Paulinus Nolanus carmina 19

Altre sezioni


Sidera si caelo possunt, si gramina terris

Defore, mella fauis, aqua fontibus, uberibus lac,

Sic poterunt linguis laudes cessare piorum,

In quibus et uitae uirtus et gloria mortis

5

Ipse deus, pro quo uitam uoluere pacisci

Et moriendo piam sancire fidem populorum

Mercarique sacrum pretioso sanguine regnum,

Sanguine quo totum spargentes martyres orbem

Gentibus innumeris semen caeleste fuerunt.

10

Horum de numero procerum confessor in ista

Vrbe datus Felix longe lateque per orbem

Nominis emicuit titulo. sed Nola sepulti

Facta domus tamquam proprio sibi sidere plaudit.

Omnis enim quacumque iacet mandatus in ora

15

Martyr stella loci simul et medicina colentum est.

Namque tenebrosum ueteri caligine mundum

Languentesque animas miseratus in orbe creator

Sic sacra disposuit terris monumenta piorum,

Sparsit ut astrorum nocturno lumina caelo.

20

Et licet una fides, par gratia et aemula uirtus

Martyribus cunctis maneat, tamen omnibus isdem

Dissimiles operum formas extare uidemus.

Atque alibi tacitis meritum sublime sepulchris

Excolimus memores, alibi clamantia signa,

25

Conspicuas miramur opes. ubi, credo, mali plus

Durior impietas retinet, maiorem ibi morbus

Poscit opem grauior, uel adhuc ubi caecior altam

Perfidiae noctem trahit error et aegra laborat

In populo titubante fides, ibi lumina prorsus

30

Accendi maiora decet mundique tenebras

Illustrante deo perimi mentesque retusis

Attonitas oculis trepidasque intendere ad ipsos

Diuini ueri radios, caligine taetra

Soluere collyrioque medentis inungere Christi.

35

Quod per apostolicas curandis sensibus artes

Cote pia teritur, quia lene iugum et leue Christi

Est onus ad Christum puro iam lumine uersis

Atque euangelico suffusis pectora suco,

Quo bene purgantur nebulae, quibus interiorem

40

Obducunt aciem mundi fallentis amores,

Qui magnum per inane uagos sine remige sensus

Circumagunt hebetantque graui caligine captos

Mollibus illecebris, ut frangant robora uitae

Sectenturque cauas per gaudia lubrica pompas.

45

Hos igitur nobis cupiens auertere morbos

Omnimedens dominus, sanctos mortalibus aegris

Per uarias gentes medicos pietate salubri

Edidit; utque suam diuina potentia curam

Clarius exereret, potioribus intulit illos

50

Vrbibus, et quosdam licet oppida parua retentent

Martyras, at proceres deus ipsos moenibus amplis

Intulit et paucas functos diuisit in oras,

Quos tamen ante obitum toto dedit orbe magistros.

Inde Petrum et Paulum Romana fixit in urbe,

55

Principibus quoniam medicis caput orbis egebat

Multis insanum uitiis caecumque tenebris.

Sed potiore deo nostram reparare salutem

Quam Satana captos etiam nunc fraude tenere

Rarescunt tenebrae mundi, et iam paene per omnes

60

Praeualuit pietas et mortem uita subegit.

Crebrescente fide uictus dilabitur error,

Et prope iam nullis sceleri mortique relictis

Tota pio Christi censetur nomine Roma,

Irridens figmenta Numae uel fata Sibyllae.

65

Cumque sacris pia turba refert pastoribus Amen

Per numerosa dei regnantis ouilia laetum.

Laudibus aeterni domini ferit aethera clamor

Sanctus et incusso Capitolia culmine nutant.

In uacuis simulacra tremunt squalentia templis

70

Vocibus icta piis impulsaque nomine Christi.

Diffugiunt trepidi desertas daemones aedes.

Liuidus incassum serpens fremit ore cruento

Lugens humanam ieiuna fauce salutem

Seque simul pecudum iam sanguine defraudatum;

75

Praedo gemens frustra siccas circumuolat aras.

Sic deus et reliquis tribuens pia munera terris

Sparsit ubique loci magnas sua membra per urbes.

Sic dedit Andream Patris Ephesoque Iohannem,

Vt simul Europam atque Asiam curaret in illis

80

Discuteretque graues per lumina tanta tenebras.

Parthia Matthaeum complectitur, India Thomam,

Lebbaeum Libyes, Phryges accepere Philippum,

Creta Titum sumpsit, medicum Boeotia Lucam.

Marcus, Alexandria, tibi datus, ut boue pulso

85

Cum Ioue nec pecudes Aegyptus in Apide demens

In Ioue nec ciuem coleret male Creta sepultum,

Nec Phryges exsectis agerent Cybeleia Gallis

Impuram foedo solantes uulnere matrem,

Et tandem castis fronderet montibus Ida

90

Intactas referens securo uertice pinus,

Vana nec ulterius mutos iam Graecia Delphos

Consuleret spernensque suum calcaret Olympum

Altius in Sion gradiens, ubi collis alumni

Lene iugum celso fastigat uertice Christus.

