Tempora temporibus subeunt, abit et uenit aetas;
Cuncta dies trudendo diem fugit et rotat orbem;
Omnia praetereunt, sanctorum gloria durat
In Christo, qui cuncta nouat, dum permanet ipse.
5
Tandem igitur, reuoluta dies, mihi nascere, toto
Exoptata dies anno, quae dulcia festa
Et mea uota nouas, quae me sollemnia poscis
Munera natalem referens, quo milia gaudent
Innumeri populi, quo me specialia tangunt
10
Gaudia, quo famulae rata debeo munera linguae
Felici libare meo, cui mente dicata
In domino Christo sum deditus; hunc etiam oris
Obsequio celebrare per annua carmina sanctum
Fas mihi. dicam igitur merita et causas meritorum,
15
E quibus obtinuit caelestum praemia laudum
Aeternosque dies et magni nomen honoris.
Iam prior hoc primos uobis liber edidit actus
Martyris, unde domum uel qui genus et quibus altus
In studiis, quo deinde gradu per sancta uocatus
20
Munia maluerit Christo seruire perenni
Quam patrias errare uias per deuia mundi;
Nam pater emeritis sub Caesare uixerat armis.
Diximus et taetro toleratas carcere poenas,
Quas confessor obit, mortem quoque ferre paratus,
25
Ni deus anticipans gladios soluisset iniquis
Emissum uinclis aliosque uocasset ad actus,
Vt prius ad sacram remearet episcopus aulam
Maximus, in solis qui saltibus ultima uitae
Aeger anhelabat grassante fugatus ab hoste,
30
Quem iussus proprio subuexit corpore Felix
Pauperis et tecti delatum in sede locauit;
Pensatisque sibi sancto senis ore beati
Officiis benedictus abit paucisque diebus
Delituit proprii tacitus sub culmine tecti,
35
Non tacita dominum caelestem mente fatigans,
Quem prece directa penetrans super astra propinquo
Pulsabat merito, pacem procedere poscens.
Interea fluxere dies, pax uisa reuerti.
Deseruit latebram Felix tandemque sereno
40
Confisus caelo laetis se reddere laetum
Fratribus et placidae committere coeperat urbi.
Gratabantur oues Christi pastore recepto.
Ille gregem pauidum de tempestate recenti
Mulcebat monitis caelestibus et duce uerbo
45
Anxia corda regens firmabat amore fidei,
Contemnenda docens et amara et dulcia mundo;
Nec concedendum terroribus obuiaque ipsis
Ignibus aut gladiis promptos inferre monebat
Pectora; et ipse suis addebat pondera uerbis,
50
Confessor passus quae perpetienda docebat,
Omnibus eloquio simul exemploque magister.
Non tulit haec malus ille diu; sed inhorruit atris
Crinibus et rabidis inflauit colla uenenis
Immisitque suum scelerata in pectora uirus,
55
Vreret ut nigras Felicis gratia mentes.
Inseruit stimulos, et mentibus arsit iniquis
Vipereae furor inuidiae; petit improba primum
Ira domum; cunctis amor impius in scelus ardet.
Felicem sitit impietas; sed ab aedibus absens
60
Forte suis media steterat securus in urbe,
Fraternis de more suo uallatus amicis
Et pia uerba serens populi credentis in aures.
Ecce et eum strictis quaerentes ensibus adsunt,
Cum subito aut illis corda hostibus aut huic ora
65
Vertuntur; notum non agnouere furentes
Felicemque rogant. Felix ubi cernitur, et non
Cernitur; ipse nec ipse uir est; cum sit prope, longe est.
Ignotus notusque suis fit ciuibus idem,
Discernente fide uultum credentibus ipse,
70
Hostibus alter erat. persensit et ipse fauentis
Consilium Christi ridensque rogantibus infit:
Nescio Felicem quem quaeritis. ilicet illi
Praetereunt ipsum; discedit at ille platea
Illudente canes domino frustratus hiantes.
