Paulinus Nolanus carmina 27

Other sections


Nascere, quae tardo semper mihi redderis ortu

Mox et in occasum properans fugis, aegra redire,

Ales abire, dies. nam te per longa morantem

Tempora, dum tardi nitens rota uertitur anni,

5

Sustineo intentis affecto pectore uotis.

Quam cuperem totis mihi te lucere diebus,

Vel si quando uenis, ita compensare moras, ut

Aestiuis posses spatiis producere lucem

Aut illum pensare diem, qui sistere iussis

10

Sideribus longo lassauit lumine mundum,

Humanos duplicans dilata nocte labores.

Nunc te, cara dies, rapido nimis aere nobis

Temporis hiberni lex subtrahit et breuiatas

Cogit hiems horas cita lumine, pigra tenebris.

15

Sed bene quod tibi sol, Felix, cui gratia perpes,

Illustrante micat Christo propriumque coruscat

Natali iubar ipse suo neque conditur umquam

Casibus occiduis aeterni splendor honoris.

I, fugitiua dies, elabere, non reuocabo,

20

Nec te iam querar esse breuem, quia te sine Felix

Semper inextincto praesens mihi lumine fulget.

Si natalis abest, plus est quod iugiter ipse

Lux huius natalis adest. nec enim ille die fit

Sanctus, cuius honor celebrandi causa diei est.

25

Quod si natalem reliquis praestare diebus

Turba facit, solito quae densius ad sacra currit

Limina, conferta prope semper plebe uidemus

Natalem Felicis agi. nam quae, rogo, uotis

Cassa dies oritur uel magnis rara cateruis?

30

Sed tamen hanc speciale decus retinere fatebor

Iure diem, expleto quondam qua contigit aeuo

Ponere terrenos habitus et ad alta uocari

Sidera Felicem retinendum sede beata.

Firmat enim ratio ista fidem, quae tempora certis

35

Distinguit titulis sacrosque per annua signat

Festa dies, quibus ad domini miracula quondam

Antiqui tremuere patres, horrenda sinistris

Et semper celebranda piis, quia commoda sanctis,

Dura fuere malis. testis Memphitica tellus

40

Et mare tunc factum sanctis humus, aequor iniquis,

Ceteraque his paria Aegypto multasque per oras

Gesta deo memori nobis recoluntur amore.

Sic aeque diuina feruntur munera Christi:

Vt ueneranda dies cunctis, qua uirgine natus

45

Pro cunctis hominem sumpsit deus, utque deinde,

Qua puerum stella duce mystica dona ferentes

Suppliciter uidere magi, seu qua magis illum

Iordanis trepidans lauit tinguente Iohanne

Sacrantem cunctas recreandis gentibus undas,

50

Siue dies eadem magis illo sit sacra signo,

Quo primum deus egit opus, cum flumine uerso

Permutauit aquas praedulcis nectare uini.

Quid paschale epulum? nam certe iugiter omni

Pascha die cunctis ecclesia praedicat oris,

55

Contestans domini mortem cruce, de cruce uitam

Cunctorum; tamen hoc magnae pietatis in omnes

Grande sacramentum praescripto mense quotannis

Totus ubique pari famulatu mundus adorat,

Aeternum celebrans rediuiuo corpore regem.

60

Hoc sollemne dies sequitur (septem numeramus

Hebdomadas, et lux populis festiua recurris),

Qua sanctus quondam caelo demissus ab alto

Spiritus ignito diuisit lumine linguas,

Vnus et ipse deus diuersa per ora cucurrit

65

Omnigenasque uno sonuit tunc ore loquellas,

Omnibus ignotas tribuens expromere uoces,

Quisque suam ut gentem peregrino agnosceret ore

Externamque suo nesciret in ore loquellam.

Barbarus ipse sibi non notis nota canebat

70

Verba, suis aliena loquens; sed in omnibus unum

Voce deum uaria laudabat spiritus unus.

