Caelius Aurelianus e Parmenide conuersa

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni


Femina uirque simul Veneris cum germina miscent,

Venis informans diuerso ex sanguine uirtus

Temperiem seruans bene condita corpora fingit.

Nam si uirtutes permixto semine pugnent

5

Nec faciant unam permixto in corpore, dirae

Nascentem gemino uexabunt semine sexum.

Cael. Aur. chron. 4, 9, 545 Amm. (Amst. 1709; VS 28 B 18 DK et Poet. Phil. fr. ed. H. Diels, 1901, 4. B 18, p. 71 sq.): Parmenides libris, quos de natura scripsit, euentu inquit conceptionis molles aliquando seu subactos homines generari. cuius quia Graecum est epigramma, et hoc uersibus intimabo. Latinos enim ut potui simili modo composui, ne linguarum ratio misceretur: "femina ... sexum".