75
Nec longum emensis spatium et scitantibus omnes,
Qua Felix regione foret, quidam increpat et dat
Indicium, ignarus causae credensque furore
Dementes, qui non uidissent comminus ipsum,
Ad quem contiguis fecissent uerba loquellis.
80
Perculsi nouitate doli grauiusque furentes
Mox redeunt perque ipsa uiri uestigia currunt.
Iamque propinquabant, sed praecurrente tumultu
Vrbis et attoniti clamoribus undique uulgi
Admonitus Felix instantia uulnera flexu
85
Declinat medioque procul se deuius aufert
E spatio nanctusque locum, qui forte pauenti
Panditur effugium, celebri seductus ab urbe
Sic quoque non longinquus erat sectoribus atris,
Qui prope conspicuo subductus ab ore sequentum
90
Infestos utcumque timens uitauerat enses;
Et capiendus erat, quia nullius obice claustri
Ille repellendis locus obsistebat iniquis.
Nam foribus nullis in publica rostra patebat
Semiruti paries male fidus fragmine muri.
95
Sed diuina manus sese sanctum inter et hostes
Opposuit miroque locum munimine saepsit,
Non strue saxorum, neque ferratis data ualuis
Claustra, per humanas quibus atria claudimus artes
Rudere sed subito concreuit sordidus agger,
100
Iussaque nutantes intendit aranea telas
Et sinibus tremulis intutum struxit apertum
Desertaeque dedit faciem sordere ruinae.
Quae simul occurrit minitantibus, obstipuerunt
Defixoque gradu sibimet dixere uicissim:
105
Nonne furor temptare aditus aut credere quemquam
Hac intrasse hominem, minimi qua signa dedissent
Vermiculi? modicae rumpunt haec retia muscae,
Nos penetrasse uirum per clausa putamus inepti
Et tenerum tanto non ruptum corpore textum?
110
Ille magis nostris manibus modo debitus index,
Qui nos in deserta doloso callidus astu
Induxit uersumque alio mentitus in isto
Felicem latitare situ, quo nostra maligno
Verteret arma dolo, capiti fugientis amicus.
115
Ergo recedamus, nam stare diutius istic
Risus erit uulgi demensque notabitur error
Scrutatum hac hominis latebras contendere gressum,
Qua uel mole putri uel araneolis obductis
Monstrat inaccessos humus incalcata recessus.
120
Nec mora, discedunt propere in diuersa frementes;
Sed deus, ut scriptura canit, uesana minantes
Irridebat eos caelesti Christus ab arce
Felicemque suum sacris uelauerat alis.
Qui domini tutus gremio candentia tela
125
Discutiebat ouans galea scutoque fidei
Et gladium uerbi confessor in ore gerebat.
Armatus pietate manus et pectora plenus
Casta deo insignis meriti thorace tegebat.
O multis diuina modis sapientia diues,
130
Semper ab infirmis confundens fortia mundi!
Vix populos altis defendunt moenia muris,
Et fretos ualido munimine saepius hostis
Opprimit euersaeque opponunt mortibus urbes.
Nunc et ab armatis protexit aranea sanctum
135
Defensante deo; teneris stetit hostis abactus
Cassibus; aerio cessit uis ferrea filo.
Vana salus hominum, uirtus mea non mihi uirtus,
Si caream uirtute dei. quo uasta gigantum
Robora? quo Pharii reges? ubi magna Hierico?
140
Omnibus exitii sua gloria, qua tumuerunt,
Causa fuit, neque herois uirtutibus ista,
Sed magis infirmis diuina potentia fregit.
Ille gigans pueri funda pastoris obiuit
Vt canis; illam urbem sonitus soluere tubarum;
145
Litorea iacuit rex ille superbus harena,
Diuitias regni pendens in funere nudo.
Sic ubi Christus adest nobis, et aranea muro est;
At cui Christus abest, et murus aranea fiet.
