Iam mihi polliceor sacris tua carmina libris
Condere teque dei flammatum numine Christi
Ora soluturum summo facunda parenti.
Incipe diuinis tantum dare pectora rebus
5
Surrectosque deo sensus attollere terra.
Mox oculis caelo noua lux orietur aperto
Intrabitque sacer tacito per operta meatu
Spiritus et laeto quatiet tua uiscera flatu.
Heia age tende chelym, fecundum concute pectus,
10
Magna mouens; abeat solitis impensa facultas
Carminibus, maior rerum tibi nascitur ordo.
Non modo iudicium Paridis nec bella gigantum
Falsa canis. fuerit puerili ludus in aeuo
Iste tuus quondam; decuerunt ludicra paruum.
15
Nunc animis grauior, quantum prouectior annis,
Aspernare leues maturo corde Camenas,
Et qualem castis iam congrua moribus aetas
Atque tui specimen uenerabile postulat oris,
Suscipe materiam, diuinos concipe sensus.
20
Si decus e falsis aliquod nomenque tulisti
De uacuis magnum rebus, cum ficta uetustis
Carminibus caneres uel cum terrena referres
Gesta, triumphantum laudans insignia regum:
Non equidem ex illis tu laudem sumere dignus,
25
Quos magis ornabas opulenti munere uerbi.
Quanto maior ab his cedet tibi gloria coeptis,
In quibus et linguam exercens mentem quoque sanctam
Erudies laudemque simul uitamque capesses?
Dumque leges catus et scribes miracula summi
30
Vera dei, propior disces et carior ipsi
Esse deo, quem dum credens miraris, amare
Incipies et amando deum redamabere Christo.
Hactenus illa tuae uanos tuba uocis in usus
Persona, diuinos modo celsius intonet actus.
35
Nosse moues causas rerum et primordia mundi:
Ne uagus innumeros, Epicuri somnia, mundos,
Quos atomis demens per inane parentibus edit,
Irritus in uacuum spatiato pectore quaeras.
Legifer antiquo uenerandus nomine Moyses,
40
Compositum prima referens ab origine mundum
Instituente deo, curas tibi soluet inanes,
Formatumque hominem limo et spiramine sacro
Afflatum referens, cuius sis munere cunctis
Celsior in terra spirantibus, ipse docebit.
45
Nec te ceu lapides Pyrrhae argillamue Promethei
Contemnas, quam summa manus uultuque animoque
Sublimem et propria dignatus imagine finxit.
Cognosces itidem, ne pergas tradere fatis
Arbitrium nostri, quae nos sententia leto
50
Vinxerit et cuius uitam sub lege trahamus.
Si mentem caelo iacis altius et super astra
Scire cupis quid sit uel quid fuerit prius aeuo,
Et mundo et saeclis docet ulteriora Iohannes.
Principio uerbum, inquit, erat; deus obside uerbo
55
Gaudebat uerbumque dei simul et deus idem
Verbum erat. hoc uerbum est, sine quo nihil, omnia per quod
Facta uigent quod cuncta regit, cui subdita parent
Omnia et aeterno natura omnis famulatu
Strata deo geniti nomen genitoris adorat.
60
Cunctaque per gentes in maiestate paterna
Regnantem dominum iam lingua fatetur Iesum,
Nomine quo fundata salus stat nostra fidesque
Nititur, aeternae tendens in saecula uitae.
Huius diuino mortales munere fulti
65
Assequimur fragilem castis euincere factis
Naturam et rigidae disrumpere uincula mortis
Et non corporeis in corpore legibus uti,
Sectantes diuina dei uestigia Christi,
Mente animam corpusque sacris moderante sub armis,
70
Mens quoniam subiecta deo capit arma salutis
Inque animam carnemque suam regnum obtinet, et fit
Iure potens homo quisque sui, qui deditus uni
Aeternum domino proprios regnator in artus
Efficitur, uitiis inuictus et osor iniqui,
75
Fortior aduersis uirtutibus, ordine iusto
Verus homo, quia mente potens, in qua rationis
Lumen habet, famulos nullo certamine sensus
Temperat et placidis sua pectora flectit habenis.
Tu, cui mens generosa superni seminis igne
80
Ardet, in aetherios animo conscende recessus
Et gremio domini caput insere; mox inhianti
Proflua lacte sacro largus dabit ubera Christus
Diuinoque tuam perfundet lumine mentem,
Vt uideas pulsa caligine magna tremendi
85
Iura dei, quibus omniparens sapientia Christus
In sese ipse manens semper nouat omnia rerum.
