Paulinus Nolanus carmina 25

Altre sezioni


Concordes animae casto sociantur amore,

      Virgo puer Christi, uirgo puella dei.

Christe deus, pariles duc ad tua frena columbas

      Et moderare leui subdita colla iugo.

5

Namque tuum leue, Christe, iugum est, quod prompta uoluntas

      Suscipit et facili fert amor obsequio.

Inuitis grauis est castae pia sarcina legis,

      Dulce piis onus est uincere carnis opus.

Absit ab his thalamis uani lasciuia uulgi,

10

      Iuno Cupido Venus, nomina luxuriae.

Sancta sacerdotis uenerando pignora pacto

      Iunguntur; coeant pax pudor et pietas.

Nam pietatis amor simul est et amoris honestas

      Paxque deo concors copula coniugii.

15

Foederis huius opus proprio deus ore sacrauit

      Diuinaque manu par hominum statuit.

Quoque indiuiduum magis assignaret amorem,

      Ex una fecit carne manere duos.

Nam sopitus Adam costa priuatus adempta est

20

      Moxque suo factam sumpsit ab osse parem,

Nec lateris damnum suppleta carne uicissim

      Sensit et agnouit quod geminatus erat;

Seque alium ex sese sociali in corpore cernens

      Ipse propheta sui mox fuit ore nouo.

25

Haec, inquit, caro carne mea est, os ab ossibus istud

      Nosco meis, haec est costa mei lateris.

Nunc igitur, prisca quoniam sub imagine sanctum

      Foedus Aaroneis pignoribus geritur,

Sobria tranquillis agitentur gaudia uotis,

30

      Christus ubique pii uoce sonet populi.

Nulla per ornatas insultet turba plateas;

      Nemo solum foliis, limina fronde tegat,

Nec sit Christicolam fanatica pompa per urbem:

      Nolo profana pios polluat ambitio.

35

Nulla peregrinis fragret nidoribus aura;

      Cuncta pudicitiae munditias oleant.

Vnguentum sanctis unum est, quod nomine Christi

      Diffusum casto spirat odore deum.

Nulla superuacuis ornentur fercula donis;

40

      Moribus ornatur, non opibus probitas.

Sancta sacerdotis nurus et matrona sacrati

      Iam pueri dotem luminis accipiat.

Horreat illusas auro uel murice uestes;

      Aurea uestis huic gratia pura dei est.

45

Respuat et uariis distincta monilia gemmis,

      Nobilis ut domino gemma sit ipsa deo.

Ceruicem Christi domini iuga ferre dicatam

      Non premat inuisae pondus auaritiae.

Interiore magis mundo placitura colatur

50

      Compta salutiferis dotibus ingenium.

Non cupiat lapidum pretium neque uellera Serum

      In cassum reditus dilapidare suos;

Ornetur castis animam uirtutibus, ut sit

      Non damnosa suo, sed pretiosa uiro.

55

Namque ubi corporeae curatur gloria pompae,

      Vilescit uitio depretiatus homo,

Et male mens praui caecata libidine uoti

      Sordescit nitidis corporis exuuiis,

Nec sentit quam turpe decus gerat improbus, ut sit

60

      Veste sua leuior qui sibi ueste placet.

Absit ut idolici uideatur filia templi,

      Gentis apostolicae filia facta domo,

Non fucis male ficta cutem neque lumina nigro

      Puluere nec flauo tincta colore comam.

65

Purum naturae decus aspernata superbo

      Crimine diuinum in se sibi damnat opus.

Frustra haec se mulier iactauerit esse pudicam,

      Quae se tam uariis ornat adulteriis.

Vos autem, iuuenes Christi, fugite omnia, quorum

70

      In damno pretium est, usus in interitu.

Credite diuinis uerbis de cultibus istis

      Poenalem cupidis surgere materiam;

Esaias rigida cingendas reste minatur,

      Quae modo purpureis Serica mixta gerunt,

75

Quae tunicas ostro rutilas auroque crepantes

      Fluxis talari fine trahunt sinibus;

Funibus accinctae saccos sine fine gerentes

      Grandia pistrini carcere saxa molent.

Quaeque caput pastis cumulatum crinibus augent,

80

      Turpe gerent nudo uertice caluitium.

