Paulinus Nolanus carmina 12

Altre sezioni


Inclite confessor, meritis et nomine Felix,

Mens pietate potens, summi mens accola caeli

Nec minus in totis experta potentia terris,

Qui dominum Christum non uincta uoce professus

5

Contemnendo truces meruisti euadere poenas,

Deuotamque animam tormenta per omnia Christo

Sponte tua iussus laxatis reddere membris

Liquisti uacuos rabidis lictoribus artus,

Vectus in aetherium sine sanguine martyr honorem,

10

O pater, o domine, indignis licet, adnue seruis,

Vt tandem, hanc fragili trahimus dum corpore uitam,

Sedibus optatis et qua requiescis in aula

Hunc liceat celebrare diem, pia reddere coram

Vota et gaudentes inter gaudere tumultus.

15

Sit iam, quaeso, satis merita impietate tulisse

Hanc poenam, tot iam quod te sine uisimus annis,

Sede tua procul heu! quamuis non mente remoti.

Iam desideriis immenso tempore fessis

Consule, iam uel sero memor miserere tuorum

20

Perque orbem, magni qui nos tanto aequore ponti

Disparat, obtritis quae nos inimica retardant

Pande uias faciles et, si properantibus ad te

Inuidus hostis obest, obiecta repagula pelle

Fortior aduersis et amicos prouehe cursus.

25

Seu placeat telluris iter, comes aggere tuto

Esto tuis; seu magna tui fiducia longo

Suadeat ire mari, da currere mollibus undis,

Vt famulis famulos a puppi suggere uentos,

Vt Campana simul Christo duce litora uecti

30

Ad tua mox alacri rapiamur culmina cursu

Inque tuo placidus nobis sit limine portus.

Illic dulce iugum, leue onus blandumque feremus

Seruitium sub te domino; etsi iustus iniquis

Non egeas seruis, tamen et patiere et amabis

35

Qualescumque tibi Christo donante dicatos

Et foribus seruire tuis, tua limina mane

Munditiis curare sines et nocte uicissim

Excubiis seruare piis et munere in isto

Claudere promeritam defesso corpore uitam.