In ueteri nobis noua res adnascitur actu,
Et solita insolito crescunt sollemnia uoto,
Materiamque simul mihi carminis et simul almi
Natalem geminant Felicis in aedibus eius
5
Nata recens opera haec, quae molibus undique celsis
Cernitis emicuisse pari splendentia cultu.
Istic porticibus late circumdata longis
Vestibula incluso tectis reserantur operto
Et simul astra oculis, ingressibus atria pandunt.
10
Illic adiunctis sociantur moenibus aulae
Diffusoque situ simul et coeunte patentes
Aemula consertis iungunt fastigia tignis
Et paribus uarie speciosae cultibus extant
Marmore pictura laquearibus atque columnis,
15
Inter quae et modicis uariatur gratia cellis;
Quas in porticibus, qua longius una coactum
Porticus in spatium tractu pertenditur uno,
Appositas lateri tria comminus ora recludunt
Trinaque cancellis currentibus ostia pandunt.
20
Martyribus mediam pictis pia nomina signant,
Quos par in uario redimiuit gloria sexu.
At geminas, quae sunt dextra laeuaque patentes,
Binis historiis ornat pictura fidelis.
Vnam sanctorum complent sacra gesta uirorum,
25
Iob uulneribus temptatus, lumine Tobit;
Ast aliam sexus minor obtinet, inclita Iudith,
Qua simul et regina potens depingitur Esther.
Interior uariis ornatibus area ridet,
Laeta super tectis et aperta luce serenis
30
Frontibus atque infra niueis redimita columnis.
Cuius in exposito praelucens cantharus extat,
Quem cancellato tegit aerea culmine turris.
Cetera dispositis stant uasa sub aere nudo
Fonticulis, grato uarie quibus ordine fixis
35
Dissidet artis opus, concordat uena metalli,
Vnaque diuerso fluit ore capacibus unda.
Basilicis haec iuncta tribus patet area cunctis,
Diuersosque aditus ex uno pandit ad omnes,
Atque itidem gremio diuersos excipit uno
40
A tribus egressus, medio spatiosa pauito;
Quod tamen ordinibus structis per quinque nitentum
Agmina concharum series denseta coacto
Marmore mirum oculis aperit, spatiantibus artat;
Sed circumiectis in porticibus spatiari
45
Copia larga subest interpositisque columnas
Cancellis fessos incumbere et inde fluentes
Aspectare lacus pedibusque madentia siccis
Cernere nec calcare sola et certamine blando
Mirari placido salientes murmure fontes.
50
Non solum hiberno placitura in tempore praesto est
Commoditas, quia sic tecti iuuat umbra per aestum,
Sicut aprica placent in frigore siccaque in imbri.
Parte alia patet exterior quae cingitur aeque
Area porticibus, cultu minor, aequore maior.
55
Ante sacras aedes longe spectabile pandit
Vestibulum, duplici quae exstructis tegmine cellis
Per contextarum coeuntia tigna domorum
Castelli speciem meditatur imagine muri
Conciliisque forum late spatiabile pandit.
60
Quale loco signum Felix uenerandus in isto
Ediderit nuper, celeri narrabo relatu.
In medio campi contra uenerabilis aulae
Limina de ligno duo testa tegilla manebant,
Importuna situ simul et deformia uisu,
65
Quae decus omne operum perimebant improba, foedo
Obice prospectum caecantia; namque patentis
Ianua basilicae tuguri breuis interiectu
Obscurata fores in cassum clausa patebat.
Haec amoliri cupientibus obuia nobis
70
Verba dabant tectis qui metabantur in illis
Iurabantque prius uitam se posse pacisci
Quam cogi migrare locis. temnenda quidem uox
Ista uidebatur; sed erat, fateor, mihi id ipsum
Inuidiae; taedebat enim uel uincere rixa.
75
Interea quadam primam iam nocte quietem
Carpere sopitis coeptantibus, ecce relictis
Prosiliens scintilla focis conflauit in una
Cellarum ipsarum latebra de stramine faeni,
Quo forte inciderat, subitum ignem; moxque per ipsam
80
Fusa casam uires alimenta per arida cepit
Ingentem et fragili rapuit de fomite flammam,
Tum facili lapsu per putria ligna uetusti
Culminis erumpens; magnis incendia torsit
Turbida uerticibus calidamque per aera nubem
85
Miscuit et nigro subduxit sidera fumo.
