Lex mihi iure pio posita hunc celebrare quotannis
Eloquio famulante diem, sollemne reposcit
Munus ab ore meo, Felicem dicere uersu,
Laetitiamque meam modulari carmine uoto
5
Et magnum cari meritum cantare patroni,
Quod per iter durum, qua fert uia peruia paucis,
Alta per arta petens superas penetrauit ad arces.
Concordate meis, precor, et complaudite, fratres,
Carminibus castoque animos effundite luxu.
10
Gaudia sancta decent et carmina casta fideles;
Nam cui fas hominum, cui Christus amorque timorque est,
Non gaudere hodie et uacuum procedere uoti,
Qua quis possit ope ingenii linguaeque reique,
Caelicolas Christo quando adgaudere ministros
15
Ipsa etiam festo produnt elementa colores
Cernite laetitiam mundi in splendore diei
Elucere sacris insignibus; omnia laetus
Candor habet, siccus cineris a nubibus imber
Ponitur et niueo tellus uelatur amictu,
20
Quae niue tecta, solum niue siluas culmina colles
Compta senis sancti canos testatur honores;
Angelicaque docent et luce et pace potiri
Felicem placida clarum in regione piorum,
Lactea qua tacito labuntur uellera caelo.
25
Christe deus Felicis, ades, da nunc mihi uerbum,
Sermo deus, da perspicuam, sapientia, mentem.
Non opis humanae facundia dicere laudes
Posse tuas; tua namque tui sunt gloria sancti.
Cedo, alii pretiosa ferant donaria meque
30
Officii sumptu superent, qui pulchra tegendis
Vela ferant foribus, seu puro splendida lino
Siue coloratis textum fucata figuris.
Hi leues titulos lento poliant argento
Sanctaque praefixis obducant limina lamnis.
35
Ast alii pictis accendant lumina ceris
Multiforesque cauis lychnos laquearibus aptent,
Vt uibrent tremulas funalia pendula flammas.
Martyris hi tumulum studeant perfundere nardo,
Vt medicata pio referant unguenta sepulchro.
40
Cedo equidem et uacuo multis potioribus auro,
Quis grauis aere sinus releuatur egente repleto,
Qui locuplete manu promptaria ditia laxant
Et uariis animam sponsantes dotibus astant,
Mente pares, ope diuersi; nec segnius illi
45
Fercula opima cibis, ceras aulaea lucernas,
Larga quidem sed muta dicant: ego munere linguae,
Nullus opum, famulor de me mea debita soluens
Meque ipsum pro me, uilis licet hostia, pendo.
Nec metuam sperni, quoniam non uilia Christo
50
Pauperis obsequii libamina, qui duo laetus
Aera, piae censum uiduae, laudata recepit.
Tunc quoque multa deo locupletes dona ferebant,
Implentes magnis aeraria sancta talentis;
Sed Christus spectator erat, qui corda ferentum
55
Inspiciens uiduae palmam dedit; illa diurni
Rem uictus, geminos, quod ei substantia, nummos
Miserat in sacram nil anxia corporis arcam.
Propterea ex ipso uenturi iudicis ore
Ante diem meruit facti praecerpere laudem
60
Praeferrique illis, quorum stipe uicerat aurum,
Munere pauper anus, sed prodiga corde fideli.
Ergo, boni fratres, quibus hic dignatio et istic
Concessa est, placidis aduertite mentibus aures,
Nec qui, sed de quo loquar, exaudite libenter.
65
Despicienda quidem, tamen et miranda profabor,
Despicienda meo ingenio, miranda beati
Felicis merito, quod dicere non sine Christi
Laude licet, quia quicquid in hoc miramur ab illo est
Vnde piis uirtus et per quem uita sepultis.
70
Praeteritis cecini patriam genus acta libellis
Et tota sanctum repetens ab origine dixi
Felicem, donec perfectae tempora uitae
Clauderet et posito desertis corpore terris
Tenderet aeterni merita ad consortia regni.
75
Sed quia non idem tumuli qui membra piorum
Et merita occultant, animarum uita superstes
Corporibus functis quaesitos corpore fructus
Et post corporeos obitus non mortua sentit
Laeta bonos, cruciata malos, quos rursus in ipsum
80
Tempore uenturo corpus reuocata remixto
Corpore communi metet indiscreta receptu.