Vt citharis modulans unius uerbere plectri

Dissona fila mouet uel qui perflantia textis

Labra terit calamis, licet. unum carmen ab uno

75

Ore ferat, non una sonat uariosque magistra

Temperat arte sonos, arguta foramina flatu

Mobilibusque regit digitis clauditque aperitque,

Vt rapida uice dulcis eat redeatque cauernis

Currens aerio modulabilis aura meatu,

80

Explicet irruptos animata ut tibia cantus:

Sic deus omnisonae modulator et arbiter unus

Harmoniae, per cuncta mouet quam corpora rerum,

Et naturae opifex deus omnis et artis, in omni

Fons opere et finis, faciens bona factaque seruans,

85

Ipse manens in se media pietate uicissim,

Qua pater in uerbo, qua filius in patre regnat,

Quo sine nil factum, per quem sata cuncta in eodem

Consistunt, idem nouat omnia principe uerbo,

Qui cruce purpurea pretiosi sanguinis ostro

90

Arduus ascensu uolucri penetrauit in alta

Nube super Cherubin uolitans seditque parenti

Dexter et inde suis caelestia dona profudit,

Spiritum ab unigena sanctum et patre procedentem,

Qui deus ipse deo ueniens licet adsit ubique,

95

Conspicuo tamen adlapsu ruit igneus illic,

Pubis apostolicae concors ubi coetus agebat,

Moxque nouo sonitu multis ex urbe coactis

Omni ex gente uiris sedit quasi flamma per omnes

Et simul in cunctis spiramine dissonus uno,

100

Vt lyricas facili modulatus pectine chordas,

Diuiduis eadem cecinit praeconia linguis,

Incutiens uarias humana per organa uoces.

Talis ubi lectas impleuit crapula mentes,

Ructauere sacras ieiuno gutture laudes

105

Ebria corda deo; quis me miseratus ab isto

Flumine potabit, quod sobriat ebrietate?

Ergo uelut caelum stellis et floribus arua

Temporibusque annos dominus, sic ipsa diebus

Tempora distinxit festis, ut pigra diurnis

110

Ingenia obsequiis saltem discrimine facto

Post interuallum reduci sollemnia uoto

Sancta libenter agant residesque per annua mentes

Festa parent domino, quia iugiter intemeratos

Iustitiae seruire piget, delinquere suetis

115

Parcere peccato labor est. decurritur omni

Valle, per ascensum non est euadere cursu.

Hinc uia labendi procliuior et uia uitae

Durior; illa capax multis, haec ardua paucis.

Inde bonus dominus cunctos pietatis ut alis

120

Contegat, inualidis niti uirtutis ad arcem

Congrua sanctorum dedit interualla dierum,

Vt saltem officiis mediocribus ultima Christi

Vestimenta legant, et eos uel fimbria sanet,

Qui non extorres penitus regione salutis

125

Intra perpetuae stabulant praesepia uitae,

Longinqui primis, non longo fine secundis.

Primus enim uitae gradus est pertexere cunctos

Continua bonitate dies et tempore toto

Pascha sacrum Christi cultu celebrare pudico.

130

Quod si mixta seges tribulis mihi germinat et cor

Incultum stimulat terreni spina laboris,

Vel festis domino studeam me offerre diebus,

Vt uel parte mei tangam confinia uitae,

Corpore ne toto trahar in consortia mortis.

135

Quamquam igitur iugi nos, qui statione propinqua

Accolimus, sancti potiamur honore patroni,

Quem et sine natali deuota frequentia semper

Concelebrat, tamen ut proprii per erilia uernae

Festa relaxemur curis et uota canamus,

140

Huius laetitiae princeps psallentibus ibo

Fratribus et socium ducam quasi signifer agmen.

Nam licet e uaria populi regione frequentes

Comparibus uotis hodie pia gaudia fundant,

Me tamen uberius decet atque insignius isto

145

Exultare die, quia nemo obstrictior est me

Debitor huic, cui priuato specialius astro

Ista dies tantum peperit sine fine patronum.

Salue, cara dies, salue, mihi lux mea, salue,

Semper festa mihi; sed in hoc mihi clarior anno

150

Orta refulsisti, quia cum Felicis honore

Nicetam reuehis, sanctorum ut amore duorum

Binum habeam natalem hodie, quo corpore sumpti

Martyris excessum celebrans et corpore prompti

Ecce sacerdotis reditum satiatus adoro,

155

Suscipiens humili metantem in pectore Christum.

Exsultet mea nunc anima edicatque quod olim

Sponsa canebat amans domino uocalis amanti:

Imber abit, discessit hiems, uos turturis altae

In nostra tellure sonat, dat uitis odorem,

160

Florida et in terris miramur lilia caeli.

Vnde repente, precor, uersa uice temporis annus

Ver agit et gelidis flores uisuntur in agris?