Ipsaque terribilem dabat insuper ira fragorem,
Materiae fragilis crepitu grauiore resultans,
Cunctaque uicanis circum metata colonis
Atque etiam uico submotos longius agros
90
Sic uapor afflabat, sic horrida lux feriebat,
Sic prope, sic longe sita culmina respergebat
Scintillis late uolitantibus igneus imber,
Vt subito exciti nos planctibus undique maestis
Et circumfusis immani lumine tectis
95
Omnia circa nos lucere ut aperta uidentes,
Cuncta putaremus flammis correpta cremari
Ipsaque sanctorum simul igne palatia tanto
Feruere et a tectis simul omnibus illa referri
Fulgura, quae sparsis etiam longinqua replebant
100
Ignibus et magno torrebant rura uapore,
Vt quasi uicinas omnes sibi quisque timeret
Ad sua tecta faces, ardentem comminus aestum
Infectasque trahens diris nidoribus auras.
Nos trepidi ut nostris domibus propiore periclo
105
Nil ope de nostra praesumimus: unde etenim uis
Et manus infirmis foret illam extinguere molem
Sufficiens, cum flamma suis incensior iret
Fomitibus paruoque exorta repente tegillo
Culmina cuncta simul perfunderet igne minaci?
110
Currimus ergo fide tantum et prece supplice nisi
Ad uicina mei Felicis limina et inde
Contiguam paribus uotis accurrimus aulam
Atque ab apostolici cineris uirtute medellam
Poscimus, impositis subiecti altaribus ora.
115
Ipse domum remeans modicum sed grande saluti
De crucis aeternae sumptum mihi fragmine lignum
Promo tenensque manu aduersis procul ingero flammis,
Vt clipeum retinens pro pectore, quo tegerem me
Arceremque hostem collato umbone relisum.
120
Credite nec donate mihi, sed reddite Christo
Grates et iustas date laudes omnipotenti;
Nostra salus etenim cruce Christi et in nomine constat,
Inde fides nobis et in hoc cruce nixa periclo
Profuit, et nostram cognouit flamma salutem.
125
Nec mea uox aut dextra illum, sed uis crucis ignem
Terruit inque loco, de quo surrexerat ipso,
Vt circumsaeptam praescripto limite flammam
Sidere et extingui fremitu moriente coegit
Et cinere exortam cineri remeare procellam.
130
Quanta crucis uirtus! ut se natura relinquat,
Omnia ligna uorans ligno crucis uritur ignis.
Multa manus crebris tunc illa incendia uasis
Aspergens largis cupiebat uincere lymphis;
Sed licet exhaustis pensarent fontibus imbres,
135
Vi maiore tamen lassis spargentibus omnem
Vicerat ignis aquam. nos ligno extinximus ignem,
Quamque aqua non poterat uicit breuis hastula flammam.
Post ubi decessit metus optatumque reduxit
Lux operosa diem, processimus acta uidere
140
Noctis et extinctae quamuis fumantia late
Securis spectare oculis uestigia flammae.
Et credebamus nos plurima damna domorum
Visuros, magni memores terroris et ignis;
Sed cito conspectis decreuit opinio rebus,
145
Et nihil exustum nisi quod debebat aduri
Cernimus ex illisque unum flagrasse duobus
Hospitiis, quae nostra manus, nisi flamma tulisset,
Abstulerat. sed et hoc Felicis gratia nobis
Munere consuluit, quod praeueniendo laborem
150
Vtilibus flammis operum compendia nobis
Praestitit inde, parem incensae quia liquerat illic
Flamma domum, non ut pateretur stare uel ipsam
Obstantem simili bipatentibus obice ualuis,
Verum ut et hoc illum puniret flamma colonum,
155
Conseruans illi quod mox euerteret ipse.
Nam sua qui sanctis nuper gurgustia tectis
Praetulerat, primum flamma multatus in uno,
Mox aliud propria ipse manu uastare tegillum
Incipit et celeri peragit sua damna furore
160
Dilectasque domos et inanes plangit amores.
Qui simul aspiciens incensa et diruta tecta,
Dissimiles simili miratur in aggere labes
Ruderis et cineris iuncti bicolore ruina.
