Paulinus Nolanus carmina 10

Other sections


Quarta redit duris haec iam messoribus aestas

      Et totiens cano bruma gelu riguit,

Ex quo nulla tuo mihi littera uenit ab ore,

      Nulla tua uidi scripta notata manu,

5

Ante salutifero felix quam charta libello

      Dona negata diu multiplicata daret.

Trina etenim uario florebat epistola textu,

      Sed numerosa triplex pagina carmen erat.

Dulcia multimodis quaedam sub amara querellis

10

      Anxia censurae miscuerat pietas.

Sed mihi mite patris plus quam censoris acerbum

      Sedit et e blandis aspera penso animo.

Ista suo regerenda loco tamen et grauiore

      Vindicis heroi sunt agitanda sono.

15

Interea leuior paucis praecurret iambus

      Discreto referens mutua uerba pede.

Nunc elegi saluere iubent dictaque salute,

      Vt fecere aliis orsa gradumque, silent.

Quid abdicatas in meam curam, pater,

20

Redire Musas praecipis?

Negant Camenis nec patent Apollini

Dicata Christo pectora.

Fuit ista quondam non ope, sed studio pari

Tecum mihi concordia

25

Ciere surdum Delphica Phoebum specu,

Vocare Musas numina

Fandique munus munere indultum dei

Petere e nemoribus aut iugis.

Nunc alia mentem uis agit, maior deus,

30

Aliosque mores postulat,

Sibi reposcens ab homine munus suum,

Viuamus ut uitae patri.

Vacare uanis, otio aut negotio,

Et fabulosis litteris

35

Vetat, suis ut pareamus legibus

Lucemque cernamus suam,

Quam uis sophorum callida arsque rhetorum et

Figmenta uatum nubilant,

Qui corda falsis atque uanis imbuunt

40

Tantumque linguas instruunt,

Nihil ferentes, ut salutem conferant

Aut ueritate nos tegant.

Quod enim tenere uel bonum aut uerum queunt

Qui non tenent summae caput,

45

Veri bonique fomitem et fontem deum,

Quem nemo nisi in Christo uidet?

Hic ueritatis lumen est, uitae uia,

Vis mens manus uirtus patris,

Sol aequitatis, fons bonorum, flos dei,

50

Natus deo, mundi sator,

Mortalitatis uita nostrae et mors necis,

Magister hic uirtutium;

Deusque nobis atque pro nobis homo

Nos induendo se exuit,

55

Aeterna iungens homines inter et deum

In utroque se commercia.

Hic ergo nostris ut suum praecordiis

Vibrauerit caelo iubar,

Absterget aegrum corporis pigri situm

60

Habitumque mentis innouat;

Exhaurit omne quod iuuabat antea

Castae uoluptatis uice

Totusque nostra iure domini uindicat

Et corda et ora et tempora;

65

Se cogitari intellegi credi legi,

Se uult timeri et diligi.

Aestus inanes, quos mouet uitae labor

Praesentis aeui tramite,

Abolet futurae cum deo uitae fides.

70

Quae quas uidemur spernere

Non ut profanas abicit aut uiles opes,

Sed ut magis caras monet

Caelo reponi creditas Christo deo,

Qui plura promisit datis,

75

Contempta praesens uel mage deposita sibi

Multo ut rependat fenore.

Sine fraude custos aucta creditoribus

Bonus aera reddet debitor

Multaque spretam largior pecuniam

80

Restituet usura deus.

Huic uacantem uel studentem et deditum,

In hoc reponentem omnia

Ne, quaeso, segnem neue peruersum putes

Nec crimineris impium.

85

Pietas abesse christiano qui potest?

Namque argumentum mutuum est

Pietatis, esse christianum, et impii,

Non esse Christo subditum.

Hanc cum tenere discimus, possum tibi

90

Non exhibere id est patri,

Cui cuncta sancta iura, cara nomina

Debere me uoluit deus?

Tibi disciplinas dignitatem litteras,

Linguae togae famae decus

95

Prouectus altus institutus debeo,

Patrone praeceptor pater.

