Paulinus Nolanus carmina 7

Altre sezioni


Beatus ille qui procul uitam suam

Ab impiorum segregarit coetibus

Et in uia peccantium non manserit

Nec in cathedra pestilenti sederit,

5

Sed corde toto fixus in legem dei

Praecepta uitae nocte uoluit et die,

Mentemque castis institutis excolit.

Erit ille ut arbor, quae propinqua flumini

Vmore ripae nutriente pascitur

10

Suoque fructum plena reddet tempore,

Et fronde numquam defluente peruirens

Stabit perenni uiuidum lignum coma.

Non haec iniquos prosequetur gloria;

Sed ut fauillam pulueris uentus rapit,

15

Sic ira iniquos uerret a uultu dei.

Idcirco tali diuidentur ordine

Hominum per orbem dissipatorum greges,

Vt iudicandi non resurgant impii,

Qui denegarunt debitum cultum deo,

20

Sed puniendi; namque crimen euidens

Non indigebit quaestione detegi,

Quoniam imminentem praeferent mortis notam

Signum salutis non gerentes frontibus.

Peccator autem, non et impius tamen,

25

Quae magna turba est, non resurget gloriae,

Verum resurget deputanda examini.

Nec enim sedere cum piis iudex potest

Causas suorum redditurus actuum

Varieque gestis aut probandus aut reus.

30

Sine lege passim legis ignari cadent,

In lege lapsus lege iudicabitur.

Opus per omne curret ignis arbiter;

Quod non cremarit Samma sed probauerit,

Illud perhenni praemio pensabitur.

35

Qui concremanda gesserit, damnum feret,

Sed ipse saluus euolabit ignibus;

Tamen subusti corporis signis miser

Vitam tenebit, non tenebit gloriam.

Quia carne uictus, mente non uersus tamen,

40

Etsi negarit debitam legi fidem,

Per multa saepe deuolutus crimina,

Tamen fidei nomen aeternum gerens,

Numquam salutis exulabit finibus.

Idcirco cuncti nunc in isto saeculo,

45

Dum currit aetas et dies aeui patet,

Rectas agamus semitas firmo pede

Nec deferamur lubrico latae uiae;

Praestat per artum dimicantes tramitem

Laboriosis introire nisibus.

50

Vias bonorum laetus agnoscit deus,

At impiorum pronum iter delebitur.