Digressis igitur cum facta silentia turbis
150
Secretoque fugae fidas nox alta tenebras
Praebuit, egreditur Felix mutatque latebras,
Illa canens domino: media si noctis in umbra
Ingrediar, mala non metuam, quoniam tua mecum
Dextra; per infernum non expers luminis ibo.
155
Ergo dei ductu capit in regione remota
Compluuium angusto breuia inter tecta cubili,
Quo uetus arebat tecto cisterna profundo.
Propter in attiguis habitabat femina tignis
Sancta deo mulier, quae confessoris operti
160
Nescia Felicem Christo quasi conscia pauit.
Mira canam, ingenium domini pascentis alumnum
Ignara pascente suum. nunc sedula panes,
Nunc alias de more, sibi quas coxerat escas,
Mentis in excessu diuino facta paratu
165
Importabat eo, Felix ubi teste latebat
Velatus domino; sed nec cum tenderet illo,
Nouerat ingressum nec cum discesserat inde,
Introitus erat illa sui memor; utque paratus
Intulerat satagens, propriis licet illa cibando
170
Seruiret manibus sancto, tamen inscia tanti
Muneris hoc de corde suo nouisse nequibat,
Quod non mente sua sed Christi numine agebat,
Proque loco latebrae et structae super ora lacunae
Appositos ingressa cibos linquebat, eosque
175
Se posuisse domi credens, ita semper abibat,
Ponendae memor et positae mox immemor escae.
O mulier benedicta deo, uelut una uolucrum,
Quae quondam mundo abductum pauere prophetam,
Tu quoque secreto pauisti martyra tecto,
180
Sicut auis domino parens, et nescia sancti
Conscia seruitii, quid gesseris et cui tandem
Seruieris, illo gaudens sub tempore nosces,
Cum deus ipse suo pro confessore coronam
Iustitiae Christus reddet tibi; tunc tua Felix
185
Ipse tibi referet sub iudice prandia Christo,
Quae deus ad dulces sacrati martyris usus
Transtulit, ut quondam coctas messoribus escas
Angelica per inane manu pendente propheta
Misit ieiuno rabida inter monstra prophetae;
190
Non fera iam feritas, saeuos quia praeda leones
Sanctaque frenabant auidos ieiunia rictus.
Sex illum totos perhibent ex ordine menses
Expertem coetus hominum uixisse sub illa
Culminis obscuri simul angustique latebra,
195
Nil opis humanae indiguum, solamine Christi
Semper abundantem; qui tempore fertur in illo
Saepe illum sermone suo dignatus adisse,
Saepe sua pauisse manu caeloque dedisse
Pocula non pluuialis aquae, quam nubila passim
200
Omnibus effundunt, sed quem specialiter uni
Gratia Felici defudit ab aethere rorem;
Nam nimiis, ut fit, tunc torrida solibus aestas
Et puteum quoque siccarat, qui parca latenti
Pocula praebuerat. sed ne sitis ureret illum
205
Carnea, qui Christum sitiendo ferebat et istam
Corporis afflicti poenam, delata sereno
Inque globum tenuem nubes collecta per artum
Compluuii dulcem sitientis in ora liquorem
Infudit quasi pressa manu, caeloque uocandum
210
Velleris aetherii suco lactante refecit.
Quid mirum, si nunc terrena labe solutum
Christus alat, positum quem in corpore sanctus alebat
Spiritus et cui panis erat uerbum deus ipse,
Caelestum panis, quo uescitur angelus omnis?
215
Tempus ut hoc abiit, pax reddita condidit enses,
Felicemque deus monuit prodire latebra,
Qui dudum placidas mundi clamoribus aures
Struxerat, humanis ducens obliuia rebus.
Vt nouus in lucem iam desperantibus exit
220
Et patria tamquam rediuiuus in urbe uidetur
Et multi dubitant agnoscere et ante rogantes,
Verane, te, facies? aiunt, tune ille beatus,
Redderis qui tanto nobis post tempore, Felix?
Qua regione uenis? caelo datus an paradiso
225
Redditus in terras habitacula nostra reuisis?