Sed cur remotus tamdiu degam arguis

Pioque motu irasceris?

Conducit istud aut necesse est aut placet,

100

Veniale quicquid horum inest.

Ignosce, amans, mi si geram quod expedit;

Gratare, si uiuam ut libet.

Defore me patriis tota trieteride terris

Atque alium legisse uagis erroribus orbem.

105

Culta prius uestrae oblitum consortia uitae,

Increpitas sanctis mota pietate querellis.

Amplector patrio uenerandos pectore motus

Et mihi gratandas saluis affectibus iras.

Sed reditum inde meum, genitor, te poscere mallem

110

Vnde dari posset. reuocandum me tibi credam,

Cum steriles fundas non ad diuina precatus,

Castalidis supplex auerso numine Musis?

Non his numinibus tibi me patriaeque reducis.

Surda uocas et nulla rogas (leuis hoc feret aura

115

Quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas.

Inrita uentosae rapiunt haec uota procellae,

Quae non missa deo uacuis in nubibus haerent

Nec penetrant superi stellantem regis in aulam.

Si tibi cura mei reditus, illum aspice et ora,

120

Qui tonitru summi quatit ignea culmina caeli,

Qui trifido igne micat nec inania murmura miscet

Quique satis caelo soles largitur et imbres,

Qui super omne quod est uel in omni totus ubique

Omnibus infuso rebus regit omnia Christo,

125

Quo mentes tenet atque mouet, quo tempora nostra

Et loca disponit. quod si contraria uotis

Constituat nostri, prece deflectendus in illa est

Quae uolumus. quid me accusas? si displicet actus

Quem gero agente deo, prius est, si fas, reus auctor,

130

Cui placet aut formare meos aut uertere sensus.

Nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota,

Sponte fatebor eum modo me non esse sub illo

Tempore qui fuerim, quo non peruersus habebar

Et peruersus eram, falsi caligine cernens,

135

Stulta deo sapiens et mortis pabula uiuens

Quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc

Agnosci datur a summo genitore nouari

Quod non more meo geritur; non, arbitror, istic

Confessus dicar mutatae in praua notandum

140

Errorem mentis, quoniam sim sponte professus

Me non mente mea uitam mutasse priorem.

Mens noua mi, fateor, mens non mea, non mea quondam,

Sed mea nunc auctore deo, qui si quid in actu

Ingenioue meo sua dignum ad munia uidit,

145

Gratia prima tibi, tibi gloria debita cedit,

Cuius praeceptis partum est quod Christus amaret.

Quare gratandum magis est tibi quam queritandum,

Quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,

Paulinus, cui te non infitiare parentem,

150

Nec modo, cum credis peruersum, sic mea uerti

Consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum

Ausonii; feret ille tuae sua praemia laudi

Deque tua primum tibi deferet arbore fructum.

Vnde precor meliora putes nec maxima perdas

155

Praemia detestando tuis bona fontibus orta:

Non etenim mihi mens demens neque participantum

Vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris

Pegaseum uixisse equitem, licet auia multi

Numine agente colant, clari uelut ante sophorum

160

Pro studiis musisque suis, ut nunc quoque castis

Qui Christum sumpsere animis agitare frequentant,

Non inopes animi neque de feritate legentes

Desertis habitare locis, sed in ardua uersi

Sidera spectantesque deum uerique profunda

165

Perspicere intenti, de uanis libera curis

Otia amant strepitumque fori rerumque tumultus

Cunctaque diuinis inimica negotia donis

Et Christi imperiis et amore salutis abhorrent

Speque fideque deum sponsa mercede sequuntur,

170

Quam referet certus non desperantibus auctor,

Si modo non uincant uacuis praesentia rebus,

Quaeque uidet spernat, quae non uidet ut mereatur

Secreta ignitus penetrans caelestia sensus.

Namque caduca patent nostris, aeterna negantur

175

Visibus, et nunc spe sequimur quod mente uidemus,

Spernentes uarias, rerum spectacula, formas

Et male corporeos bona sollicitantia uisus.