95

Fugit et ex Epheso trudente Diana Iohanne

Germanum comitata suum, quem nomine Christi

Imperitans Paulus pulso Pythone fugauit.

Fugit et Aegypto Satanas, ubi mille figuras,

Nomina mille sibi uariis accommoda monstris

100

Sumpserat, ut Serapi sanctum formaret Ioseph,

Nomine ferali abscondens uenerabile nomen,

Cum tamen ipsa fidem simulacri forma doceret,

Qua modius capiti superest, quia frugibus olim

Ante famem domino sic inspirante coactis

105

Innumeras gentes Aegypti ex ubere pauit

Et steriles annos annis saturauit opimis.

Sed ne ultra sanctus coleretur honore profano,

Mens arcana dei deuotae pectora plebis

Immissis acuit stimulis cultumque nefandi

110

Daemonis euerso fractoque Serapide clausit.

Non Pelusiacis uaga saltibus Isis Osirim

Quaerit haruspicibus caluis, qui pectore tunso

Deplorant aliena suo lamenta dolore,

Moxque itidem insani sopito gaudia planctu

115

Vana gerunt eadem mentiti fraude repertum,

Qua non amissum sibi quaesiuere uagantes.

Heu quo stultitiae merguntur gurgite mentes

Luce dei uacuae! nam quid, rogo, caecius illis,

Qui non amissum quaerunt nusquamque manentem

120

Inueniunt, planguntque alii quod non dolet ipsis?

Elige quid facias, miser error. quid colis aut quid

Plangis? non coeunt quae iungis; luctus honorem

Non sequitur, lamenta colis lugendaque credis

Quae diuina putas. si di sunt, nec miseri sunt;

125

Aut si sunt miseri, di non sunt atque homines sunt

Et miseri. miserare igitur mortalia passos

Aut laetos uenerare deos; nam caecus aperte est

Hic furor aut miseros colere aut lugere beatos.

Ergo dea est Isis? mulier dea? si dea, corpus

130

Non habet, et sexus sine corpore uel sine sexu

Partus abest. unde ergo illi quem quaerit Osirim?

Atque ubi quaerat eum nescit dea? sed dea numquam

Esse potest mater nec femina. nam deus unus,

Virtus trina, deus pater unus et unus in ipso

135

Filius, ex ipso simul unus cum patre uerbi

Spiritus; haec tria sunt deus unus nomina semper.

Sola dei natura deus, quod filius et quod

Spiritus et pater est; sed filius ex patre natus,

Spiritus ex patre procedens. nihil hic habet ulla

140

Commune aut simile in rebus natura creatis.

At Carthago potens Cypriano martyre floret,

Cuius et ore simul profusi et sanguine fontes

Fecundauerunt Libyae sitientis harenas.

Nec procul inde Vticam collatis candida massa

145

Martyribus magno uenerandae caedis aceruo

Extulit; unus enim benedicti caespitis agger

Corpora multa tegens alte caput extulit aruis

Et meritis altos testatur monte sepulchri.

Inde deo dudum iam fertilis Africa Christo

150

Multiplicat largas tanto de semine fruges

Et parit egregios uerboque fideque magistros.

Nec minor occiduis effulsit gratia terris.

Ambrosius Latio, Vincentius extat Hiberis.

Gallia Martinum, Delphinum Aquitania sumpsit.

155

Multaque praeterea per easdem largiter oras

Semina sanctorum positis diffusa sepulchris

Illustrant totum superis uirtutibus orbem

Et toto antiquum detrudunt orbe draconem,

Qui genus humanum per nomina mille deorum,

160

Quae tamen ex obitis mortalibus et sibi sumpsit

Ipse suisque dedit coluber, quatit arte nocendi,

Princeps in uacuo taetrum gerit aere regnum

Daemonibusque caput nobis inimicus oberrat.

Sic itaque et nostra haec Christi miserantis amore

165

Felicis meruit muniri Nola sepulchro

Purgarique simul, quia caecis mixta ruinis

Orbis et ipsa etiam moriens in nocte iacebat

Saxicolis polluta diu cultoribus, in qua

Prostibulum Veneris simul et dementia Bacchi

170

Numina erant miseris, foedoque nefaria ritu

Sacra celebrabat sociata libido furori.

Et quis erat uitae locus hic, ubi nec pudor usquam

Nec metus ullus erat? quis enim peccare timeret

Hic, ubi sanguineus furor atque incesta libido

175

Religionis erant? et erat pro numine crimen

His, qui crediderant esse ullum in crimine numen,

Atque erat in toto quasi sanctior agmine cultor,

Qui Veneris sacris pollutius incaluisset,

Plenus ut ille deo reliquisque beatior esset,

180

Qui magis infuso sibi daemone saeuius in se

Desipiens propriisque litans furialia sacra

Vulneribus sanam meruisset perdere mentem.