Iunctus adest domini Christi comitatus amicis

Nicetes; hinc uernat hiems, hinc undique nobis

165

Spirat odoratos uegetabilis aura uapores;

Hoc de corde uenit benedicti spiritus agri.

Vita pudicitiae et liquido mens candida uero

Nicetam faciunt, flores et aromata Christi.

Munere quid tanto dignum uel corde uel ore

170

Pauper et insipiens et paruulus edere possim?

Ipso nunc Felice opus est et in hoc mihi munus,

Sumat ut a Christo, mihi quas impertiat ipse,

Vt digne sibi grater, opes. et nunc mihi uellem

Viua perennis aquae manarent flumina uentre,

175

Vt non ore meo sed Christi munere possem

Laetitiam enarrare meam, quae munere Christi

Vberius solito placidum mihi pectus inundat

Natalemque mihi duplicat Felicis amore

Multiplici. uideo praesenti lumine coram

180

Niceten ridere mihi, uisoque parente,

Cuius prae cunctis amor in me regnat, et ipse

Nicetes fio, benedicti nominis instar

Mente gerens, quae nunc uoto uictore triumphat.

Hunc ego conspiciens longo post tempore longe

185

Natali uenisse tuo, clarissime Felix,

Nonne tua ducente manu aduentasse fatebor?

Nam quis tam claro poterit non cernere signo

Hoc prece mi uenisse tua, ut, quod sumere uotis

Vis poteram aut ipso saltem mihi fingere somno,

190

Nicetam rursus coram Felicis in ipso

Natali uisu simul amplexuque tenerem

Atque iterum sub eo canerem mea debita, Felix,

Auditore tibi. sed quid faciam rogo pauper

Diuitis assideo mensae et miser audeo magnis

195

Insertare manum dapibus; neque cogito quod me

Talia consimili uice, qualia sumo, parare

Conueniat dignumque isto dare iudice uerbum.

Quare inopi da, sancte, tuo, ut te digna patrono

Et pariter condigna tuo loquar ausus amico.

200

Posco tuos, Felix, tecum ad tua uota parentes.

Quae tua uota loquor, mea sunt et uerius haec sunt

Vota mea; at tibi celsus honor terrena recusat

Gaudia. sed quia nostra tuae sunt gaudia palmae

Et tua dignaris tibi ducere uota tuorum,

205

Ergo tuos etiam, Felix, imploro parentes;

Hic quoque ades, mihi nunc poscas ut adesse uocatos.

Qui colitis laetos paradisi caelitus hortos

Quique sub excelsa domini requiescitis ara,

Pulcher apostolici chorus agminis et patriarchae,

210

Gens prior, ambo chori procerum, quos agmine bino

Per duodena deus signauit nomina patres

Gentibus et populis regnum ad caeleste uocandis,

Vos etiam, sancti, supplex deposco, prophetae,

In nostra qui carne deum fore praececinistis,

215

Vos quoque corporibus caesis et sanguine fuso

Occisum et uiuum testati martyres agnum,

Omnes diuinis a fontibus una propago,

Quos pius Abraham sacer Isac lenis Iacob

Progenuere deo per inenumerabile semen

220

Et bifidum meritis caelestibus atque caducis,

Aequantes his astra poli, his telluris harenam.

Credo equidem uos officio pietatis ad istum

Vndique conuenisse diem Felicis amore,

Vt confessoris socii celebretis honorem.

225

Non autem tanti mihi sum praesumptor honoris,

Vt sanctos idcirco meis modo protinus omnes

Sensibus aspirare precer quasi munere tanto

Dignus, ut illa meo resonet uox turturis ore,

Quam totum tellus audiuit laeta per orbem,

230

Sed quia uox diuina decet Felicis honorem

Et quia Nicetes, domini puer atque sacerdos,

Longinqua tellure mihi modo missus ad istum

Ecce diem uenit, uir tam bonus ore magistro

Quam sacer est uictore animo uel corpore uicto.

235

O mihi fulminea Cherubin si forcipe sumptum

Carbonem ex ipsa domini procul efferat ara

Et peccatoris male pinguia labra perurat,

Vt defaecato concretis sordibus ore,

Non ut ab ore meo, sed ut auditoris ab ore,

240

Ipsius hausta meo depromam dignius ore,

Ne peccatoris stolidi sermo asper et aeger

Et uiolet castas et doctas uerberet aures!