Attamen haec sedisse illis sententia uisa est,

Tota quibus iam lux patuit uerique bonique,

180

Venturi aeternum saecli et praesentis inane.

At mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit

Fama? fides uoti par est, sed amoena colenti

Nunc etiam et blanda posito locupletis in acta

Litoris unde haec iam tam festinata locorum

185

Inuidia est? utinam iustus me carpere liuor

Incipiat, Christi sub nomine probra placebunt.

Non patitur tenerum mens numine firma pudorem,

Et laus hic contempta redit mihi iudice Christo.

Ne me igitur, uenerande parens, his ut male uersum

190

Increpites studiis neque me uel coniuge carpas

Vel mentis uitio; non anxia Bellerophontis

Mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx.

Nec mihi nunc patrii uisa est obliuio caeli,

Qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum

195

Hic uere memor est caeli. crede ergo, pater, nos

Nec caeli immemores nec uiuere mentis egentes

Humanisque agitare locis; studia ipsa piorum

Testantur mores hominum; nec enim impia summum

Gens poterit nouisse deum. sint multa locorum,

200

Multa hominum studiis inculta, expertia legum,

Quae regio agresti ritu caret? aut quid in istis

Improbitas aliena nocet? quid tu mihi uastos

Vasconiae saltus et ninguida Pyrenaei

Obicis hospitia, in primo quasi limine fixus

205

Hispanae regionis agam nec sit locus usquam

Rure uel urbe mihi, summum qua diues in orbem

Vsque patet mersos spectans Hispania soles?

Sed fuerit fortuna iugis habitasse latronum,

Num lare barbarico rigui, mutatus in ipsos,

210

Inter quos habui socia feritate colonos?

Non recipit mens pura malum neque leuibus haerent

Inspersae fibris maculae; sic Vascone saltu

Quisquis agit purus sceleris uitam integer aequus,

Nulla ab inhumano morum contagia ducit

215

Hospite. sed mihi cur sit ab illo nomine crimen,

Qui diuersa colo, ut colui, loca iuncta superbis

Vrbibus et laetis hominum celeberrima cultis?

Ac si Vasconicis mihi uita fuisset in oris,

Cur non more meo potius formata ferinos

220

Poneret in nostros migrans gens barbara ritus?

Nam quod in euersis habitacula ponis Hibera

Vrbibus et deserta tuo legis oppida uersu

Montanamque mihi Calagurrim et Birbilim acutis

Pendentem scopulis collemque iacentis Hilerdae

225

Exprobras, uelut his habitem laris exul et urbis

Extra hominum tecta atque uias: an credis Hiberae

Has telluris opes, Hispani nescius orbis,

Quo grauis ille poli sub pondere constitit Atlans,

Vltima nunc eius mons portio metaque terrae,

230

Discludit bimarem celso qui uertice Calpen?

Birbilis huic tantum, Calagurris, Hilerda notantur,

Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena

Et capite insigni despectans Tarraco pontum.

Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,

235

Qua geminum felix Hispania tendit in aequor,

Qua Baeti Oceanum Tyrrhenumque auget Hibero

Lataque distantis pelagi diuortia complet,

Orbe suo finem ponens in limite mundi?

Anne tibi, o domine illustris, si scribere sit mens,

240

Qua regione habites, placeat reticere nitentem

Burdigalam et piceos malis describere Boios?

Cumque Maroialicis tua prodigis otia thermis

Inter et umbrosos donas tibi uiuere lucos,

Laeta locis et mira colens habitacula tectis:

245

Nigrantesne casas et texta mapalia culmo

Dignaque pellitis habitas deserta Bigerris?

Quique superba potens contemnis moenia Romae

Consul, harenosos non dedignare Vasatas?

Vel quia Pictonicis tibi fertile rus uiret aruis,

250

Raraunum Ausonias heu deuenisse curules

Conquerar et trabeam ueteri sordescere fano,

Quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini

Caesareas inter parili titulo palmatas

Fulget inattrito longum uenerabilis auro,

255

Florentem retinens meriti uiuacis honorem?