O caecis mens digna animis et numina digna!

Auersis seruire deo Venus et nemus illis

185

Sint deus; ebrietas demens, amor impius illos

Sanctificent; abscisa colant miserumque pudorem

Erroris foedi matris mysteria dicant.

Digna fides illis, quibus almo in lumine ueri

Legibus et castis et magno nomine Christi

190

Nulla fides et nullus amor, ideoque nec ullum

Indignae pretium uitae est in sanguine Christi.

Sit deus his uenter uel cetera gaudia carnis,

Quis deus ipse deus non est, quibus in cruce Christi

Gloria nulla subest, quia non dignatur adire

195

Degeneres animos uirtus crucis. inde beatus

Felix, ut reliqui diuerso martyres orbe

Nolanis medicus fuit, estque perennis ope ista,

Nec modo Nolanis sed et omnibus, a quibus idem

Imploratus erit, dabit isto iure salutem,

200

Si crucis alma fides in pectore supplicis adsit.

Ista fides genus humanum curatque piatque;

Haec ubi defuerit medicina, morabitur illic

Omne mali regnum, nec in illo desinet umquam

Cypris adulteriis, furiis regnare Lyaeus,

205

In quo defuerit Christi pudor et crucis ardor.

Ignis enim diuinus inest, ubi uis crucis intus

Ardescente fide cruciat male conscia corda

Viuificatque animam uitiis in carne peremptis.

Hostibus his obtrita diu corruptaque tantis

210

Pestibus ingentem poscebat Nola medellam,

Atque ideo pensante deo discrimen opemque

Felicem accepit medicum, qui uinceret omnem

Quamlibet antiquam miserorum in cordibus atris

Perniciem et meriti uirtute potentior altis

215

Vulneribus ductum super ulcera putria callum

Scinderet, ut saniem suffusa labe coactam

Exprimeret sinibus ruptis ac deinde lacunam

Vulneris expleret plana cute ducta cicatrix.

Ergo ubi Nolanis Felix ut stella tenebris

220

Fulsit ab ore dei ueniens uerbumque medendi

Ore gerens, tamquam uenturo sole serenus

In matutino laetum iubar exserit ortu

Phosphorus occiduisque nouus praefulget in astris

Nuntius instantis cessura nocte diei:

225

Sic iam euangelio totum radiante per orbem

Et propiante deo cunctis mox iudice terris

Aduentus uexilla sui praetendit ubique

Perque suos Christus sua signa coruscat amicos.

Ex quibus hac uoluit sibi praelucere sub ora

230

Felicem, ut nostras isto decerperet umbras

Sidere et antiquos ista quoque pelleret urbe

Daemonas, ut pulsis hominum de corde colonis

Talibus intraret puras deus incola mentes,

Et uice mutata nobis pietate solutis

235

Nostra prius nostros premerent modo uincla leones

Frustra in oues Christi uincta feritate frementes.

Et manet haec nobis etiam nunc gratia, quae nos

Peccatis prece sanctorum exorante resoluit

Atque isdem sanctis ultoribus alligat illos

240

Discruciatque hostes, qui nos uincire solebant.

Hi modo ut illato deprensi lumine fures

Atque in uincla dati, nunc ignea flagra piorum,

Vt meruere, ferunt, aut iam infernis male trusi

Carceribus trepidant, uicinum instare fatentes

245

Iudicium domini solis sibi triste suisque

Omnibus, in Satanae partem quos scaeua uoluntas

Verterit et Satanae sociauerit aemula uita,

Istic nequitiae socios homines, ibi poenae.

Ecce dies accepta deo, modo uera salutis

250

Lux micat, omnia iam nobis bene uersa uidemus;

Diffugere doli, cecidit Bel, interit error,

Quique colebantur totis quasi numina templis

Daemones, hi per templa dei torquentur inermes,

Et qui diuinos audebant sumere honores,

255

Hi modo ab humana plectuntur lege subacti.

Namque isti, quos nunc celebri Felicis in aula

Torqueri clamare rapi per capta uidemus

Corpora, corporibus uincti retinentur in ipsis,

In quae se trusere ipsi, poenamque uolentes

260

Humanam inuenere suam. nunc ergo reorum

Personae exululant poenis, qui numine falso

Di fuerant, et qui mentito numine uiuos

Ante dei cultum sibi nil caeleste uidentes

Dediderant homines, hi nunc, ubi lumine Christi

265

Vera fides patuit, non possunt ferre sepultos.

Sed magis ut pateat quia nunc hi, qui cruciantur

Daemones ante fores aut ante sepulchra piorum,

Idem sint illi, quibus olim serua litabat

Gens hominum et sacros demens libabat honores,

270

Ipsa docet uocum species; nam saepius illa

Voce gemunt, solitum ut noscas clamore furorem.