Sed quoniam lateri meus assidet ipse magister,

Comminus e regione situm uenerante frequenter

245

Lumine conspiciam; forsan sapientis ab ore,

Vt quondam effetae pecudes pastoris Iacob,

Concipiam sterili fecundos pectore sensus.

Namque et Nicetes domino benedictus ut ille

Mitis, ut Israel ouibus quoque pastor et haedis

250

Ante lacum uiuentis aquae sedet; hic etiam tres

Corde pari trina sibi legit ab arbore uirgas,

Quis in aqua positis pecus aduocat et coeuntes

Ingrauidat uirgisque tribus concepta colorat,

Vt de interrasa uariatis cortice uirgis

255

Insignita gregis sancti fetura probetur.

At pecori Laban non est nota. sed nota uitae;

Nam nota mortis erit Christo non esse notatos.

Sic animas steriles in nomine gratia trino

Innouat, et uerbi coitu uir spiritus implet

260

Conceptosque deo notat intus eclesia fetus

Virgineo fecunda utero materque salutis,

Dum uirgis intenta tribus bibit uuida uerbi

Semina et aeterni signatur lumine uultus.

Hinc sterilis peperit septem et defecit abundans

265

Dilatante deo tenues, tenuante superbos.

Sic ego Niceta uiso quasi fonte reperto

Sicut ouis sitiens ad uiua fluenta cucurri

Aridus et sensi mea protinus ubera tendi,

Attentusque diu pascentis in ora magistri

270

Inspexi docto uarias in pectore uirgas

Conspectumque bibi per lumina fixa colorem,

Et me diuinis sparsit mens roscida guttis.

Sed tamen in tribus his, quia uenit mentio, uirgis,

Si placet, inspiciamus adhuc mysteria regni.

275

Tres patriarcha sibi trina legit arbore uirgas,

Spirantem storacis, leuem platano, nuce firmam.

Spiritus in platano est, uirgo in storace, in nuce Christus.

Nam patulos platanus ramos expandit in umbras;

Sanctus inumbrata formauit uirgine Christum

280

Spiritus, et storacis puto uirga sit arbore Dauid

Prompsit odoratum quae uirgo puerpera florem.

Virga nucis Christus, quoniam in nucibus cibus intus,

Testa foris et amara super uiridi cute cortex.

Cerne deum nostro uelatum corpore Christum,

285

Qui fragilis carne est, uerbo cibus et cruce amarus;

Dura superficies, uerbum crucis et crucis esca est,

Caelestem Christi claudens in carne medullam.

Sed cruce dulcis item, quia protulit arbore uitam

Vita deus noster; ligno mea uita pependit,

290

Vt staret mea uita deo. quid, uita, rependam

Pro uita tibi, Christe, mea? nisi forte salutis

Accipiam calicem, quo me tua dextra propinet,

Vt sacro mortis pretiosae proluar haustu.

Sed quid agam? neque si proprium dem corpus in ignes

295

Vilescamque mihi, nec sanguine debita fuso

Iusta tibi soluam, quia me reddam tibi pro me,

Et quicquid simili uice fecero, semper ero impar,

Christe, tibi, quia tu pro me mea, non tua, Christe,

Debita soluisti, pro seruis passus iniquis.

300

Quis tibi penset amor? dominus mea forma fuisti,

Vt seruus tua forma forem; et res magna putatur.

Mercari propriam de re pereunte salutem?

Perpetuis mutare caduca et uendere terram,

Caelum emere? ecce deus quanto me carius emit

305

Morte crucis? passus, deiectus imagine serui,

Vt uiles emeret pretioso sanguine seruos.

Sed quid agam? intuto temerarius euehor alto,

Ausus in excelsum fragili me credere pinna;

Martyris egregii natalem, qui meus est mos,

310

Materia leuiore canens, in summa repente

Emicui, super astra uolans mentemque procacem

Ad rerum fontem misso sermone tetendi.

Vnde mihi hos animos? quae me leuat aura superbum?

Non agnosco tumens mea pectora; maior agit mens.

315

Sentio Nicetam, dum proximus assidet et me

Tangit et adiuncto lateri uicinus anhelat.

Acer anhelantis iuxta me spiritus intrat

Insolitumque potens meditanti suscitat ignem,

Frigentes animans admoto fomite fibras.

320

Sed reprimam tumidos flatus nec magna super me

Exiguus spirabo loqui referarque relicta

Paruus humo et plano modici pede carminis ibo.

