Paulinus Nolanus carmina epist. 32 inserta 18

Other sections


Vt medium ualli, pax nostra, resoluit Iesus

Et cruce discidium perimens duo fecit in unum,

Sic noua destructo ueteris discrimine tecti

Culmina conspicimus portarum foedere iungi.

5

Sancta nitens famulis interluit atria lymphis

Cantharus intrantumque manus lauat amne ministro.

Plebs gemina Christum Felicis adorat in aula,

Paulus apostolico quam temperat ore sacerdos.