Sic plerumque uelut resoluto laxius ore

Dente fremunt, spumant labris horrentque capillis,

Vtque manu prensante comam excutiuntur in altum

275

Et pede pendentes stant crinibus; interea illic

Sacrorum memores ueterum, quibus exta solebant

Lambere caesarum pecudum aut libamine pasci

Lasciuosque choros hederatis ducere pompis,

Nunc etiam sua testantes sacra illa fuisse,

280

In quibus insanos dabat ebria turba tumultus,

Euhoe, Bacchi sonum, fractis imitantur anheli

Vocibus et lento iactant sua colla rotatu.

Sed quia non poterat mortalis et unius aetas

Sufficere, ut longo contagia tempore tracta

285

Dilueret paucis quos corpore uiueret annis

Confessor Felix et presbyter, ore magister,

Elogio martyr, merito officioque sacerdos,

Omnipotens dominus finitum corporis aeuum

Felici potiore uia persistere fecit,

290

Continuans medicos operosi martyris actus,

Virtutes ut eas idem celebraret humatus,

Quas in carne manens Christi uirtute gerebat,

Atque ita susceptae nec mortuus aforet urbi

Corpore, cum tantum positi sanator adesset

295

Spiritus et desideriis latitaret amantum

Ad tempus cari facies subtracta patroni,

Prompta sed aegrorum semper medicina saluti

Adforet. inde perennis honos et gloria sanctum

Felicem meritis sine fine uirentibus ambit;

300

Et licet a ueteri tumulis absconditus aeuo,

Qua mortalis erat, lateat telluris operto,

Viua tamen uegetante deo membrisque superstes

Gratia diuinum spirantia martyris ossa

Clarificat populis merito uiuente sepulti,

305

Et magni solium breue confessoris adorat

Iugiter e uariis conferta frequentia terris.

Sed deus ut cunctorum hominum sator, omnibus istam

De sanctis indulsit opem procedere terris,

Vt iam de tumulis agerent pia dona beati

310

Martyres et uiuos possent curare sepulti.

Nec satis hoc donum domino fuit, ut sua tantum

Nomine siue opibus loca martyres illustrarent;

Ex isdem tumulis etiam monumenta piorum

Multiplicans multis tribuit miserator eosdem

315

Gentibus. et referam uarias ab origine causas,

Ex quibus haec orta est uariis benedictio terris.

Nam quia non totum pariter diffusa per orbem

Prima fides ierat, multis regionibus orbis

Martyres afuerant, et ob hoc, puto, munere magno

320

Id placitum Christo nunc inspirante potentes,

Vt Constantino primum sub Caesare factum est,

Nunc famulis retegente suis, ut sede priori

Martyras accitos transferrent in noua terrae

Hospitia; ut sancto non olim antistite factum

325

Nouimus Ambrosio, qui fultus munere tali,

Postquam ignoratos prius et tunc indice Christo

Detectos sibimet mutata transtulit aula,

Reginam prompta confudit luce furentem.

Nam Constantinus proprii cum conderet urbem

330

Nominis et primus Romano in nomine regum

Christicolam gereret, diuinum mente recepit

Consilium, ut quoniam Romanae moenibus urbis

Aemula magnificis strueret tunc moenia coeptis,

His quoque Romuleam sequeretur dotibus urbem,

335

Vt sua apostolicis muniret moenia laetus

Corporibus. tunc Andream deuexit Achiuis

Timotheumque Asia; geminis ita turribus extat

Constantinopolis, magnae caput aemula Romae,

Verius hoc similis Romanis culmine muris,

340

Quod Petrum Paulumque pari deus ambitione

Compensauit ei, meruit quae sumere Pauli

Discipulum cum fratre Petri. iam quanta per istam

Sanctorum per longa uiam diuortia terrae

Creuerit utilitas ad nostrae munia uitae,

345

Ipsa docent hodieque loca, in quibus illa beati

Raeda capax oneris posita statione resedit

Omnibus in spatiis, quacumque aut mansio sanctis

Corporibus requiesque fuit uectantibus illos

Sacratos cineres, miris clamantia signis.

350

Nam diuina manus medica uirtute per omnes

Est illic operosa uias, qua corpora sancta

Impressere sacro uestigia uiua meatu.

Inde igitur suadente fide data copia fidis

Tunc comitum studiis, quaedam ut sibi pignora uellent

355

Ossibus e sanctis merito decerpere fructu,

Vt quasi mercedem officii pretiumque laboris

Praesidia ad priuata domum sibi quisque referrent.

Ex illo sacri cineres quasi semina uitae

Diuersis sunt sparsa locis, quaque osse minuto

360

De modica sacri stipe corporis exiguus ros

Decidit in gentes, illic pia gratia fontes

Et fluuios uitae generauit gutta fauillae.