Hunc nobis sine lite uidens cessisse triumphum,
165
Se tantum miser accusat, quem gratia nulla
Manserit obsequii et maneat contusio poenae.
Nunc quia dimoto patuerunt obice frontes,
Eloquio simul atque animo spatiemur in ipsis
Gaudentes spatiis sanctasque feramur in aulas
170
Miremurque sacras, ueterum monumenta, figuras
Et tribus in spatiis duo testamenta legamus,
Hanc quoque cernentes rationem lumine rectos
Quod noua in antiquis tectis, antiqua nouis lex
Pingitur; est etenim pariter decus utile nobis
175
In ueteri nouitas atque in nouitate uetustas,
Vt simul et noua uita sit et prudentia cana,
Et grauitate senes et simplicitate pusilli
Temperiem mentis gemina ex aetate trahamus,
Iungentes nostris diuersum moribus aeuum.
180
Est etiam interiore situ maioris in aulae
Insita cella procul quasi filia culminis eius,
Stellato speciosa tholo trinoque recessu
Dispositis sinuata locis; medio pietatis
Fonte nitet mireque simul nouat atque nouatur.
185
Namque hodie bis eam geminata nouatio comit,
Dum gemina antistes gerit illic munera Christi;
In geminos adytum uenerabile dedicat usus,
Castifico socians pia sacramenta lauacro;
Sic pariter templum nouat hostia, gratia fontem,
190
Fonsque nouus renouans hominem, quod suscipit, et dat
Munus siue magis, quod desinit esse per usum,
Tradere diuino mortalibus incipit usu.
Nam fons ipse semel renouandi missus in usum
Desinit esse nouus; sed tali munere semper
195
Vtendus numquam ueteres renouare facesset.
Hoc domini donum, hanc speciem, qua munere Christi
Idem homo fit nouus et uetus interit, ecce refectis
Cernite culminibus gemina Felicis in aula.
Quae fuerant uetera, et noua nunc extare uidentur;
200
Nam steterant uasto deformibus agmine pilis.
Nunc meliore datis eadem uice fulta columnis
Et spatii cepere et luminis incrementa
Depositoque situ reducem sumpsere iuuentam.
Namque his et duplex spectandi gratia fulget,
205
Qua renouata nouis aequali lumine certant
Culmina culminibus; tectorum dissidet aetas,
Concordat species; ueterum manus atque recentum
Conuenit; in facie simili decor unus utrumque
Ornat opus; coeunt olim fundata nouellis.
210
Nec discrimen adest oculis, nitet una uetustas
Annosis rudibusque locis; niger abditur horror,
Et senibus tectis iuuenem pictura nitorem
Reddidit infuso uariorum flore colorum.
Hinc operum tempus confunditur et nitet extra
215
Parietibus nouitas, latet intus operta uetustas;
Fronte iuuentutis tegitur fucata senectus,
In pueram faciem ueterana refloruit aetas;
Suntque simul uetera et noua, nec noua nec uetera aeque,
Non eadem simul atque eadem, quae forma futuri
220
Praesentisque boni est; namque et nunc utile nobis
Deterso ueteris uitae squalore nouari
Mente pia Christumque sequi regnisque parari.
Tunc quoque cum dabitur redeunte resurgere uita,
Ille resurgentum potior numerabitur ordo,
225
Qui super illustri carnem perfusus amictu
Seruilem domini mutabit imagine formam
Conformemque deo conregnaturus honorem
Accipiet Christo similis, sed munere Christi.
Haec eadem species ueterem deponere formam
230
Et gestare nouam monet et retro acta abolere
Inque futura dei conuersam intendere mentem,
Congrua praeteritis obliuia ducere curis
Caelestumque animo regnorum inducere curam
Rebus et humanis et moribus istius aeui
235
Mente prius quam morte mori neque corporis ante
Nexibus absolui quam criminis. ergo nouemur
Sensibus et luteos terrestris imaginis actus
Discutere a nostro properemus corpore longe
Vestibus excussis, puros ut sorde recussa
240
Corporis atque animae nitidi reddamus amictus.
Nec modo commissum peccati sed meditatum,
Sicut morbiferam de labe cadaueris auram,
Naribus obstructis tristem fugiamus odorem.