Longa igitur mihi materies; quantumque erit aeui,
Tantum erit et uerbi super hoc, cui dicere gesta
Felicis pateat, si copia tanta sit oris,"
85
Quanta operum meritique manet. nam tempore ab illo,
Quo primum ista dies Felicem fine beato
Condidit et carnem terris, animam dedit astris,
Ex illo prope cuncta dies operante uidetur
Confessore dei, probat et sine corpore uiuum
90
Christus, ut ostendat maiorem in morte piorum
Virtutem quam uim in uita superesse malorum.
Ecce uides tumulum sacra martyris ossa tegentem
Et tacitum obtento seruari marmore corpus;
Nemo oculis hominum qua corpore cernimus extat,
95
Membra latent positi, placida caro morte quiescit,
In spem non uacuam rediuiuae condita uitae.
Vnde igitur tantus circumstat limina terror?
Quis tantos agit huc populos? quaenam manus urget
Daemonas inuitosque rapit frustraque rebelli
100
Voce reclamantes compellit adusque sepulchrum
Martyris et sancto quasi fixos limite sistit?
Respicio hanc aliquando diem, quam maesta relicto
Orbe fuit, quam laeta polo, cum Christus amicam
Assumens animam casto deus hausit ab ore.
105
Addidit ornatum caelis nec pignore terras
Orbauit; superi Felicis mente fruuntur,
Corpore nos; animaeque potentis spiritus illic
Viuit et hic meritum. sed totum funeris almi
Praesentare iuuat quem Nola impendit honorem.
110
Namque sacerdotem sacris annisque parentem
Perdiderat, sed eum caelis habitura patronum
Vrbs deuota pium; spe solabatur amorem.
Totis ergo quibus stipatur conflua turbis
Currit in obsequium populos effusa fideles.
115
Tunc dolor et pietas coeunt in pectora cunctis;
Admixta pietate fides gaudetque doletque.
Et licet accitum Christo super aethera tolli
Felicem credat, tanto tamen ipsa relinqui
Praeceptore dolet; quodque unum in funere sancto
120
Inter et exequias restat solamen amoris,
Postquam depositum tumulandi in sede feretrum,
Certatim populus pietatis circumfusus
Vndique denseto coetu sita membra coronat,
Religiosa pie pugna exercetur amantum.
125
Quisque alium praestans propior consistere certat
Reliquiis corpusque manu contingere gaudet.
Nec satis est uidisse semel, iuuat usque morari
Luminaque expositis et qua datur oscula membris
Figere; dat meritam Christo plebs consona laudem
130
Moliturque sacrum solii Felicis honorem.
Qua muris regio et tectis longinqua uacabat,
Fusus ibi laeto ridebat caespite campus
Vberius florente loco, quasi praescia iam tunc
Semper honorandi mundo uenerante sepulchri
135
Gaudebat sacro benedici corpore seque
Veris amoena habitu, quo dignior esset humando
Martyre, graminibus tellus sternebat odoris.
Ast illum placido scandentem celsa uolatu
Et casto assumptum de corpore laeta piorum
140
Turba per aetherias susceperat obuia nubes;
Angelicique chori, septemplicis agmina caeli,
Totis, qua caelum patet, occurrentia portis
Regis in aspectum summique parentis ad ora
Sidereo uolucrem laeti uexere triumpho.
145
Tum niuea sacrum caput ornauere corona
Sed tamen et roseam pater addidit iudice Christo
Purpureoque habitu niueos duplicauit amictus,
Quod meritis utrumque decus. nam lucida sumpsit
Serta quasi placido translatus in aethera leto,
150
Sed meruit pariter quasi caesi martyris ostrum
Qui confessor obit. tenet ergo et praemia passi,
Quod prompta uirtute fuit, nec pacis honore
Ornatuque caret, quia non congressus obiuit.
Facta igitur rata iusta, pium texere sepulchro
155
Funus; at in sanctis diuinitus insita membris
Gratia non potuit cum carne morique tegique,
Ilico sed positis ex ossibus emicuit lux,
Quae medicis opibus meriti dare signa potentis
Hactenus ex illo non umquam tempore parcit.