Quamuis Felicis meritum sublime profari

Non possim sine laude dei, tu, sancte, paterno

325

Suscipe me, Niceta, sinu, et dum pectore docto

Sustineor caput in blando mihi corde reclinans,

Sal tuus insulsum me condiat et sitientes

Diues uena riget riuo mihi perpete sensus.

Dicam iterum gaudens et adhuc uix muneris huius

330

Credulus ingeminabo rogans: dic, quaeso, redisti

Teque ipsum teneo Nicetam, in quo hactenus aeger

Noctes atque dies anima tabente pependi?

Venisti tandem quarto mihi redditus anno?

Sed grates Christo, quia te uel sero reuexit.

335

Quam metui ne te mediis regionibus hostis

Disclusum opposita bellorum nube teneret!

Sed desideriis superantibus obuia nobis

Vincula rupisti, nec te mare nec labor ullus

Nec Gothici tenuere metus nec frigora longis

340

Dura uiis; uere in tantis, Niceta, fuisti

Casibus affectu uictus uictorque benigno,

Fortis et infirmus pariter, sed utrumque potenter.

Victus amicitia, uictus Felicis amore,

Vicisti duros tenera pietate labores.

345

Nunc age, sancte parens, aurem mihi dede manumque;

Nodemus socias in uincula mutua palmas

Inque uicem nexis alterno foedere dextris

Sermones uarios gressu spatiante seramus.

Enarrare libet simul et monstrare parenti

350

Sollicito nostros toto quo defuit actus

Tempore. nam cui iure magis mea gesta retexam

Felicisque manu nobis operata reuoluam,

Quam cui cura sumus? gemino qui iure magistri

Et patris ut bene gesta probet, sic improba damnet,

355

Corrigat errata et placidus disponat agenda;

Imperfecta iuuet precibus, perfecta sacerdos

Dedicet, atque ita se Felicis in aedibus ultro

Atque citro referat, tamquam ipsum pectore toto

Felicem gerat et patria se iactet in aula.

360

Ergo ueni, pater, et socio mihi iungere passu,

Dum te circumagens operum per singula duco.

Ecce uides istam, qua ianua prima receptat,

Porticus obscuro fuerat prius obruta tecto;

Nunc eadem noua pigmentis et culmine creuit.

365

Ast ubi consaeptum quadrato tegmine circa

Vestibulum medio reseratur in aethera campo,

Hortulus ante fuit male culto caespite, rarum

Area uilis holus nullos praebebat ad usus.

Interea nobis amor incidit hoc opus isto

370

Aedificare loco; namque hunc res poscere cultum

Ipsa uidebatur, uenerandam ut martyris aulam

Eminus aduersa foribus de fronte reclusis

Laetior illustraret honos et aperta per arcus

Lucida frons bifores perfunderet intima largo

375

Lumine, conspicui ad faciem conuersa sepulchri,

Quo tegitur posito sopitus corpore martyr,

Qui sua fulgentis solii pro limine Felix

Atria bis gemino patefactis lumine ualuis

Spectat ouans gaudetque piis sua moenia uinci

380

Coetibus atque amplas populis gaudentibus aulas,

Laxari densas numerosa per ostia turbas.

Ipsaque, qua tumulus sacrati martyris extat,

Aula nouos habitus senio purgata resumpsit.

Trina manus uariis operata decoribus illam

385

Excoluit, biiuges laqueari et marmore fabri,

Pictor imaginibus diuina ferentibus ora.

Ecce uides quantus splendor uelut aede renata

Rideat insculptum camera crispante lacunar.

In ligno mentitur ebur, tectoque superne

390

Pendentes lychni spiris retinentur aenis

Et medio in uacuo laxis uaga lumina nutant

Funibus, undantes flammas leuis aura fatigat.

Quaeque prius pilis stetit, haec modo fulta columnis,

Vilia mutato spreuit caementa metallo.

395

Sed rursum redeamus in atria. conspice sursum

Impositas longis duplicato tegmine cellas

Porticibus, metanda bonis habitacula digne,

Quos huc ad sancti iustum Felicis honorem

Duxerit orandi studium, non cura bibendi.

400

Nam quasi contignata sacris cenacula tectis

Spectant de superis altaria tuta fenestris,

Sub quibus intus habent sanctorum corpora sede

Namque et apostolici cineres sub caelite mensa

Depositi placitum Christo spirantis odorem

405

Pulueris inter sancta sacri libamina reddunt.