Talibus ornari fuge dotibus, o noua sancti

      Nupta uiri; uacuis sensibus ista placent.

Tu neque odoratis uaga uestibus atque capillis

      Naribus agnosci, qua gradiare, uelis,

85

Aut implexarum strue tormentoque comarum

      Turritum sedeas aedificata caput.

Ne multis splendore tuo male sollicitatis

      Pestiferae nequam sis caput illecebrae.

Sed neque uel proprio per corporis incrementum

90

      Tu cupias mentem foeda placere uiro.

Tu quoque, sancte puer libris deuote sacratis,

      Corporei curam sperne decoris amans.

Compensauit enim Christus tibi largiter ornans

      Perpetuis pulchram diuitiis animam,

95

Vosque simul castis ornauit dotibus ambos

      Spe pietate fide pace pudicitia.

Sermo dei argentum est, et sanctus spiritus aurum,

      Mentibus et gemmae clara bonorum operum.

Si tenuis cultus mentes offendit honestas

100

      Et pretio ambiri corda superba iuuat,

Submoueant istum sanctorum exempla pudorem

      Castaque primorum simplicitas hominum.

Aspicite antiquos paradisi in sede parentes,

      Quorum totus erat mundus et unus ager.

105

Attamen his ouium pelles tegumenta fuerunt;

      Nunc uti neto uellere texta pudet?

Pulchra Rebecca sacrum cum sponsa ueniret ad Isac,

      Simpliciter uelo tecta pudoris erat.

Non legitur uariis uenisse ornata lapillis,

110

      Sed superobducto praedita palliolo,

Quo pudibunda suum texit uelamine uultum,

      Oblatam sponsi uirgo pauens faciem.

An magis Herodias saltatrix uirgo placebit,

      Baptistae mortem nancta pedum pretio?

115

Impia maternae sic ulta libidinis iram,

      Vt caput acciperet luxuriae pretium,

Illud nempe caput, de quo clamauerat index

      Vox populis agnum propter adesse dei.

Vnde nefas tantum meruit nisi ab illice cultu

120

      Impia saltatrix, filia digna patre?

Quem tamen hoc uicit scelere inuitumque coegit

      In facinus placiti corporis illecebris.

Conuiuas etenim dignos dape regis iniqui

      Duxit in assensum mobilis arte pedum.

125

Nam nisi fulua leues texisset bractea plantas,

      Calcibus ut pictis luderet improbius,

Et fluidam crispo duxisset syrmate uestem,

      Fronte micans gemmis, pone refusa comam:

Non ita corruptis spectantum mentibus intrans

130

      Callida ad infandum praeualuisset opus.

Ipse quoque Herodes regali ueste superbus

      Sacrilegis demens flatibus intumuit

Elatusque habitu diuinum oblitus honorem

      Vulnere uermifluo foetidus interiit,

135

Digna luens meritis, ut sordidus ulcere obiret

      Qui se crediderat uestis honore deum.

Sed, cedo ut insani deceant regalia flatus

      Pectora, quae nobis cum Pharaone manus?

Dissidet a nostris caua mundi gloria regnis,

140

      Nec coit aduersis lux pia cum tenebris.

Clericus uxorem Christo comente decoram

      Diligat et pulchram lumine cordis amet

Auxilioque uiri diuino munere factam

      Lector caelesti discat ab historia;

145

Inque uicem mulier, sancto sit ut aequa marito,

      Mente humili Christum in coniuge suscipiat,

Crescat ut in sanctum texta compagine corpus,

      Vt sit ei uertes uir, cui Christus apes.

Tali coniugio cessauit seruitus Euae,

150

      Aequauitque pium libera Sara uirum.

Tali lege suis nubentibus astat Iesus

      Pronubus et uini nectare mutat aquam.

His Mariam sponsis domini decet adfore matrem,

      Quae genuit salua uirginitate deum.

155

Namque deus placitum sacrata in uirgine templum

      Ipse sibi arcano condidit impluuio,

Descendens tacito adlapsu, uelut imber ab alta

      Nube super uellus rore silente cadit.

Nam nemo arcani fuit huius conscius umquam,

160

      Quo deus assumpsit uirgine matre hominem.