160
Et toto quo mundus erit fulgebit in aeuo
Lux eadem, sancti cineris per saecula custos.
Martyris haec functi uitam probat, et bona Christi
Ad tumulum Felicis agens diffundit in omnes
Felicis late terras mirabile nomen,
165
Dignatam et tanto prae cunctis urbibus unam
Hospite nobilitat Nolam, quam gratia Christi
Felicis meritis ita dilatauit, ut aucta
Ciuibus ecce nouis et moenibus hic etiam urbs sit,
Pauper ubi primum tumulus, quem tempore saeuo,
170
Religio quo crimen erat minitante profano,
Struxerat anguste gladios trepida inter et ignes
Plebs domini? ut seris antiqua minoribus aetas
Tradidit. ingentem paruo sub culmine lucem
Clauserat et tanti tantum sacer angelus olim
175
Depositi possessor erat, qui lucis opertae
Conscius ut quidam fons aedibus extitit amplis
Et manet in mediis quasi gemma intersita tectis,
Basilicas per quinque sacri spatiosa sepulchri
Atria diffundens, quarum fastigia longe
180
Aspectata instar magnae dant uisibus urbis.
Quae tamen, ampla licet, uincuntur culmina turbis,
Quod crescente fide superundat gratia Christi,
Quae populis medico Felicem munere praestat
Viuere. qui perstans etiam post corporis aeuum
185
Praesidet ipse suis sacer ossibus; ossaque sancti
Corporis e tumulo, non obsita puluere mortis,
Arcano aeternae sed praedita semine uitae,
Viuificum spirant animae uictricis odorem,
Quo medicina potens datur exorantibus aegris.
190
Quanta resurgentes uirtus et gloria cinget
Coniectare licet, cum gratia tanta sepultos
Ambiat, et quanto rediuiua decore micabunt
Corpora, in obscuris cum sit lux tanta fauillis!
Quid nobis minimis horum praestare coronae
195
Sufficient, quorum et cineres dant commoda uiuis?
Cernere saepe iuuat uariis spectacula formis
Mira salutantum et sibi quaeque accommoda uotis
Poscentum; uideas etiam de rure colonos
Non solum gremio sua pignora ferre paterno,
200
Sed pecora aegra manu saepe introducere secum
Et sancto quasi conspicuo mandare licenter,
Moxque datam sua confisos ad uota medellam
Experto gaudere deo et iam credere sana
Et uere plerumque breui sanata sub ipso
205
Limine laeta suis iumenta reducere tectis.
Sed quia prolixum et uacuum percurrere cuncta,
Quanta gerit Felix miracula numine Christi,
Vnum de multis opus admirabile promam
Innumeris paribus, sed ab uno pende relicta,
210
Quae uirtus eadem gessit distantia causis.
Pandite corda, precor, breuis est iniuria uobis,
Dum paucis magnum exiguisque, opus eloquor orsis.
Et memores uiduae primo sermone relatae,
Quam deus e pretio mentis, non munere cernens,
215
Antetulit multum mittentibus, omnia dantem,
Me quoque ferte leui dicentem magna relatu.
Et mea namque illis sunt aemula uerba minutis,
Quis pretium pietas et uilibus aurea fecit.
Quidam homo re tenuis, plebeius origine, cultu
220
Rusticus, e geminis angustam bubus alebat
Pauperiem mercede iugi, nunc subdere plaustris
Suetus eos oneri pacta regione uehendo,
Nunc operae pretium sub aratra aliena locatis
Paupertatis habens reditum; spes anxia resque
225
Tota inopi par illud erat. non carior illi
Progenies aut ipse sibi; sed pignora et ipsos
Ducebat; neque cura minor saturare iuuencos
Quam dulces natos educere, parcior immo
Natis quam pecori caro; non gramine uili
230
Illos aut sterili palea, sed tegmine aprico
Algidus et de farre sibi natisque negato
Esuriens pascebat, egens sibi, diues in illis,
Quorum fecundus labor exsaturabat egentem.