Hic pater Andreas, hic qui piscator ad Argos

Missus uaniloquas docuit mutescere linguas;

Qui postquam populos ruptis erroris iniqui

Retibus explicuit traxitque ad retia Christi,

410

Thessalicas fuso damnauit sanguine Patras.

Hic et praecursor domini et baptista Iohannes,

Idem euangelii sacra ianua metaque legis,

Hospes et ipse mei ueniens Felicis ad aulas,

Parte sui cineris fraternum funus honorat.

415

Hic dubius gemino Didymus cognomine Thomas

Adiacet; hunc Christus pauidae cunctamine mentis

Pro nostra dubitare fide permisit, ut et nos

Hoc duce firmati dominumque deumque trementes

Viuere post mortem uero fateamur Iesum

420

Corpore, uiua suae monstrantem uulnera carnis,

Vt ueniente die, qua iam manifestus aperta

Luce deus ueniet, cruciata in carne coruscum

Agnoscant trepidi quem confixere rebelles.

Hic medicus Lucas prius arte, deinde loquella,

425

Bis medicus Lucas; ut quondam corporis aegros

Terrena curabat ope, et nunc mentibus aegris

Composuit gemino uitae medicamina libro.

His socii pietate fide uirtute corona

Martyres Agricola et Proculo Vitalis adhaerens

430

Et quae Chalcidicis Euphemia martyr in oris

Signat uirgineo sacratum sanguine litus.

Vitalem Agricolam Proculumque Bononia condit,

Quos iurata fides pietatis in arma uocauit

Parque salutiferis texit uictoria palmis

435

Corpora transfixos trabalibus inclita clauis.

Hic et Nazarius martyr, quem munere fido

Nobilis Ambrosii substrata mente recepi;

Culmina Felicis dignatur et ipse cohospes

Fraternasque domos priuatis sedibus addit.

440

Quamuis sancti omnes toto simul orbe per unum

Sint ubicumque deum, quo praesentantur ubique

Corporis ut sua membra deo, sed didita sanctis

Sunt loca corporibus, neque tantum, qua iacet ora

Totum corpus, ibi positorum gratia uiuit;

445

Sed quacumque pii est pars corporis, et manus extat

Contestante deo moriti documenta beati,

Magna et in exiguo sanctorum puluere uirtus

Clamat apostolici uim corporis indice uerbo.

His igitur uicinus erit quicumque supernis

450

Castus aget tectis et qui procul aduena recto

Percitus affectu sanctas properarit ad aedes;

Cum uelit oratum Christo secretus adire,

Siue die seu nocte uelit sua promere uota,

Impiger attiguo de limine prodeat hospes.

455

Hoc etiam mirare, domus quod martyris alta

Lege sacramenti per limina trina patescit

(Fassus enim est unum trino sub nomine regnum).

Et quod contextae iunctis sibi molibus aedes

Iure pio signant, quoniam, etsi culmina plura

460

Sint domibus structis, sanctae tamen unica pacis

Est domus et multis unum concordia membris

Corpus agit, cui compago stat uertice Christi.

Forsitan haec inter cupidus spectacula quaeras,

Vnde replenda sit haec tot fontibus area diues,

465

Cum procul urbs et ductus aquae prope nullus ab urbe

Exiguam huc tenui dimittat limite guttam.

Respondebo, nihil propria nos fidere dextra,

Nil ope terrena confidere, cuncta potenti

Deposuisse deo et fontes praesumere caelo.

470

Denique cisternas astruximus undique tectis,

Capturi fundente deo de nubibus amnes,

Vnde fluant pariter plenis caua marmora labris.

Quod si etiam interdum obueniat defectus aquarum,

Ordine disposito uarias distincta figuras

475

Concharumque modis et pictis florida metis

Forte erit et siccis spectabilis area uasis.

Namque tenes etiam magna Salomonis in aede

Quam fuerit decori siccum mare, quod sapiens rex

Aere dedit solido et tauris suspendit aenis.

480

Aspice nunc aliud latus: ut sit porticus una,

Et paries mediis spatio bipatente columnis

Culmine discretas aditu sibi copulat aulas.