Inde in nos etiam stillauit copia Christi

Diues et in minimis; nam hoc quoque sumpsimus istic,

365

Carnis apostolicae sacra pignora puluere paruo,

Quae sanctus nostri dominusque paterque cubilis

Et custos animae nostrae et tutela salutis

Felix uicina sibi comminus aede recepit,

Quae reliquis eius aetate recentior aulis

370

Exiguos cineres et magnos seruat honores

Seruaturque magis custodibus ipsa patronis;

Absit enim, ut seruari umquam uideantur egere

Qui seruare solent tamen et curare suorum

Commoda alumnorum patrio dignantur amore

375

Atque dicatorum sibi tutamenta locorum

Diligere; hoc sanctis studium pietatis inesse

Spiritibus miranda fide documenta dederunt.

Vnde recens etiam paucis opus eloquar orsis;

Dignum etenim sancti Felicis munera in ipso

380

Natali eiusdem gratantibus edere uerbis.

Non peregrina locis neque tempore prisca profabor;

Finibus in nostris et in ista sede patratum

Nuper opus referam, quod forte renoscere uobis

Promptum erit, in medio quoniam res lumine gesta est.

385

Credo ex hoc numero uestrum prope nullus in isto

Sit nouus auditu, quia per longinqua remotis

Fama uolans ierit. certe adfueritis in ista

Vrbe aliqui per idem tempus, quo contigit, ut fur

Illicitis animo stimulis agitatus auaras

390

Mitteret in sacra dona manus et ab omnibus unam

Improbus et demens uenerandae insignibus aulae

Eligeret praedae speciem crucis, inscius illam

Indicio sibi, non spolio fore, quam uelut hamum

Piscis edax hausit capta capiendus ab esca.

395

Quis, rogo, latronem tam grandi spiritus auso

Impulit armauit caecauit praecipitauit,

Vt nec ad excubias uigilum nec ad ipsa, quod est plus,

Quae cineres reuerenda tegunt altaria sacros

Pulueris et sancti uirtutem halantia fragrant,

400

Corde repercusso fugeret neque numine tantum,

Sed specie simul et pretio praestantia ferret?

Multa etenim suberant alia, ut nouistis, in ipso

Ornamenta loco quae sumeret, ut crucis auro

Parceret; intus enim latitabant mystica uasa

405

Sumendis mandata sacris. sed praeter et aulae

Ipsius in spatio uariis insignia formis

Munera erant de more sita haec, quae cernitis illic

Omni prompta die uel circumfixa per omnes

Ordine dimenso quasi candelabra columnas,

410

Depictas exstante gerunt quae cuspide ceras,

Lumina ut inclusis reddantur odora papyris.

At medio in spatio fixi laquearibus altis

Pendebant per aena caui retinacula lychni,

Qui specie arborea lentis quasi uitea uirgis

415

Bracchia iactantes summoque cacumine rami

Vitreolos gestant tamquam sua poma caliclos

Et quasi uernantes accenso lumine florent

Densaque multicomis imitantur sidera flammis

Distinguntque graues numerosa luce tenebras

420

Et tenerum igniculis florentibus aethera pingunt,

Dumque tremunt liquidos crines crebrumque coruscant,

Assiduis facibus sparsa caligine noctis

Ambiguam faciem miscent lucem inter et umbras

Et dubium trepidis conspectibus aera turbant.

425

Ergo iste haec licet in patulo sibi prompta uideret

Tutius et furanda sibi, quoniam minus esset

Criminis et pretii suspensam altaris ab ora

Longius argentoque leuem amandare lucernam,

Sed miser ambitiosus et ipsa in fraude superbus

430

Tamquam uile nefas argentea sumere furto

Spreuit et audacem porrexit in aurea dextram,

Quae simul e uariis scite distincta lapillis

Viderat, et magnis inflarat pectora notis,

Vt pariter gemmis gauderet diues et auro.

435

Sed tantum sceleris magni cumulatus iniquo

Pondere peccato mansit grauis et leuis aere;

Sacrilegum sua poena manet, sua praeda latronem

Deseruit. spolio furti, non crimine nudus

Viuit inops fructu, sed uulnere fraudis abundans.

440

Quamquam illum non hoc magno sine numine Christi

Consilioque putem permissum crimen adisse,

Vt, quia uel quicquam de sacris tollere rebus

Mente recepisset, sineretur ad illa uenire,

In quibus admissi impietas insignior esset.

445

Ante dies paucos idem confugerat illuc

Militiam simulans fugere et susceptus amice

Hospes ab aedituis sacram curantibus aulam.