Hos igitur, tam cara suae solamina uitae,
235
Nocte miser quadam somno grauiore sepultus,
Amisit taciti furto praedonis abactos;
Exurgensque die reduci de more iugandos
Infelix primo in uacuis praesepibus intus
Moxque foris frustra notis quaesiuit in agris;
240
Ilico sed fessus cassis erroribus ultro
Atque citro, postquam nullis uestigia signis
Certa uidet, spebus frustrata indage peremptis,
Humanam desperat opem et pietate repletus
Aspirante deo depressam in pectore fracto
245
Erigit in caelum mentem; et mox corde refecto
Praesumente fide spem uoti compotis haurit
Sanctaque Felicis rapido petit atria cursu
Ingressusque sacram magnis cum fletibus aulam
Sternitur ante fores et postibus oscula figit
250
Et lacrimis rigat omne solum, pro limine sancto
Fusus humi, et raptos nocturna fraude iuuencos
A Felice pio uelut a custode reposcit
Increpitans miscetque precantia uerba querellis:
Sancte deo Felix, inopum substantia, semper
255
Pro miseris felix et semper diues egenis,
Te requiem fessis deus afflictisque leuamen,
Te posuit maestis ad saucia corda medellam;
Propterea tamquam gremio confisa paterno
In te paupertas caput acclinata recumbit.
260
Felix sancte meos semper miserate labores,
Nunc oblite mei, cur me rogo uel cute nudum
Deseris? amisi caros, tua dona, iuuencos,
Saepe tibi supplex quos commendare solebam,
Quos tua perpetuo seruabat cura fauore
265
Pascebatque mihi. tua nam custodia saluos
Dextraque sufficiens illos praestabat opimos,
Quos misero mihi nox haec abstulit. heu quid agam nunc?
Quo deceptus eam? quem criminer? an tibi de te
Conquerar immemoremque mei accusabo patronum,
270
Qui mihi sopito tam densum irrepere somnum,
Ne mea sentirem perfringere claustra latrones,
Passus es et nullo fregisti dura pauore
Pectora nec lucem tenebris furtoque dedisti?
Aut ullis profugos curasti prodere signis?
275
Qua modo discurram? quo deferar? omnia caecis
Structa mihi latebris; nunc et mea tecta uidentur
Clausa mihi, abductis ubi desolatus alumnis
Nil habeo, quod habere uelim, quod dulce uidenti,
Dulce laboranti non irrita gratia praestet,
280
Oblectans inopem sensu fructuque peculi.
Hos ubi nunc quaeram miserandus ego? aut ubi quando
Inueniam tales aut unde parabo, repertos
Qui solos habui contentae rusticus illos
Paupertatis opes? ipsos igitur mihi redde,
285
Nolo alios. nec eos ulla regione requiram,
Hic mihi debentur; haec illos limina reddent,
In quibus ipsum te supplex astringo tibique
Haereo. cur quaeram aut ubi quos ignoro latrones?
Debitor hic meus est; ipsum pro fure tenebo
290
Custodem. tu, sancte, reus mihi, conscius illis.
Te teneo; tu scis ubi sint, qui lumine Christi
Cuncta et operta uides longeque absentia cernis
Et capis includente deo, quo cuncta tenentur.
Atque ideo occulti fures quacumque latebra
295
Non tibi celantur nec de te euadere possunt,
Quos licet et manus una tenet. deus unus ubique,
Christi blanda piis, sed iniquis dextera uindex.
Redde igitur mihi, redde boues et corripe furem.
Sed non quaero reos; abeant, non nescio mores,
300
Sancte, tuos; nescis male facta rependere, malis
Emendare malos uenia quam perdere poena.
Conueniat nobis igitur: sic diuide mecum
Quae tua, quae mea sunt; indemnis stet mea per te
Vtilitas iuxtaque tuas clementia partes
305
Vindicet aequatoque tuum libramine constet
Iudicium; tibi solue reos, mihi redde iuuencos.
Ecce tenes pactum, famuli iam nulla morandi
Causa tibi; accelera tantis me soluere curis.
Nam mihi certa manet sententia cedere nusquam,
310
Donec subuenias, nec ab isto poste refigi;
Ni properas, isto deponam in limine uitam,
Nec iam repperies cui reddas sero reductos.
