deo, fidere corporeis.
Illis internus stupor insolabile pectus
390
Desertis uero sensibus obsideat,
Quos infida deo mens abdicat et quibus exsors
A Christo infernas sors cadit in tenebras.
Nobis ore dei solator apostolus adsit,
Nos euangelio Christus amans doceat;
395
Nos exempla patrum simul et praeconia uatum,
Nos liber historiae firmet apostolicae,
In qua corporeum remeare ad sidera Christum
Cernimus et gremio nubis in astra uehi,
Et talem e caelis reducem sperare iubemur,
400
Ad caelos qualem uidimus ire patri.
Huius in aduentum modo pendent omnia rerum,
Omnis in hunc regem spesque fidesque inhiat.
Iamque propinquantem supremo tempore finem
Immutanda nouis saecula parturiunt.
405
Omnes uera monent sacris oracula libris
Credere praedictis seque parare deo.
Festinate, precor, dum copia panditur istic
Procurare bonis praeque cauere malis.
Vertite peruersas conuerso pectore curas,
410
Monstrat flere fides utilibus lacrimis.
Peccatum lugere iuuat contractaque culpis
Vulnera profusis fletibus abluere,
Qualibus ille suum stratum omni nocte rigabat
Multa gemens Dauid, corde potens humili.
415
Si cinerem ut panem ille deo dilectus edebat
Et sua miscebat pocula cum lacrimis,
Quid facere, heu! misero mihi competit? unde piabor?
Vnde satisfaciam? quanam ope saluus ero?
Pumiceum cor eget lacrimis, cinis horret ad escam,
420
Deliciaeque iuuant esuriente anima.
Quis mihi suggereret lacrimarum ad flumina fontem,
Quo mea deflerem facta meosque dies?
Nam mihi pro meritis actae per crimina uitae
Ingentes plagas flumine flere opus est.
425
Rumpe mei lapidem cordis, saluator Iesus,
Vt mollita pio uiscera fonte fluant;
Tu, precor, o fons Christe, meis innascere fibris,
Vt mihi uiua tuae uena resultet aquae.
Nam tu fons, quo uita fluit, quo gratia manat,
430
Quo lux omnigenas funditur in populos.
Qui te, Christe, bibent, dulci torrente refecti
Non sitient ultra, sed tamen et sitient.
Nam quos diuini satiarit copia uerbi,
Hos dulcedo magis pota sitire facit.
435
Te, domine, ergo, deus, panem fontemque salutis
Semper et esuriant et sitiant animae.
Non ieiuna fames, sed nec sitis arida uitam
Consumet, si te mens edat atque bibat.
Iuge fluis semper biberis turbamque sitimque
440
Potantum ex haustu largior exsuperas.
Totus enim dulcedo, deus, dilectio, Christe, es,
Inde replere magis quam satiare potes.
Et desideriis semper sitiendus auaris
Influis exciperis, nec saturatur amor,
445
Atque ita perficitur pietas, sine fine ut ameris,
Christe, tuis uitam qui sine fine dabis.
Da mihi nunc lugere, deus, fletuque salubri
Praeserere aeternae semina laetitiae;
Hoc, precor, hoc potius maneat mihi luctus in aeuo,
450
In quo quicquid adest per breue transit iter.
Ite procul, laeti, flentum consortia malo,
Vt breuibus lacrimis gaudia longa metam.
Si modo lugentem grauis hirto tegmine saccus
Caprigenum saetis, dum tegit, et stimulet,
455
Tunc patre placato meriti reddetur honoris
Anulus et cinget me stola laetitiae;
Tunc mihi iure pater uitulum mactabit opimum,
Si modo ieiunus iustitiam esuriam
Malo famem panis quam sancti ducere uerbi;
460
Nolo domum uini, lucis aquam sitio;
Hic cruciet me dira fames, hic turpis egestas
Contractum pannis tristibus obsideat,
Hic licet ante suas diues me transeat aedes,
Spernens uel micis me saturare suis.
465
Nolo mihi Tyrio modo Serica murice uestis
Ardeat, arsuri corporis inuidia,
Ne post purpureos me flamma perennis amictus
Ambiat et pretium uestis in igne luam.