Tempus in hanc transire oculis peragrantibus aedem,

Quae longum reserata latus, cum lumine caeli

485

Acquirit spatium tecti, quod in atria iuncta

Panditur, insertos socians disiuncta per arcus

Et populis rigui praebet spectacula campi,

Quem tamen includunt structo circumdata saepto

Moenia, ne pateant oculis sacra tecta profanis

490

Vestibulumque patens aurae defendant operta.

Nec mirere sacras spatiis accrescere caulas;

Crescit ubique potens aeterni gloria Christi,

Sanctorum cumulatur honor, deus omnibus unus

Noscitur, illustrat quia sanctus spiritus orbem,

495

Cumque coaeterno regnat patre filius heres,

Inde propagato pia gratia lumine ueri

Multiplicat populis aeternae semina uitae.

Et quia pastor oues auget bonus, ampla redemptis

Crescere cum gregibus fauet altus ouilia Christus.

500

Ingredere haec psalmis recinens, antistes, et hymnis

Et mea uota refer domino et tua gaudia uotis

Iunge meis, celebrans communis festa patroni.

Tempore oportuno pro peccatore rogabis

Gaudentem dominum de confessoris honore.

505

Hoc duce procliui tua tramite uota ferentur,

Felix diuinas tibi praeuius ibit ad aures,

Teque sacris psalmisque simul deuota litante

Obsequia placido descendet numine Christus,

Vt populum templumque sacra caligine uelet,

510

Infundens niueam per operta sacraria nubem.

Nunc uolo picturas fucatis agmine longo

Porticibus uideas paulumque supina fatiges

Colla, reclinato dum perlegis omnia uultu.

Qui uidet haec uacuis agnoscens uera figuris

515

Non uacua fidam sibi pascit imagine mentem.

Omnia namque tenet serie pictura fideli,

Quae senior scripsit per quinque uolumina Moyses,

Quae gessit domini signatus nomine Iesus,

Quo duce Iordanis suspenso gurgite fixis

520

Fluctibus a facie diuinae restitit arcae.

Vis noua diuisit flumen; pars amne refuso

Constitit et fluuii pars in mare lapsa cucurrit

Destituitque uadum, et ualidus qua fonte ruebat

Impetus astrictas alte cumulauerat undas

525

Et tremula compage minax pendebat aquae mons,

Despectans transire pedes arente profundo

Et medio pedibus siccis in flumine ferri

Puluerulenta hominum duro uestigia limo.

Iam distinguentem modico Ruth tempora libro,

530

Tempora Iudicibus finita et Regibus orta,

Intentis transcurre oculis; breuis ista uidetur

Historia, at magni signat mysteria belli,

Quod geminae scindunt sese in diuersa sorores.

Ruth sequitur sanctam quam deserit Orpha parentem;

535

Perfidiam nurus una, fidem nurus altera monstrat:

Praefert una deum patriae, patriam altera uitae.

Nonne, precor, toto manet haec discordia mundo

Parte sequente deum uel parte ruente per orbem?

Atque utinam pars aequa foret necis atque salutis!

540

Sed multos uia lata capit facilique ruina

Labentes prono rapit irreuocabilis error.

Forte requiratur quanam ratione gerendi

Sederit haec nobis sententia, pingere sanctas

Raro more domos animantibus assimulatis.

545

Accipite et paucis temptabo exponere causas.

Quos agat huc sancti Felicis gloria coetus,

Obscurum nulli; sed turba frequentior hic est

Rusticitas non cassa fide neque docta legendi.

Haec assueta diu sacris seruire profanis

550

Ventre deo, tandem conuertitur aduena Christo,

Dum sanctorum opera in Christo mirantur aperta.

Cernite quam multi coeant ex omnibus agris

Quamque pie rudibus decepti mentibus errent.

Longinquas liquere domus, spreuere pruinas

555

Non gelidi feruente fide; et nunc ecce frequentes

Per totam et uigiles extendunt gaudia noctem,

Laetitia somnos, tenebras funalibus arcent.

Verum utinam sanis agerent haec gaudia uotis

Nec sua liminibus miscerent pocula sanctis.

560

Quamlibet et ieiuna cohors potiore resultet

Obsequio, castis sanctos quae uocibus hymnos

Personat et domino cantatam sobria laudem

Immolat: ignoscenda tamen puto talia paruis

Gaudia quae ducunt epulis, quia mentibus error

565

Irrepsit rudibus; nec tantae conscia culpae

Simplicitas pietate cadit, male credula sanctos

Perfusis halante mero gaudere sepulchris.

