Paulinus Nolanus carmina 14

Altre sezioni


Venit festa dies caelo, celeberrima terris,

Natalem Felicis agens, qua corpore terris

Occidit et Christo superis est natus in astris,

Caelestem nanctus sine sanguine martyr honorem.

5

Nam confessor obit poenas non sponte lucratus

Acceptante deo fidam pro sanguine mentem,

Qui cordis taciti scrutator ferre paratos

Aequiperat passis, sat habens interna probasse

Supplicium carnis iusta pietate remittit;

10

Martyrium sine caede placet, si prompta ferendi

Mensque fidesque deo caleant; passura uoluntas

Sufficit, et summa est meriti testatio uoti.

Ergo dies, tanto quae munere condidit alto

Felicem caelo, sacris sollemnibus ista est,

15

Quae post solstitium, quo Christus corpore natus

Sole nouo gelidae mutauit tempora brumae

Atque salutiferum praestans mortalibus ortum

Procedente die secum decrescere noctes

Iussit, ab hoc quae lux oritur uicesima nobis,

20

Sidereum meriti signat Felicis honorem.

Denique nil impar his, qui fudere cruorem,

Testibus et titulo simul et uirtute recepti

Martyris ostendit meritum, cum iure potenti

Daemonas exercet deuinctaque corpora soluit.

25

Nam sibi Felicem caecis incumbere poenis

Pestiferi proceres tristi clamore fatentur

Occultasque cruces gemitu testantur aperto,

Velatumque oculis mortalibus, at manifestum

Auribus et multo praesentem numine produnt,

30

Cum captiua intra deprensi corpora Christum

In sancto fulgere suo clamantque probantque,

Membrorum incussu tremuli capitumque rotatu

Tormentisque suis. sed non sua corpora torquent,

Clamantes proprios aliena per ora dolores

35

Orantum ueniam; latet ultor, poena uidetur.

Tum si quos grauiore malo uiolentior hostis

Vinxerit, ista dies diuino numine soluit.

Cernere nunc passim est sacra purgata medella

Pectora liminibus sterni, iam mente refectos,

40

Gratantes iam uoce sua; concurrit hiantum

Turba tremens hominum, mixtae inter gaudia cunctis

Prosiliunt lacrimae, praesens deus omnibus illic

Creditur; immensi Felix est gloria Christi.

Alma dies magnis celebratur coetibus, omnes

45

Vota dicant sacris rata postibus; omnia gaudent

Terrarum et caeli, ridere uidetur apertis

Aethra polis, uernum spirare silentibus aurae

Flatibus et laetum plaga cingere lactea caelum.

Nec modus est populis coeuntibus agmine denso

50

Nec requies, properant in lucem a nocte diemque

Expectare piget, uotis auidis mora noctis

Rumpitur et noctem flammis funalia uincunt,

Stipatam multis unam iuuat urbibus urbem

Cernere totque uno compulsa examina uoto.

55

Lucani coeunt populi, coit Apula pubes

Et Calabri et cuncti quos adluit aestus uterque,

Qui laeua et dextra Latium circumsonat unda;

Et bis ter denas Campania laeta per urbes

Ceu propriis gaudet festis, quos moenibus amplis

60

Diues habet Capua et quos pulchra Neapolis aut quos

Gaurus alit, laeta exercent qui Massica quique

Vfentem Sarnumque bibunt, qui sicca Tanagri

Quique colunt rigui felicia culta Galaesi,

Quos Atina potens, quos mater Aricia mittit.

65

Ipsaque caelestum sacris procerum monumentis

Roma Petro Pauloque potens rarescere gaudet

Huius honore diei portaeque ex ore Capenae

Milia profundens ad amicae moenia Nolae

Dimittit duodena decem per milia denso

70

Agmine; confertis longe latet Appia turbis.

Nec minus ex alia populis regione profectis

Aspera montosae carpuntur strata Latinae,

Quos Praeneste altum, quos fertile pascit Aquinum,

Quosque suburbanis uetus Ardea mittit ab oris,

75

Quique urbem liquere Cales geminamque Teanum,

Quam grauis Auruncus uel quam colit Apulus asper;

Huc et oliuifera concurrit turba Venafro,

Oppida Samnites duri montana relinquunt.

Vicit iter durum pietas, amor omnia Christi

80

Vincit et alma fides animisque locisque rigentes

Suadet acerba pati, simul aspera ponere corda.

Vna dies cunctos uocat, una et Nola receptat,

Toto plena sui spatio spatiosaque cunctis,

Credas innumeris ut moenia dilatari

85

Hospitibus. sic, Nola, adsurgis imagine Romae,

[Tu quoque post urbem titulos sortita secundos;

Nam prius imperio tantum et uictricibus armis,

Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulchris].

Tu quoque perpetuas duplici sub honore coronas,

90

Ante sacerdotis, post martyris omne per aeuum

Felicis complexa tui, gemino bene caelum

Contingis merito diuini mater amici.

Te prius alma pio celebrans altaria cultu

Presbyter instituit placido et moderamine rexit.

95

Nunc quoque perpetuo decorat te nomine Felix.

Namque tuo meritum in gremio sacratus honorem

Ducit odorifero pia conditus ossa sepulchro.

Aurea nunc niueis ornantur limina uelis,

Clara coronantur densis altaria lychnis,

100

Lumina ceratis adolentur odora papyris,

Nocte dieque micant. sic nox splendore diei

Fulget et ipsa dies caelesti illustris honore

Plus nitet innumeris lucem geminata lucernis.

Nos quoque felices, quibus istum cernere coram

105

Et celebrare diem datur et spectare patroni

Praemia praestantique suis tam grandia Christo

Gratari et laetos inter gaudere tumultus.

Ferte deo, pueri, laudem, pia soluite uota

Et pariter castis date carmina festa choreis,

110

Spargite flore solum, praetexite limina sertis.

Purpureum uer spiret hiems, sit floreus annus

Ante diem, sancto cedat natura diei.

Martyris ad tumulum debes, et terra, coronas.

Ast illum superi sacra gloria liminis ambit

115

Florentem gemina belli pacisque corona.

Hunc, precor, aeterna nobis cum pace serenum

Posce diem, hoc iterum liceat gaudere reuerso

Annuaque hic et uota tuis et carmina festis

Reddere placati tranquillo numine Christi.

120

Hic amor, hic labor est nobis; haec uota tuorum

Suscipe commendaque deo, ut cum sedula cura

Seruitium nostrum longo tibi penderit aeuo,

Tunc demum placitos pietate laboris alumnos

Absoluas mittente manu, positasque tuorum

125

Ante tuos uultus animas uectare paterno

Ne renuas gremio domini fulgentis ad ora,

Quem bonitate pium sed maiestate tremendum

Exora, ut precibus lenis meritisque redonet

Debita nostra tuis. cum tu quoque, magna piorum

130

Portio, regnantem, Felix, comitaberis agnum,

Posce ouium grege nos statui, ut sententia summi

Iudicis hoc quoque nos iterum tibi munere donet,

Ne male gratatis laeuos adiudicet haedis

Et potius dextre positos in parte piorum

135

Munifico pecori laudatisque aggreget agnis.