Toto paene latens ubi mense cubilia somnos

Tempora custodum simul explorauerat et cum

450

Cepisset placitas meditati criminis horas,

Nocte nefas tacita arripuit nulloque labore

Nec strepitu foribus clausis inclusus ut unus

Seruantum, quibus hospes erat, primos ubi somnos

Non uigiles uigiles coepere silentibus umbris

455

Carpere et oppressis obliuia ducere curis,

Ille locum sumens sceleri, qua nouerat usu

Appositam lychnis per noctem ex more parandis

Machinulam gradibus scalas praebere paratis

Et male securo sibi iam custode relictam,

460

Qua crucis instar erat, quod et est modo, perpete uirga

Directum geminos transuerso limite gestans

Cantharulos, unum de calce catenula pendens

Sustinet. in tribus his scyphulis inserta relucent

Lumina, cum fert festa dies; tunc uero sine usu

465

Luminis ad speciem tantum suspensa manebat.

Sed paulo crucis ante decus de limite eodem

Continuum scyphus est argenteus aptus ad usum.

Hunc importuno sibi lumine praedo micantem

Protinus extinguit; namque id quoque nouerat idem

470

Saepe solere mori, cum stuppa perarida longam

Conderet in noctem consumpto lumen oliuo,

Nec miraturum uigilem, si forte tenebras

Cerneret obducto subducere culmina lychno,

More putaturus noctem, non crimine factam.

475

Non igitur quasi fur, quod erat latro, sed quasi custos

Aufert illicitam securus praedo rapinam,

Nec fugit impauidusque manet. tegit una latentem

Cellula de multis, quae per latera undique magnis

Appositae tectis praebent secreta sepultis

480

Hospitia. harum una fur abditur; atque ubi mane

Claustra patere uidet, reserata prosilit aula

Et latebram linquens portat scelus; ire parabat

Romuleam, ut post iam captus narrabat, ad urbem,

Illic infandae acturus commercia fraudis.

485

Interea ignaris nostris nox illa diesque

Totus obit; sero solitum iam uespere munus

Curantes posuere gradus; ut scandere coepit

Facturus lychnum, nihil inuenit; orba manebat

Virga crucis solitae pulchro spoliata monili.

490

Pallescunt miseri neque damnum criminis audent

Prodere, noscentes etiam sibi iure reatum

Competere. abscedunt trepidi fugiuntque latronem

Sectantes profugum. nusquam uestigia lapsi

Vlla legunt. omnes adeunt diuersa uiarum

495

Scrutanturque sitos diuerso litore portus.

Effluxere dies frustra quaerentibus octo

Siue decem et cunctis uacua iam indage reuersis;

Vnus quaerentum puer irritus ipse laboris

In cassum fusi longa regione redibat,

500

Et prope iam Nolam ueniens subsistit in ipso

Aggere et ingenti gemitu fletuque profuso

Felicem clamans praesumit corde fideli

Non remeare domum nisi cum cruce; moxque peractum

Promptus iter relegit. fit et ilicet obuius illi

505

Quidam homo, qui furem non furem sed quasi ciuem

Norat. eum noster primus rogat unde uiator

Adforet; ille refert. rursus de fure rogatur,

Si uidisset eum; respondit at ille propinquis

Inde locis agere, et regio illa indicta prope ipsos,

510

Dum loquerentur, erat monti coniuncta Veseuo,

Quintus ab urbe lapis Nola. sed uesperis ortus

Consilium differt. placet ut lux crastina rursus

Iungat utrumque sibi. fit mane, reuertitur index;

Perducit nostros, capitur fur, praeda refertur.

515

Forte sacrata dies illuxerat illa beati

Natalem Prisci referens, quem et Nola celebrat

Quamuis ille alia Nucerinus episcopus urbe

Sederit. ecce ipsam sancti Felicis in aulam,

Quam tunc sollemni populus stipauit honore,

520

Post sacra iam soluente pios antistite coetus

Tempore prouiso diuinitus egredientis

Plebis in occursum subito introducitur ille

Furaces post terga manus nodata reuinctus.

Laetitia populus, formidine praedo repletur,

525

Vtque nouum ad monstrum tota concurritur urbe.

Turba furens odiis popularibus ibat in illum,

Laetitia incertos miscebat et ira tumultus.

Pertimui, fateor, ne forte diabolus illa

Qua solet inuidia uiolaret sanguine pompam

530

Et peiore prius curaret uulnere uulnus.

Eripitur populo cellaque includitur ipsa,

Quod sic forte reo capto tunc accidit, in qua

Delituit rapta cruce; qua post ipse reperta

Clauditur, ut uiuat. tunc ergo ut mente recepta

535

Ipse suum facinus reus atque obstacula coepit

Mirandis narrare modis, fassusque per illos

Octo decemue dies, quibus ire parauerat urbem

Romuleam, implicitis ita se pedibus retroactum,

Semper ut ire parans, semper retrahente rediret

540

Nescio quo rursusque illam remearet ad oram

Veseui, qua iussus erat quasi carcere claudi

Angelica nectente manu; tamen ille putabat

Arbitrii miser esse sui, quod corpore liber

Esse uidebatur, quem non extante catena

545

Fortior arcanis retinebat dextera uinclis.