Talia uoce quidem querula sed mente fideli
Plorantem totoque die sine fine precantem
315
Audiuit laetus non blando supplice martyr
Et sua cum domino ludens conuicia risit;
Poscentisque fide, non libertate dolentis
Motus opem properat; paucis mora ducitur horis.
Interea labente die iam uespere ducto
320
Nec precibus dabat ille modum nec fletibus; una
Vox erat affixi foribus: non eruar istinc;
Hic moriar, uitae nisi causam protinus istic
Accipiam. tandem tamen, ut iam plurima tutum
Nox secretum adytis fieri cogebat, et ille
325
Temporis oblitus, damni memor, ostia prono
Ore premens, toto prohibebat corpore claustra.
Sed multis frustra pulsantum uocibus aures
Aggreditur uiolenta manus tandemque reuellit
Turba reluctantem et sancta procul exigit aula.
330
Pulsus ab aedituis flet amarius et sua lugens
Tecta petit, resonant plangore silentia noctis
Questibus et magnis late loca sola resultant,
Donec et inuitus peruenit. et atra silentis
Ingrediens tuguri penetralia rursus ab ipso
335
Culminis introitu taciti, ut praesepia uidit
Nuda boum et nullos dare tintinnabula pulsus,
Excussa ut ceruice boum crepitare solebant
Mollius aut lentis caua linguis aera ferire,
Armentum reduces dum gutture ruminat escas:
340
His grauius tamquam rescisso uulnere planctum
Integrat, et quamquam neget aegro cura quietem,
Et uigili tamen haec dat solamenta dolori,
Vt bubus stabulata suis loca corpore fuso
Pressa superiaceat; nec duro fracta cubili
345
Membra dolent, iuuat ipsa iniuria; nec situs horret
Sordentis stabuli, quia notum reddit odorem
Dilecti pecoris, nec fetor fetet amanti.
Si qua illi extremo tulerant uestigia gressu
Aspicit et palpante manu calcata retractans
350
Ingemit et refricat totis iam frigida membris
Signa pedum; mentemque suam, licet eminus absit
Corpore, sacratam Felicis mittit ad aulam,
Felicem fletu, Felicem nomine clamans,
Nec desperat opem nec parcit fundere uota.
355
Nox medium iam uecta polum perfuderat orbem
Pace soporifera, reticebant omnia terris;
Solum illum sua peruigilem spes curaque habebat.
Ecce repente suis strepitum pro postibus audit
Et pulsas resonare fores, quo territus amens
360
Exclamat, rursum sibi fures adfore credens:
Quid uacua incassum crudeles ostia uultis
Frangere? iam nullus mihi bos; quid quaeritis ultra?
Praeuenere alii, mea tantum uita superstes,
Quae sociis uestris ut praedae cassa remansit.
365
Dixerat haec metuens; sed nullo fine manebat
Liminibus sonitus. quo crebrescente nec ulla
Respondente sibi pulsantum uoce propinquat
Suspensus cunctante gradu et dat postibus aurem
Sollicitam et rimis aciem per hiantia claustra,
370
Qua tenebris albus caeli color interlucet,
Inserit exploratque diu, nec adhuc sibi credit
Quid uideat; nec enim sublustri lumine noctis
Pura fides oculis, dubio tamen ipsa per umbras
Corpora pulsantum trepidos auferre pauores
375
Spemque boni coepere nouis promittere formis.
Non homines pulsare uidet; sed quod uidet esse
Verum, non audet sibi credere. magna profabor,
Quamquam parua deo miracula, cui sapit omne
Rerum animal sensu, quo iusserit ipse creator
380
Omnigenum pecus. ecce gerens duce numine mentem
Par insigne boum non nota per auia nocte
Venerat ad notas nullis rectoribus aedes,
Sponte quasi, non sponte tamen, quia numinis actu
Ereptos potiore manu praedonibus illos
385
Egerat occultis Felix moderatus habenis.