Ergo probant obiti quod damnauere magistri?

Mensa Petri recipit quod Petri dogma refutat?

570

Vnus ubique calix domini, est cibus unus et una

Mensa domusque dei. discedant uina tabernis;

Sancta precum domus est ecclesia; cede sacratis

Liminibus, serpens. non hac male ludus in aula

Debetur, sed poena tibi; ludibria misces

575

Suppliciis, inimice, tuis. idem tibi discors

Tormentis ululas atque inter pocula cantas.

Felicem metuis, Felicem spernis inepte,

Ebrius insultas, reus oras; et miser ipso

Iudice luxurias, quo uindice plecteris ardens.

580

Propterea uisum nubis opus utile totis

Felicis domibus pictura ludere sancta,

Si forte attonitas haec per spectacula mentes

Agrestum caperet fucata coloribus umbra,

Quae super exprimitur titulis, ut littera monstret

585

Quod manus explicuit, dumque omnes picta uicissim

Ostendunt releguntque sibi, uel tardius escae

Sint memores, dum grata oculis ieiunia pascunt,

Atque ita se melior stupefactis inserat usus,

Dum fallit pictura famem; sanctasque legenti

590

Historias castorum operum surrepit honestas

Exemplis inducta piis; potatur hianti

Sobrietas, nimii subeunt obliuia uini.

Dumque diem ducunt spatio maiore tuentes,

Pocula rarescunt, quia per miracula tracto

595

Tempore iam paucae superant epulantibus horae.

Quod superest ex his, quae facta et picta uidemus,

Materiam orandi pro me tibi suggero poscens,

Rem Felicis agens ut pro me sedulus ores.

Et decet, ut quem mente pia comitaris eundem

600

Et mentis facie referas animoque sequaris

Par in amore mei; nec enim miser ambigo amari

Martyre, uel modici dignatus amore catelli,

Cum mihi uita domus res gratia gloria panis

Sit Felix donante deo. quo praesule posce

605

Montibus in sanctis mea fundamenta locari

Et coeptam peragi irrupto molimine turrem.

De Genesi, precor, hunc orandi collige sensum,

Ne maneam terrenus Adam, sed uirgine terra

Nascar et exposito ueteri noua former imago.

610

Educar tellure mea generisque mei sim

Degener et sponsae festinem ad mellea terrae

Flumina, Chaldaei seruatus ab igne camini.

Sim facilis tectis quasi Lot fore semper aperta,

Liberer ut Sodomis; neque uertam lumina retro,

615

Ne salis in lapidem uertar sale cordis egenus.

Hostia uiua deo tamquam puer offerar Isac

Et mea ligna gerens sequar almum sub cruce patrem.

Inueniam puteos, sed ne, precor, obruat illos

Inuidus et uiuentis aquae caecator Amalech.

620

Sim profugus mundi, tamquam benedictus Iacob

Fratris Edom fugitiuus erat, fessoque sacrandum

Supponam capiti lapidem Christoque quiescam.

Sit mihi castus amor, sit et horror amoris iniqui,

Carnis ut illecebras uelut inuiolatus Ioseph

625

Effugiam uinclis exuto corpore liber

Criminis et spolium mundo carnale relinquam.

Tempus enim longe fieri complexibus, instat

Summa dies, prope iam dominus, iam surgere somno

Tempus et ad domini pulsum uigilare paratos.

630

Sit mihi ab Aegypto bonus exitus, ut duce lege

Diuisos penetrans undosi pectoris aestus

Fluctibus euadam rubris dominique triumphum

Demerso Pharaone canam, cui supplice uoto

Exsultando tremens et cum formidine gaudens

635

Ipsius pia dona, meos commendo labores.

Assere, Niceta, prece quod precor, et simul omnes,

Qui simul huc sancta pro religione coistis,

Deuoti domino et gratantes dicite mecum:

Haec tibi, Christe deus, tenui fragilique paratu

640

Pro nobis facimus; nec enim te, summe creator,

Facta manu capiunt, toto quem corpore mundus

Non capit, angustum cui caelum terraque punctum est.

Sed sanctis sine fine tuis deuota ferentes

Obsequia exiguo magnos ueneramur honore,

645

Sperantes illis exoratoribus, ut tu

In nobis operum ponas perfecta tuorum

Culmina et exstructis habitator mentibus adsis.