Paulinus Nolanus carmina 30

Other sections


Felicis penetral prisco uenerabile cultu

      Lux noua diffusis nunc aperit spatiis.

Angusti memores solii gaudete uidentes

      Praesulis ad laudem quam nitet hoc solium.

5

Paruus erat locus ante sacris angustus agendis

      Supplicibusque negans pandere posse manus,

Nunc populo spatiosa sacris altaria praebet

      Officiis medii martyris in gremio.

Cuncta deo renouata placent, nouat omnia semper

10

      Christus et in cumulum luminis amplificat.

Sic et dilecti solium Felicis honorans

      Et splendore simul protulit et spatio.