Aut cum Lucani retineris culmine fundi,

Aemula Romuleis habitans fastigia tectis,

Materiam praebente loco, qui proxima signat,

In Condatino diceris degere uico?

260

Multa iocis pateant; liceat quoque ludere fictis.

Sed lingua mulcente grauem interlidere dentem,

Ludere blanditiis urentibus et male dulces

Fermentare iocos satyrae mordacis aceto

Saepe poetarum, numquam decet esse parentum.

265

Namque fides pietasque petunt, ut quod mala nectens

Insinuat castis fama auribus hoc bona uoti

Mens patris affigi fixumque haerescere cordi

Non sinat. et uulgus scaeuo rumore malignum

Ante habitos mores, non semper flectere uitam

270

Crimen habet; namque est laudi bene uertere. cum me

Immutatum audis, studium officiumque require.

Si prauo rectum, si religiosa profanis,

Luxurie parcum, turpi mutatus honestum,

Segnis iners obscurus ago, miserere sodalis

275

In mala peruersi; blandum licet ira parentem

Excitet, ut lapsum rectis instauret amicum

Moribus et monitu reparet meliora seuero.

At si forte itidem quod legi et quod sequor audis,

Corda pio uouisse deo, uenerabile Christi

280

Imperium docili pro credulitate sequentem

Persuasumque dei monitis aeterna parari

Praemia mortali damnis praesentibus empta,

Non reor id sancto sic displicuisse parenti,

Mentis ut errorem credat sic uiuere Christo,

285

Vt Christus sanxit. iuuat hoc nec paenitet huius

Erroris. stultus diuersa sequentibus esse

Nil moror, aeterno mea dum sententia regi

Sit sapiens. breue, quicquid homo est, est corporis aegri,

Temporis occidui et sine Christo puluis et umbra;

290

Quod probat aut damnat, tanti est quanti arbiter ipse.

Ipse obit, atque illi suus est comitabilis error,

Cumque suo moriens sententia iudice transit.

At nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis

Cura sit ad domini praeceptum uiuere Christi,

295

Sera erit exutis homini querimonia membris,

Dum leuia humanae metuit conuicia linguae,

Non timuisse graues diuini iudicis iras,

Quem patris aeterni solio dextraque sedentem,

Omnibus impositum regem et labentibus annis

300

Venturum, ut cunctas aequato examine gentes

Iudicet et uariis referat sua praemia gestis,

Credo equidem et metuens studio properante laboro,

Si qua datur, ne morte prius quam crimine soluar.

Huius in aduentum trepidis mihi credula fibris

305

Corda tremunt gestitque anima id iam cauta futuri,

Praemetuens ne uincta aegris pro corpore curis

Ponderibusque grauis rerum, si forte recluso

Increpitet tuba uasta polo, non possit in auras

Regis ad occursum leuibus se tollere pinnis,

310

Inter honora uolans sanctorum milia caelo,

Qui per inane leues neque mundi compede uinctos

Ardua in astra pedes facili molimine tollent

Et teneris uecti per sidera nubibus ibunt,

Caelestem ut medio uenerentur in aere regem

315

Claraque adorato coniungant agmina Christo.

Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris

Sopitum tenebris sterili deprendat in actu,

Tempora sub uacuis ducentem perdita curis.

Nam quid agam, lentis si dum coniueo uotis,

320

Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet

Et subitis domini caelo uenientis aperto

Praestrictus radiis obscurae tristia noctis

Suffugia illato confusus lumine quaeram?

Quod mihi ne pareret uel diffidentia ueri

325

Vel praesentis amor uitae rerumque uoluptas

Curarumque labor, placuit praeuertere casus

Proposito et curas finire superstite uita

Communique deo uentura in saecula fretum

Expectare trucem securo pectore mortem.

330

Si placet hoc, gratare tui spe diuite amici;

Si contra est, Christo tantum me linque probari.