O noua ad humanam domini commenta salutem!

      Fit sine concubitu femina feta uterum.

Sponsa uiro tantum non est subiecta marito,

      Et genitrix partu nec mulier coitu.

165

Foedere erat coniunx, sed corpore non erat uxor,

      Intemerata uiro, mater erat puero.

Grande sacramentum, quo nubit eclesia Christo

      Et simul est domini sponsa sororque sui.

Sponsa quasi coniunx, soror est, quia subdita non est.

170

      <>

Inde manet mater aeterni semine uerbi

      Concipiens populos et pariter pariens.

Hinc soror et coniunx, quoniam sine corporis usu

      Mente coit cui uir non homo sed deus est.

175

Hac genitrice senex aeque generatur ut infans;

      Aetatem et sexum non habet haec suboles.

Haec etenim est benedicta dei generatio, quae non

      Seminis humani sed generis superi est.

Inde magister ait, quia iam nec femina nec mas

180

      In Christo, sed idem corpus et una fides.

Namque omnes unum corpus sumus, omnia Christo

      Membra quibus Christus corporis in caput est.

Et quia iam Christum induti deponimus Adam,

      Protinus in speciem tendimus angelicam.

185

Propterea hoc opus est cunctis baptismate natis,

      Perfectum ut capiat sexus uterque uirum,

Et commune caput stet in omnibus omnia Christus,

      Tradens in regnum rex sua membra patri.

Nubere uel nubi fragilis iam deserit aetas

190

      Omnibus aeterno corpore compositis.

Ergo mei memores par inuiolabile semper

      Viuite; sit uobis crux ueneranda iugum.

Illius ut matris nati, quae sponsa sororque est,

      Sumite digna piis pectora nominibus,

195

Et uobis fratres sponso concurrite Christo,

      Sitis ut aeterni corporis una caro.

Hic uos nectat amor, quo stringit eclesia Christum

      Quoque uicissim illam Christus amore fouet.

Ipse pater uobis benedicat episcopus, ipse

200

      Praecinat hymnisonis cantica sancta choris.

Duc, Memor alme, tuos domino ante altaria natos

      Commendaque precans sanctificante manu.

Sed quis odor nares adlabitur aethere manans?

      Vnde meos stringit lux inopina oculos?

205

Quis procul ille hominum placidis se passibus adfert,

      Plurima quem Christi gratia prosequitur?

Quem benedicta cohors superis circumdat alumnis

      Angelici referens agminis effigiem?

Nosco uirum, quem diuini comitantur odores

210

      Et cui sidereum splendet in ore decus.

Hic uir hic est, domini numeroso munere Christi

      Diues, uir superi luminis, Aemilius.

Surge, Memor, uenerare patrem, complectere fratrem,

      Vno utrumque tibi nomen in Aemilio est.

215

Iunior et senior Memor est. mirabile magni

      Munus opusque dei! qui minor, hic pater est

Posterius natus senior, quia sede sacerdos

      Gestat apostolicam pectore canitiem.

Filius est fraterque Memor; laetatur adesse

220

      Communem sibimet pignoribusque patrem.

Iustitia et pax se gemina uice complectuntur,

      Cum Memor Aemilio iungitur unanimo.

Infula pontifices diuino iungit honore;

      Humano pietas iungit amore pares.

225

Hinc Memor, officii non immemor, ordine recto

      Tradit ad Aemilii pignora cara manus.

Ille iugans capita amborum sub pace iugali

      Velat eos dextra, quos prece sanctificat.

Christe, sacerdotes exaudi, Christe, precantes

230

      Et pia uota sacris annue supplicibus.

Imbue, Christe, nouos de sancto antistite nuptos

      Perque manus castas corda pudica iuua,

Vt sit in ambobus concordia uirginitatis

      Aut sint ambo sacris semina uirginibus.

235

Votorum prior hic gradus est, ut nescia carnis

      Membra gerant; quod si corpore congruerint,

Casta sacerdotale genus uentura propago,

      Et domus Aron sit tota domus Memoris

Christorumque domus sit domus haec Memoris.

240

Esto et Paulini Therasiaeque memor,

Et memor aeternum Christus erit Memoris.