Vltor eum digno Felix errore ligabat

Et tali amentem uertigine circum agitabat,

Semper ut abscedens nusquam discederet et cum

Prosiliente gradu coepisset abire, rediret.

550

Mira fides! ibat stando, remanebat eundo,

Nescius hoc ipso, pro quo fugitare parabat,

Ne fugeret fieri et secum sua uincla manere

Irruptamque sibi proprium scelus esse catenam.

Namque sinu clausae mandauerat insita praedae

555

Pondera, et hinc auidus quasi captus mente latebram

Quaerens, luce tamen campis errabat apertis

Seque latere putans extabat in aequore claro.

Conscia sic mentem impietas caecauerat, ut nec

Effugeret fugiens nec celaretur aberrans.

560

Sensibus aduersis metus hinc, stupor inde nocentem

Miscuerant animam; uitabat strata uiarum,

Secretos metuebat iners accedere saltus,

Ipsa etiam in siluis sibi forte silentia tantum

Clamatura nefas metuens aut tristia formis

565

Occursura putans ultricum monstra ferarum.

Inde miser celebri seductus ab aggere iuxta

Deuius in quodam spatiabatur sibi rure

Securum ignaris simulans, sed corde timorem

Vt facinus sub ueste premens; nam uestis in altum

570

Succinctae sinibus clausum mandauerat aurum.

Nam neque uel tacitae furtum committere terrae

Ausus erat specubusue cauis de more latronum,

Indicium metuens, credendae fraudis auarus.

Inde suae tantum tunicae sua furta nefandus

575

Crediderat, qua restrictum nodarat amictum

Suspendens fluidam nudato poplite uestem.

Hanc sibi praedo penum sceleris tunc semet in ipso

Struxerat, et digne tali est formidine uinctus,

Crederet ut nullis miseri consortia furti,

580

Vt sceleris tanti contagia solus haberet

Et sinus illius fieret custodia furti,

Cuius sacrilegam fuerat manus ausa rapinam,

Ipse suum sibi ferret onus solumque grauaret

Pollueretque suae letalis sarcina praedae,

585

Vt nihil ex illo uacuum impietate maneret,

Qui spolium sceleris sacris ex aedibus actum

Includens habitu cincto constringeret ipsum

Atque suis signum praetenderet ipse catenis.

Namque breui captus mutauit cingula uinclis,

590

Vtque aurum sinibus discincta ueste solutis

Decidit, es ipsa fuerat qua cinctus habena

Vinctus eas quas in sacra dona tetenderat audax

Praedo manus, proprii captus nodamine lori,

Rettulit et praedae uacuas et reste repletas.

595

Verum si penitus totam spectare uelimus

Ordinis exacti seriem magis ac magis omni

In specie, uel qua latuit scelus atque reclusum

Claruit, admiranda dei cernemus operta

Felicem gessisse manu. iam plurima retro

600

Diximus, ut fugiens non fugerit utque redactis

Passibus emensos sua per uestigia cursus

In cassum totiens uoluente relegerit orso

Longinquis exclusus et ad uicina recussus.

Nunc aliud Felicis opus, quod dextera Christi

605

Edidit, ut meritum cari monstraret alumni,

Commemorabo, pari specimen mirabile signo,

Quod reus ipse tremens confesso prodidit auso.

Ante tamen, quia res ita postulat, ipsius instar

Enarrabo crucis, qualem et pictura biformem

610

Fingere consueuit, baculo uel stante bicornem

Vel per quinque tribus dispensam cornua uirgis.

Forma crucis gemina specie componitur: et nunc

Antemnae speciem naualis imagine mali

Siue notam Graecis solitam signare trecentos

615

Explicat existens, cum stipite figitur uno,

Quaque cacumen habet, transuerso uecte iugatur;

Nunc eadem crus dissimili compacta paratu

Eloquitur dominum tamquam monogrammate Christum.

Nam nota, qua bis quinque notat numerante Latino

620

Calculus, haec Graecis chi scribitur, et mediat rho,

Cuius apex et sigma tenet, quod rursus ad ipsam

Curuatum uirgam facit o uelut orbe peracto.

Nam rigor obstipus facit, quod in Hellade iota est.

Tau inde breui stilus ipse retro aque cacumine ductus

625

Efficit, atque ita sex, quibus omni nomine nomen

Celsius exprimitur, coeunt elementa sub uno

Indice, et una tribus formatur littera uirgis.

Sex itaque una notas simul exprimit, ut tribus una

Significet uirgis dominum simul esse ter unum,

630

Et deus in Christo est, quem sumpto corpore nasci

Pro nobis uoluit trinae concordia mentis.

Idque sacramenti est, geminae quod in utraque uirgae

Vt diducta pari fastigia fine supinant,

Infra autem distante situ parili pede constant

635

Affixaeque sibi media compage cohaerent

Et paribus spectant discreta cacumina summis.