Hic potius miseri iaceamus in aggere foedo
470
Stercoris et lambant ulcera nostra canes,
Vt placida tristem post uitam morte solutos
Mitis ad occursus angelus excipiat
Et patriarcharum sinibus deponat ouantes,
Vnde gehenna procul saeuit hiante chao.
475
Non commenta loquor uatum terrentia paruos,
Latrantem in foribus per tria rostra canem
Terrentemque umbras tristi squalore Charontem,
Vipereis saeuas crinibus Eumenidas,
Aeternam, Tityon, funesti uulturis escam
480
Arentemque siti Tantalon inter aquas,
Voluentem sine fine rotam et reuolubile saxum,
Cassaque sudantum dolia Danaidum
Haec inopes ueri uanis cecinere poetae,
Qui Christum ueri non tenuere caput.
485
At nos uera deus docuit, sator ipse suorum
Enarrans nobis omnia uera operum.
Disce euangelio loca pauperis et loca ditis:
Pauper in Abraham, diues in igne iacet.
Iustitia mutante uices qui fleuerat istic
490
Gaudet ibi, et pleno paupere diues eget.
Iste bona requie fruitur, gemit ignibus ille,
Diues opum poenas, pauper opes recipit.
Mendicat diues modicum de paupere rorem,
Quem mendicantem spreuerat in superis.
495
Inde in eum ardentem nec parua e pauperis imo
Stillauit digito gutta refrigerii,
De magnis quoniam dapibus nec mica referto
Esurientis in os pauperis exciderat.
His monitis sanctam discamus uiuere Christo
500
Iustitiam et partem ponere pauperibus.
Tu, cui sordet inops, qui uiso horrescis egeno
Occursumque pii supplicis omen habes,
Qui te miraris pretiosa ueste nitentem
Nec sordere uides interiore habitu,
505
Omnia mente geris, quae corpore pauperis horres,
Sordidior pannis diues et ulceribus;
Contemnis caecum, leprosum tangere uitas,
Diues auare, lepram diligis ipse tuam.
Ille oculis hominum miser est et debilis; at tu
510
Turpis es ante deum debilitate animae.
Improbe, consortem naturae spernis egentem
Et facis exsortem partis auaritia.
Quicquid, inique, tibi nullo supereffluit usu,
Quod fosso abstrudis caespite, pars inopum est.
515
Cur aliena tenes, qua spe linquenda retentas,
Nec retributa suis nec potiunda tibi?
Tu, cui sordet inops, qui nomine diuitis excors
Triste leuas crispa fronte supercilium,
Nec dignaris eos homines uel nomine fari,
520
Quos simili lusu non fluitare uides,
Filius ille dei qua uenerit aspice forma,
Qui cum esset diues, pauper in orbe fuit.
Et ueniens non alta deus, sed uilia mundi
Legit, ut infirmis fortia destrueret.
525
Non iam diuitiis diues nec robore fortis
Nec sapiens magno gaudeat ingenio.
Nemo ope confidat propria aut de se sibi plaudat,
Cum sata uel data sint omnia fonte deo.
Perfugium Christus personaque factus egentum,
530
Diuitibus pudor est, gloria pauperibus.
Huius in ambrosios auidi curramus odores,
Vt procul a nobis mortis odor fugiat.
Quis mihi det pretiosum alabastro fundere nardum
Et domini sacros flendo lauare pedes?
535
Vos, precor, o mea cura, piis operam date curis
Vosque date immenso coniuge mente deo.
Tempus adest, prope iam dominus; properate parari
Regis ad occursum, dum breuis hora patet.
Vtimini uestris opibus pietate benigna
540
Radicemque mali uellite pectoribus.
Corde inopum uestrae pretium concludite uitae
Et capita expensis ungite uestra piis.
Castaque lambentes domini uestigia Christi,
Detergete comis ambo, lauate oculis.
545
Si desiderium est Celsi sine fine fruendi,
Sic agite, ut uobis aula eadem pateat.
Nam quem sancta fides et nescia criminis aetas
Et pia mens casto corpore continuit,
Certa fides illa superum regione potiri,
550
Ignea qua sanctos protegit ara dei.