Et postquam attigerant assueti culmea tecti
Culmina gaudentes reditu expertasque timentes
Sat memori terrore manus, quasi pone timerent
Instantem sibi raptorem, quatere ostia iunctis
390
Frontibus et tamquam manibus sic cornibus uti,
Vt dominum excirent sonitu. sed territus ille
Rursus ut hostili circum sua claustra tumultu
Tuta etiam timuit; rursus sapientia bruto
Aspirat pecori causam sentire morantis
395
Atque intellectum domini reserare timentis.
Edere mugitum, de quo formidine pulsa
Panderet exclusis aditum securus alumnis.
Ille inopina uidens diuini insignia doni
Haeret adhuc, trepidumque etiam sua gaudia turbant.
400
Credere non audet, metuit non credere; cernit
Comminus et caligare putat; dum respicit ad se,
Diffidit tantum sese potuisse mereri;
Sed contra reputans a quo sperauerit, audet
Credere, cognoscens Felicis gesta patroni.
405
Iamque rubescebant rumpente crepuscula mane
Noctis et extremae fuga rarescentibus astris
Luce subobscura uel sublucentibus umbris
Coeperat ambiguos rerum reserare colores.
Tunc demum nota specie sibi bubus apertis,
410
Vt primum coepere oculis clarescere setae,
Certior exultat remouens et pessula claustris
Ostia laxato stridentia cardine soluit.
Dum facit hoc, iuncti simul irrupere iuuenci
Et reserantis adhuc molimina praeuenerunt.
415
Dimoto faciles cesserunt obice postes,
Oblatumque sibi mox ipso in limine regem
Cognoscunt hilares laetum lambuntque uicissim
Mulcentem labrisque manus palpantis inudant
Atque habitum totum spumosa per oscula foedant,
420
Dum complectentis domini iuga cara benignum
Molliter obnixi blanda uice pectus adulant.
Illum dilecti pecoris nec cornua laedunt
Et collata quasi molles ad pectora frontes
Admouet, et manibus non aspera lingua uidetur,
425
Quae lambens etiam siluestria pabula radit.
Sed tamen haec inter non uano corde fidelis
Rusticus officii meminit, neque curat anhelos
Ante boues stabulis inducere postque laborem
Atque famem recreare cibo, quam ducere secum
430
Illuc, unde suos meruit. uenit ergo reductos
Ducens nec tacitis celat sua gaudia uotis
Et referens densas trahit ad sua uerba cateruas
Ingrediturque sacras cunctis mirantibus aedes.
Quos miser hesterno amissos deflerat, eosdem
435
Praesentes hodie ducit sanctique triumphum
Martyris ostentat populis; ducuntur et ipsi
Per medios coetus, modo furum praeda, iuuenci,
Et modo Felicis spolium; dat euntibus ingens
Turba locum et muto celebratur gloria Christi
440
In pecore. ille autem, qui tanti muneris alto
Causa fuit domino mediis in milibus extans
Flensque iterum sed laetitia modo debita sancto
Vota refert, non aere graui nec munere surdo,
Munere sed uiuo linguae mentisque profusus,
445
Voce pia largum testatur pauper amorem
Debitor et Christo satis isto pignore soluit,
Immaculata suae cui sufficit hostia laudis:
Captiuos en, sancte, tuos tibi plebe sub omni
Viator ago et uictos iterum tibi mando tuendos;
450
Conserua reduces dignatus reddere raptos.
Sed tamen in me nunc ipsum, bone, respice, martyr;
Namque uides quod agas tibi adhuc superesse, sed in me,
Qui prope caecatis oculis tua comminus asto
Limina; nam multo mersi mea lumina fletu,
455
Non solum damno sed et inter gaudia plorans.
Dempsisti causam lacrimarum, tolle modo orta
Vulnera de lacrimis; miseratus, sancte, meorum
Damna boum, miserare itidem modo damna oculorum.
Donasti reduces pecudes mihi, rursus et illis
460
Redde meos oculos. nam quid iuuat esse reductos,
Si languente acie praesens praesentibus absim?
Talia praesentes populi risere querentem.
Sed procul admotae secreti martyris aures
Suscepere pias ab inepto supplice uoces,
465
Moxque refecta sacram senserunt lumina dextram.
Inde domum gaudens oculis bubusque receptis
Collaudante deum populo remeabat, et illum
Laeta sequebatur gemini uictoria uoti.