Vt faciem colubri Salomon peccata timeri
245
Horrerique monet dicitque armata leonis
Dentibus; et uere, quoniam uelut ore ferino
Saeua uorant animam, quam uicerit aegra uoluptas
Corporis euictamque suae draco duxerit escae,
Qui uorat Aethiopum populos non sole perustos,
250
Sed uitiis nigros et crimine nocticolores.
Tales Aethiopas serpens edit, in quibus escam,
Quam capere est, damnatus habet, quia peccatorem
Serpentisque cibum deus uno nomine terram
Dixit, et inde uorans peccata dracone uoratur.
255
Tempus adest mutare uias, exsurgere somno
Et tandem uigilare deo, dormire uicissim
Actibus his, quibus inuigilat mens mortua Christo.
Si nobis doctrina dei de lumine uerbi
Non aperit sensum, saltem capiamus ab ipsis
260
Aedibus exempla, et lapides ac ligna magistri
Sint stolidis, ut quale manu confecimus istic
Tale fide faciamus opus; licet absit ab uno
Mentis opus manuumque labor, sed ab impare causa
Par operis trahitur ratio; ecce uidete, probabo
265
Dissimiles simili specie concurrere formas.
Qua noua tecta sedent, multi meminere locorum;
Nam breue tempus id est, ex quo sunt omnia coepta,
Quae modo facta manent; annis sudata duobus
Tertius explicuit prece sanctorum atque ope Christi.
270
Pars spatii breuis hortus erat, pars ruderis agger,
Quem collata manus populo curante remouit
Et uiles holerum cum sentibus eruit herbas,
Vt nitido purgata patesceret area dorso,
Quae modo marmoreis ornato iugere saxis
275
Late strata nitet, cultus oblita priores.
Quam bene mutauit speciem! post stercoris usum
Marmoris ornatum, Parias post uilia conchas
Brassica fert et splendet aquis quae sorde nitebat.
Quonam igitur nunc ista modo mihi fabrica formam
280
Praebebit, qua me colere aedificare nouare
Sensibus et Christo metandum ponere possim?
Prompta quidem ratio est, quae sit mea terra, quod in me
Rudus et unde meo spinae nascantur in agro.
Terra cor est, culpae praui sunt rudera cordis;
285
Luxus iners, impurus amor, maculosa libido
Rudera sunt animae; sic corporis anxia cura,
Liuor edax et auara fames, grauis ira, leuis spes,
Prodiga et ambitio proprii, sitiens alieni,
Spinae sunt animo, quia semper inanibus angunt
290
Ancipites animas stimulis, quas iugiter urit
Defectus miseri metus et miser ardor habendi.
Atque ita et inter opes inopes quasi Tantalus ille
Inter aquas sitiunt nec habent quod habere uidentur.
Nam partis uti metuunt, seruata relinquunt,
295
Dumque alimenta parant, uiuendi tempora perdunt.
Has igitur spinas, haec rudera mentibus hirtis
Egerere est opus et primam hanc euellere fibris
Cunctorum stirpem scelerum, qua pullulat arbor
Infelix; domini radicitus illa securi
300
Icta cadat, nostris ut numquam germinet aruis.
Haec si praeciso de nobis fomite radix
Aruerit, cadet omne nefas, uitium omne peribit,
Matricisque suae casum mala cuncta sequentur,
Et moriente sua simul arbore poma peribunt.
305
Tunc bene purgato domus aedificabitur horto
Et uiuo fundata solo bene surget in altum
Fabrica diuini moliminis. ipse columnas
Eriget in nobis Christus ueteresque resoluet
Obstructae pilas animae, spatiumque sibi rex
310
Sensibus efficiet nostris, ut inambulet illis,
Tamquam in porticibus Salomonis quinque solebat
Ore pio medicos sapientia ducere gressus,
Corpora tangendo sanans et corda docendo.
Non igitur simus ueteres inter noua tecta,
315
Vt qui corde habitat Christus noua corda reuisat.
Peior enim scissura nouo ueterique coactis
Redditur, et noua uina nouos bene dantur in utres.
Vita prior pereat pereat ne uita futura.
Sponte relinquamus mundum, non sponte carendum,
320
Sponte nisi fugimus; moriamur, ne moriamur;
Letalem uitam uitali morte tegamus.
Terrena intereat, subeat caelestis imago,
Et Christo uertatur Adam; mutemur et istic,
Vt mutemur ibi; qui nunc permanserit in se
325
Idem, et in aeternum non immutabitur a se.