Ille fidem firmat coram se corpore adesse,
Seruatum uixisse deo; data gaudia cunctis,
Laudibus et meritis populo celebratur ab omni.
Functus erat longum perfunctus episcopus aeuum
230
Maximus, et pecudes ductu pastoris egebant.
Felicis nomen totum balabat ouile,
Quem confessoris redimibat adorea Christo
Quemque salutiferum spondebat lingua magistrum
Vitaque doctrinae concors; sed ut hoc quoque palmam
235
Iustitiae ferret, meritum sublime quieto
Corde premens uelut indignus non audet honore
Crescere testaturque seni mage debita Quinto,
Quod prior ille gradum socii meruisset honoris
Presbyter. haec septem distabat summa diebus.
240
Ergo sub hoc etiam Felix antistite uixit
Presbyter et creuit meritis, quia crescere sede
Noluit; ipse illum tamquam minor omnia Quintus
Obseruabat, et os linguam Felicis habebat.
Ille gregem officiis, Felix sermone regebat.
245
Multa aliis sanctum Christi uirtutibus auxit
Gratia Felicem, nec pace minora subegit
Proelia, quam ualidis confessor gesserat armis.
Corpoream tristi sub tempestate salutem
Spreuerat, idem et opum simul et contemptor honorum
250
Secura sub pace fuit. non ille tenendi
Securus meriti, sed cautior, ut bona uitae
Parta tueretur, postquam discrimina mortis
Vicerat, et scopulos inter tranquilla timebat.
Diximus ut mortem calcarit et ambitionem;
255
Nunc aliam confessoris cognoscite palmam.
Vicit auaritiam; nam praedia multa domusque
Diuitiis locuples patriis possederat heres.
Confessor proscriptus erat, sed pace reducta
Et sua, si uellet, deposcere iura licebat;
260
Maluit ille tamen uerbum curare magistri:
Cuncta licent, non cuncta iuuant. licito utile praefert
Et quasi terrenae contagia ducere labis
Horruit amissos in iura reposcere fundos.
Multi obtundebant, prae cunctis nomine prisco
265
Archelais, tam sancta fide quam nomine clara,
Diues opum uidua et sanctum pietate fideli
Felicem uenerans atque illi cara uicissim.
Haec illum iuxta meritum uenerata colebat,
Vtque ferunt, iunctum sibimet pro iure sodali
270
Vsurpans animum, crebris pia corda querellis
Saepe fatigabat, cur debita promptaque reddi
Iura recusaret, quae dispensare recepta
Mercedis magnae cum fenore posset egenis.
Plurima de propriis quoque rebus munera saepe
275
Obtulit. ille pio contentus ad omnia sensu
Femineam placido ridebat pectore curam,
Caelestum sibimet sat conscius ipse bonorum,
Quae pro terrenis sibi compensata tenebat.
Vnde potens caris instantibus haec referebat:
280
Cogitis ut repetam terrena, perennia perdam?
Praestat, opes saluo desint quam uita opulento;
Diues egebo deo, nam Christum pauper habebo.
Diuitiis inopem ditabit gratia Christi.
Hunc retinens animum modici tria iugera ruris
285
Nec proprio sub iure tenens conducta colonus
Ipse manu coluit famulo sine pauperis horti
Possessor; sed et has de cespite diues egeno
In dominum confudit opes, cum paupere semper
Collectum diuisit holus, cum paupere mensam.
290
Vna dies illi curam consumpsit habendi,
Vnica uestis eum, saepe et uix unica texit.
Si geminas habuit, nudum meliore refouit.
Saepe nouo miseros uertit uelamine pannos,
Felicisque habitu pauper mutatus ab atro
295
Enituit; contra mendici tegmine Felix
Sorduit, exornans inculto corpore mentem.
Hac uiuens pietate deo maturus et aeui
Et meriti plenis clausit sua saecla diebus
Mutauitque piae, non clausit saecula uitae.