Atque ut uult, operum deus arbiter ipse suorum,
Continet et mutat species et tempora uitae
Porrigit aut retrahit, caelum mare sidera uentos
90
Qua fecit uirtute regens (docet exitus ingens
Aegypti mersusque mari refluente tyrannus,
Et prius ipse graues elementa per omnia motus
Expertus), quem cuncta tremant, cui cuncta ministrent.
Tempore namque uno tellus communis habebat
95
Iudaeos, quas sola deo tunc lecta fuit gens;
Et tamen illa dei grauis hostibus ira superbis
Permixtos inter populos discreta cucurrit.
Iam scio, non dicis, quod fors incerta procellis
Et mare casus agat, mare cum discedere iussum
100
Discessisse legas siccamque rigentibus undis
Inter aquas patuisse uiam rursusque solutum
Aequor ad imperium sancti uirgamque prophetae
In liquidos remeasse sinus. in utroque maris uis
Paruit, ut sanctis iter et uindicta daretur.
105
Quid profugus Tharsum uates, quem sorte pericli
In mare deiectum spatioso belua rictu
Cepit et innocuum uasta eructauit ab aluo?
Nonne docet dicione dei mare et astra moueri?
Namque deum frustra fugiens, quem cuncta tenentem
110
Nemo fugit, mouit caeli simul et maris iras.
Omnipotentis enim domini natura rebellem
Cognoscens timuit per se quasi conscia tutum
Ferre reum et uentis fugitiuum uinxit et undis.
Iste propheta deo lectus terrere minaci
115
Peccantes monitu populos, postquam graue dixit
Exitium fregitque reos auertit et iras
Numinis, impenso lauit sua crimina fletu,
Extremumque diem fugit bene uersa Niniue.
Num rex ille habuit fatum, qui morte propinqua
120
Orauit dominum, quem leges nouerat unum
Flectere posse suas, consumptum ut tenderet aeuum
Longius, et meruit tria ducere lustra, superstes
Annis ipse suis. et non sua uiuere saecla?
Nunc tria miremur texentem fata Platonem
125
Aut Arati numeros aut picta Manethonis astra?
Dicant, quaeso, ubi tunc rapidas nascentibus horas
Ponebant et quae quibus ibant sidera signis,
Cum pius Ezechias fidei uirtute precatus
Verteret astrorum cursus caelique meatus
130
Turbaret iussis retroacto lumine solis?
Vel ducis imperio sancti cum sisteret idem
Dilata sol nocte diem, ut uictoria sacri
Profligaretur populi, stetit orbe recurso
Libra poli, ut magnos caperet lux aucta triumphos.
135
Quid suboles uirtusque dei et sapientia Christus,
Nonne satis uanis curas erroribus aufert?
Nosque simul monitis et factis edocet unum
Cuncta deum regere, et nihil ut sine mente putemus
Principis esse dei, dicens non arbore frondem,
140
Aere non uolucrem sine iussu decidere? et cum
Omnipotens uerbo sternit mare uel pede calcat
Et uerbo morbos abigit uel daemonas urget
Aut reduces animas in corpora functa remittit
Iamque diu exanimos tumulis iubet ire reclusis
145
Integratque putres uita remeante sepultos,
Nonne potestatem propriam satis indicat auctor
Qui solus naturam omnem uitamque gubernat?
His, precor, his potius studiumque operamque legendis
Scribendisque uoue; cane grandia coepta tonantis,
150
Scribe creatarum uerbo primordia rerum
Et chaos ante diem primaeque crepuscula lucis,
Quaeque dehinc uariis elementa per omnia saeclis
Dicta uel acta deo per sancta uolumina disces,
Quae docuit tabulis legalibus indita Moyses
155
Aut euangelici quae lex noua testamenti
Signat, operta prius retegens mysteria Christi.
Tunc te diuinum uere memorabo poetam
Et quasi dulcis aquae potum tua carmina ducam,
Cum mihi nectareos summis a fontibus haustus
160
Praebebunt dominum rerum recinentia Christum
Atque tuam pollere deo testantia mentem,
Vt simul oris opes a te mentisque capessam
Et quem cognatum iunctum mihi foedere laetor
Gratuler et sancta sub religione propinquum,
165
Nec cum mortali soluendis corpore uinclis
Perpetuo sanctum complectar pignore fratrem.
Lege felix, Ioui, in Christo Iesu domino nostro.