Nolumus ergo, boni fratres, de pignore nostro
Vos ita tristari tamquam homines uacuos;
Nam si certa fides uobis quia Christus Iesus
Mortuus est et nunc uiuit in arce dei,
555
Sic et eos, quicumque fide uiuente quiescunt,
Adducet Christo cum remeante pater.
Hoc etenim in uerbo domini docet ille magister,
Quo duce sidereas nitimur ire uias,
Quod quibus in Christo fuerit modo uita peracta,
560
Isdem cum Christo uita perennis erit.
Cumque tuba signum domini aduentantis ab alta
Sede patris princeps angelus ediderit,
Primi qui in Christo mortes obiere resurgent,
Dignati occursum nubibus ire deo.
565
Cumque omnes in qua uiserunt carne reuiuent,
Non omnes uerso corpore lumen erunt.
Namque resurgemus, sed non mutabimur omnes;
Hoc discrimen erit gentibus ante deum.
Incorrupta profanorum quoque corpora surgent
570
A tumulis, longo pabula supplicio.
Vita erit his sine fine mori et mors uiuere poenis
Et durante suas pascere carne cruces.
Ipse suos proprio peccator corpore gignet
Carnifices et erit uermibus esca suis.
575
At quos caelesti pietas euexerit actu,
Participata gerent stemmata rege deo
Vestitique suum diuino lumine corpus
Conformes Christo semper agent domino.
Quod cum ita sit, capite es istis solacia uerbis
580
Et fidos ueri spe recreate animos;
Et pignus commune superno in lumine Celsum
Credite uiuorum lacte fauisque frui.
Aut illum gremio exceptum fouet almus Abraham
Et blandus digiti rore Eleazar alit,
585
Aut cum Bethlaeis infantibus in paradiso,
Quos malus Herodes perculit inuidia,
Inter odoratum ludit nemus atque coronas
Texit honorandis praemia martyribus.
Talibus immixtus regem comitabitur agnum
590
Virgineis infans additus agminibus.
Celse, beatorum castae puer incola terrae,
Celse, dolor patribus, gloria, Celse, patrum,
Celse, amor et desiderium lumenque tuorum,
Celse, breuis nobis gratia, longa tibi.
595
Sed tamen et nobis poterit tua gratia longum
Viuere, si nostri sis memor ad dominum.
Namque in te parui meritis ingentibus aeui
Tempore uita breuis, sed pietate potens.
Talium enim infantum caeli regnum esse probatur,
600
Qualis eras aeuo mente fideque puer,
Qualis et ille fuit noster, tuus ille beati
Nominis, accitus tempore quo datus est,
Exoptata diu suboles nec praestita nobis
Gaudere indignis posteritate pia;
605
Credimus aeternis illum tibi, Celse, uirectis
Laetitiae et uitae ludere participem,
Quem Complutensi mandauimus urbe propinquis
Coniunctum tumuli foedere martyribus,
Vt de uicino sanctorum sanguine ducat,
610
Quo nostras illo spargat in igne animas.
Forte etenim nobis quoque peccatoribus olim
Sanguinis haec nostri guttula lumen erit.
Celse, iuua fratrem socia pietate laborans,
Vt uestra nobis sit locus in requie.
615
Viuite participes, aeternum uiuite, fratres,
Et laetos dignum par habitate locos,
Innocuisque, pares, meritis peccata parentum,
Infantes, castis uincite suffragiis.
Quot tibi, Celse, annis, totidem illi uita diebus
620
Hausta; sed ille minor, qua prior, est senior.
Nam minor est, in quo uixit minus; attamen idem
Qua prior abscessit, nunc ibi te senior.
Celse, tuo cum fratre tuis, quibus addimur, asta;
Nam tua de patrio sanguine uena sumus.
625
Cum patre Pneumatio simul et cum matre Fideli
Dic et Paulinum Therasiamque tuos,
Vt precibus commune tuis miserante habeamus
Praesidium Christo nos quoque, Celse, tui.
Sed tamen et nobis superest operam dare, qua te
630
Possimus simili simplicitate sequi.
Tum nostro socii poterimus uiuere Celso,
Dulcis et aeternum pignoris esse patres.