Phocas carmen de uita Vergilii


O uetustatis memoranda custos,

Regios actus simul et fugaces

Temporum cursus docilis referre,

Aurea Clio,

5

Tu nihil magnum sinis interire,

Nil mori clarum pateris, reseruans

Posteris prisci monumenta saecli

Condita libris.

Sola rucatis uariare dictis

10

Paginas nescis, set aperta quicquid

Veritas prodit, recinis per aeuum

Simplice lingua.

Tu senescentes titulos auorum

Flore durantis reparas iuuentae.

15

Militat uirtus tibi; te notante

Crimina pallent.

Tu fori turbas strepitusque litis

Effugis dulci moderata cantu,

Nec retardari pateris loquellas

20

Compede metri.

His faue dictis! retegenda uita est

Vatis Etrusci modo, qui perenne

Romulae uoci decus adrogauit

Carmine sacro:

25

Maeonii specimen uatis ueneranda Maronem

Mantua, Romuleae generauit flumina linguae.

Quis, facunda, tuos toleraret, Graecia, fastus,

Quis tantum eloquii potuisset ferre tumorem,

Aemula Vergilium tellus nisi Tusca dedisset?

30

Huic genitor figulus Maro nomine, cultor agelli,

Vt referunt alii, tenui mercede locatus,

Sed plures figulum. quis non miracula rerum

Haec stupeat? diues partus de paupere uena

Enituit, figuli suboles noua carmina finxit!

35

Mater Polla fuit, Magii non infuma proles,

Quem socerum probitas fecit laudata Maroni.

Haec cum maturo premeretur pondere uentris,

Vt solet in somnis animus uentura repingens

Anxius e uigili praesumere gaudia cura,

40

Phoebei nemoris ramum fudisse putauit.

O sopor indicium ueri! nil certius umquam

Cornea porta tulit. facta est interprete lauro

Certa parens onerisque sui cognouerat artem.

Consule Pompeio uitalibus editus auris

45

Et Crasso tetigit terras, quo tempore Chelas

Iam mitis Phaethon post Virginis ora receptat.

Infantem uagisse negant; nam fronte serena

Conspexit mundum, cui commoda tanta ferebat.

Ipse puerperiis adrisit laetior orbis;

50

Terra ministrauit flores et munere uerno

Herbida supposuit puero fulmenta uirescens.

Praeterea si uera fides (set uera probatur),

Lata cohors apium subito per rura iacentis

Labra fauis texit dulces fusura loquellas.

55

Hoc quondam in sacro tantum mirata Platone

Indicium linguae memorat famosa uetustas.

Set Natura parens properans extollere Romam

Et Latio dedit hoc, ne quid concederet uni.

Insuper his genitor, nati dum fata requirit,

60

Populeam sterili uirgam mandauit harenae,

Tempore quae nutrita breui, dum crescit in omen,

Altior emicuit cunctis, quas auxerat aetas.

Haec propter placuit puerum committere Musis

Et monstrare uiam uicturae in saecula famae.

65

Tum Ballista rudem lingua titubante receptum

Instituit primus, quem nox armabat in umbris

Grassari solitum. crimen doctrina tegebat;

Mox patefacta uiri pressa est audacia saxis.

Incidit titulum iuuenis, quo pignera uatis

70

Edidit. auspiciis suffecit poena magistri.

"Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus;

      Nocte die tutum carpe uiator iter."

Nos tamen hoc breuius, si fas simulare Maronem:

"Ballistam sua poena tegit; uia tuta per auras."

75

[Hic Ballista iacet. certo pede perge uiator.

Carcere montoso clausus Ballista tenetur:

      Securi fraudis pergite nocte, uiri.

Quid trepidas tandem gressu pauitante, uiator?

      Nocturnum furem saxeus imber habet.

80

Ballistae uitam rapuit lapis: ipse sepulcrum

      Intulit; umbra nocens pendula saxa tremit.

Crimina latronis dignissima poena coercet:

      Duritiam mentis damnat ubique lapis.]

Hinc Culicis tenui praelusit funera uersu.

85

"Parue culex, pecudum custos tibi tale merenti

Funeris officium uitae pro munere reddit."

Tum tibi Sironem, Maro, contulit ipsa magistrum

Roma potens proceresque suos tibi iunxit amicos.

Pollio Maecenas Varus Cornelius ardent;

90

Te sibi quisque rapit, per te uicturus in aeuum.

Musa refer: quae causa fuit componere libros?

Sumpserat Augustus rerum moderamina princeps.

Iam necis ultor erat patriae, iam caede priorum

Perfusos acies legitur uisura Philippos.

95

Cassius hic Magni uindex et Brutus in armis

Intereunt. uictor nondum contentus, opimis

Emeritas belli spoliis ditasse cohortes,

Proscripsit miserae florentia rura Cremonae,

Totaque militibus pretium concessa laborum

100

Praeda fuit. uiolenta manus bacchata per agros.

Non flatus, non tela Iouis, non spumeus amnis,

Non imbres rapidi, quantum manus impia, uastant.

Mantua, tu coniuncta loco, sociata periclis;

Non tamen ob meritum miseram uicinia fecit.

105

Iam Maro pulsus erat, set uiribus obuius ibat

Fretus amicorum clipeo, cum paene nefando

Ense perit. quid, dextra, furis? quid uiscera Romae

Sacrilego mucrone petis? tua bella tacebit

Posteritas ipsumque ducem, nisi Mantua dicat!

110

Non tulit hanc rabiem doctissima turba potentum.

Itur ad auctorem rerum: quid Martius horror

Egerit, ostendunt. qui tam miseranda tulisset,

Caesaris huic placido nutu repetuntur agelli.

His auctus meritis cum digna rependere uellet,

115

Inuenit carmen, quo munera uincere posset.

Praedia dat Caesar, quorum breuis usus habendi:

Obtulit hic laudes, quas saecula nulla silebunt.

Pastores cecinit primos. hoc carmine consul

Pollio laudatur ter se reuocantibus annis

120

Composito. post haec ruris praecepta colendi

Quattuor exposuit libris et commoda terrae

Edocuit geminis anno minus omnia lustris.

Inde cothurnato Teucrorum proelia uersu

Et Rutulum tonuit. bis sena uolumina sacro

125

Formauit donanda duci trieteride quarta.

Sed loca, quae uulgi memorauit tradita fama,

Aequoris et terrae statuit percurrere uates,

Certius ut libris oculo dictante notaret.

Pergitur. ut Calabros tetigit, liuore nocenti

130

Parcarum uehemens laxauit corpora morbus.

Hic ubi languores et fata minacia sensit