Has inter medio coeuntibus insita puncto

Virga quasi sceptrum regale superbius extat,

Significans regnare deum super omnia Christum,

640

Qui cruce dispensa per quattuor extima ligni

Quattuor attingit dimensum partibus orbem,

Vt trahat ad uitam populos es omnibus oris.

Et quia morte crucis cunctis deus omnia Christus

Extat in exortum uitae finemque malorum,

645

Alpha crucem circumstat et o tribus utraque uirgis

Littera diuersam trina ratione figuram

Perficiens, quia perfectum est mens una, triplex uis.

Alpha itidem mihi Christus et o, qui summa supremis

Finibus excelsi pariter complexus et imi

650

Victor et inferna et pariter caelestia cepit

Effractisque abysis caelos penetrauit apertos,

Victricem referens superata morte salutem.

Vtque illum patriae iunxit uictoria dextrae,

Corporeum statuit caelesti in sede tropaeum

655

Vexillumque crucis super omnia sidera fixit.

Illa igitur species, quam fur agitatus auaris

In cassum furiis pendente refixerat unco

Pollutaque manu sancta amandauerat aula,

Hoc opere est perfecta, modis ut consita miris

660

Aeternae crucis effigiem designet utramque,

Vt modo, si libeat spectari comminus ipsam,

Prompta fides oculis; nam reddita fulget in ipso

Quo fuerat prius apta loco et uelamine clausi

Altaris faciem signo pietatis adornat.

665

Ergo eadem species formam crucis exerit illam,

Quae trutinam aequato libratam stamine signat

Surrectoque iugum concors temone figurat,

Siue superciliis a fronte iugantia uultum

Lumina transuersis imitatur cornibus arbor

670

Ardua, qua dominus mundo trepidante pependit

Innocuum fundens pro peccatore cruorem.

Huic autem, solido quam pondere regula duplex

Iungit, in extrema producti calce metalli

Parua corona subest uariis circumdata gemmis.

675

Hac quoque crux domini tamquam diademate cincta

Emicat aeterna uitalis imagine ligni.

Hanc fur ille sui toto de corpore furti

Intactam ferro, quo cetera fregerat, unam

Liquit, et ut capto tunc discinctoque refusis

680

Vestibus elapsae ceciderunt fragmina praedae,

Visa rei species tunc inuentoribus ipsis

Ancipiti motu confudit pectora. gaudent

Inuentis, sed fracta dolent; cum quaerere causam

Incipiunt, cautum simul audacemque latronem

685

Mirantes, caecum fractis cautumque relictis,

Tunc ille attonitis crimen numenque fatetur;

Mente etenim totum conciderat, hoc tamen unum

Numine seruarat, quo crux inclusa uetabat

Quamlibet audacem segni uirtute latronem.

690

Ipse fatebatur mentis scelus atque crucis uim

Contestans, quotiensque manus armasset in illam

In cruce consertam socia compage coronam,

Ceu fractas totiens ictu cecidisse recusso

Brachiaque aegra sibi neruis stupuisse solutis.

695

Hic libet in miserum paucis insurgere furem:

Infelix, quae tanta tuam dementia mentem

Verterat, ut tanto reprehensus lumine ueri

Non festinares omnem praeuertere cursu

Indagem reuolans, ut furtum sponte referres?

700

Tantane uis animum tenebris oppressit auarum,

Auderes illam ut gremio tibi condere partem,

Quam totiens arcente deo uiolare timebas?

Dic mihi, qua pauor ille tuus fugiebat et unde

Rursus, ut intrepidum praeceps audacia sensum

705

Tam male durabat, pauidus contemptor et idem

Eiusdem sceleris speciem diuersus abibas

Perfidiaeque fidem diuiso pectore miscens?

Virtutem crucis et signum inuiolabile Christi

Credebas metuendo idem contingere ferro

710

Et quod noscebas metuens portando negabas?

Sed tamen impietas tua nec tibi profuit, et nos,

Stultitiam confesse tuam diuinaque signa,

Fecisti magno crucis exultare triumpho.

Ergo relinquamus captum iam incessere furem,

715

Cui satis ad poenam est spoliatae fraudis egestas.

Nunc ad te, ueneranda dei crux, uerto loquellas

Gratantesque tua concludam laude profatus:

O crux magna dei pietas, crux gloria caeli,

Crux aeterna salus hominum, crux terror iniquis

720

Et uirtus iustis lumenque fidelibus. o crux,

Quae terris in carne deum seruire saluti

Inque deo caelis hominem regnare dedisti;

Per te lux patuit ueri, nox impia fugit.

Tu destruxisti credentibus eruta fana

725

Gentibus, humanae concors tu fibula pacis

Concilians hominem medii per foedera Christi.

Facta hominis gradus es, quo possit in aethera ferri.

Esto columna piis tu semper et anchora nobis,

Vt bene nostra domus maneat, bene classis agatur

730

In cruce nixa, fide et de cruce nancta coronam.