Augustinus Hipponensis *carmina (anth. Riese) 484a

Other sections


Donatistarum crudeli caede peremptum

Infossum hic corpus pia est cum laude Nabori.

Ante aliquod tempus cum Donatista fuisset,

Conuersus pacem, pro qua moreretur, amauit.

5

Optima purpureo uestitur sanguine causa.

Non errore perit, non se ipse furore peremit,

Verum martyrium uera est pietate probatum.

Suspice litterulas primas: ibi nomen honoris.