Summe pater rerum caelique aeterna potestas,
Cum quo nostra salus, sanctorum gloria, Christe,
Spiritus et patri pariter natoque cohaerens,
Qui mentes linguasque regis uiresque ministras,
5
Promeruit quas sola fides, cui plena potestas
Brutis ingenium uocemque infundere mutis,
Praesta euangelico ductum de fonte Iohannem
In nostra arenti decurrere carmina riuo.
Ille quidem tantus, quantum potuit dare mundo
10
Qui nasci talem noua per miracula iussit;
Sed licitum magnis tenues impendere curas,
Nec dedignantur uilem caelestia laudem.
Pars etiam meriti meritum celebrare piorum;
Nec noua nunc aut nostra canam; dixere prophetae
15
Cuncta prius sanctique uiri sermone soluto
Promissum exortum, uitam mortemque sacrarunt,
Si mors illa fuit, meruit quae sanguine caelum.
Nos tantum modulis euoluere dicta canoris
Vouimus et uersu mentes laxare legentum.
20
Sic (nam magna licet paruis, antiqua nouellis,
Perfecta indoctis conferre, aeterna caducis)
Inspirante deo quicquid dixere priores
Aptauit citharis nomen uenerabile Dauid,
Consona caelesti pangens modulamina plectro.
25
Nos quoque fas meminisse dei et quamquam obruta multis
Pectora criminibus caelestem admittere sensum.
Zacharias Syria quondam de gente sacerdos
Credita sollemni curabat templa paratu.
Vita uiri pietate fide grauitate pudore
30
Obsequio condigna dei, coniunx huic alma
Elisabeth prisca sanctorum stirpe uirorum
Progenita et tanto uirtutibus aequa marito.
Sed, quod in obprobrio matrum posuere priores,
Prole carens sterilem ducebat maesta senectam
35
Spemque omnem subolis transacta excluserat aetas.
Forte sacrum sollemne deo plebs cuncta ferebat,
Et pius antistes sacros adoleuerat ignes,
Intima diuinis decorans altaria flammis;
Ecce sacram propter caelestis nuntius aram
40
Astitit ac ueste insignis, uenerabilis ore
Se caelo missum uultuque habituque probauit,
Tum sancta in tales laxauit pectora uoces:
Accipe, caelesti domino dilecte sacerdos,
Aeterni mandata dei, cui cura piorum
45
Perpetua est, iugis qui puro in pectore custos
Emeritum sanctis impendere sciuit amorem.
Ac primum genus hic extincto semine non uult
Interiisse tuum fecundaque uiscera fecit
Coniugis, effeto quae iam cessabat in aeuo.
50
Cur tamen addubitas, mortali tu quoque sensu,
Omnia posse deum? sed credes, ille probabit.
Nascetur dignus tanto sponsore beatus
Perpetuusque puer, qui primo protinus aeuo
Te maior sacras inuicto in pectore uires
55
Auctoris dono plus quam genitoris habebit.
Nec sane, nato quae prima uocabula ponas,
Arbitrii iurisque tui est; deus ipse profecto
Qui nasci iubet hunc idem iubet esse Iohannem.
Nominis hic titulus, meritorum immensa propago,
60
Quae necdum genito potuit praenoscere solus
Qui dabit et tanto tribuet tibi gaudia nato.
Nec uero tribuet tantum tibi, gloria parua est
Intra unam conclusa domum; sed quantus ab ortu
Tenditur in serae finita crepuscula lucis,
65
Totus prole tua tecum laetabitur orbis.
Quid mirum? cuncta uitiorum faece carebit,
Caelestem ducens sine labe et crimine uitam,
Vesano seruans abstemia pectora uino
Omniaque euitans malesuadi pocula suci,
70
Cumque hominum generi uel post errata salutem
Spondeat, ab sancta quisquis renouabitur unda,
Ipse in se nihilum quo purificetur habebit.
Ac ne plura tibi uariis ambagibus edam,
Eliae meritum doctus nescire sacerdos
75
Non potes, exosae qui mortis lege remissa
Aeternam degit proprio cum corpore uitam,
Igneus excelsum quem uexit ad aethera currus
Flammantum rapido nisu glomeratus equorum;
Hunc tuus aequabit meritorum stemmate natus
80
Tantundem et laudis simul et uirtutis habebit.
Ergo ad condignas tanto pro munere grates
Ne dubiam suspende fidem, ne mota fauentis
Ira dei meritam statuat post praemia poenam.
Haec ait et tenues elabitur ales in auras
85
Fragrantemque sacro procul aera fundit odore.
Diriguit trepida confusus mente sacerdos,
Ac dum promissum cunctantia corda uolutant,
Dum se diffidit tantum meruisse fauorem,
Vt summi sit cura dei, dimissus ut alto
90
Nuntius e caelo famulo tam clara referret
A domino mandata suo ludique ueretur,
Somniaque illa putat, mores dum parcius aequo
Aestimat ipse suos nec se meruisse fatetur,
Infidum facit ipsa fides; dum credere dignum
95
Se non uult, poenas incredulitate meretur.
Protinus astricta est dubitanti lingua palato,
Et motus oblita sui molitaque uocis
Articulare sonum pigro torpore cohaesit,
Dumque cupit narrare suae miracula plebi,
100
Conatus frustra defixo obmutuit ore.
Maestus abit uersatque inclusa mente dolorem
Et ueniam erratis arcano in corde precatur.
Quanta dei pietas quamque exorabile numen!
Paenituisse sat est. rata qui dat temporis ordo
105
Voluitur, et grauida (mirum) distenditur aluo
Elisabeth, sanctumque gerunt pia uiscera pondus
Et uenit effeto munus iuuenile sub aeuo.
Inde aliud sanctus Gabriel, qui nuntius idem
Zachariae fuerat, multo maiora uolutans
110
Ad Mariam molitur iter, quae sponsa marito,
Sed mage lecta deo, mundi paritura salutem
Virgo illibatum seruabat casta pudorem.
Cui postquam insignis caelesti forma decore
Constitit ante oculos, uultus demissa pudicos
115
Tinxit suffuso rutilantes sanguine malas.
Ille ait: o toto quem solis circulus ambit,
Quaeque fuere prius, quae sunt, quae deinde sequentur
Virginibus cunctis felicior orbe puella,
Magno lecta deo, mater dicaris ut eius,
120
Cuius et ille pater! felix age concipe pondus,
Impolluta uiro coituque immunis ab omni,
Verbo feta dei; corpus tua uiscera praestent
Illi, qui caelum terras mare sidera fecit,
Qui semper fuit et nunc est et tempore in omni
125
Semper erit mundi dominus lucisque creator.
Et lux ipse poli per te mortalia membra
Induet atque oculos hominum coetusque subibit.
Imperturbatos tantarum in praemia laudum
Tolle animos, dabit ille tibi uiresque fidemque,
130
Qui uoluit (nam cuncta regit nutuque gubernat)
Filius esse tuus, domini cum filius esset.
Dixerat, et uisus pariter terrasque reliquit
Assuetumque sibi facili petit aethera nisu.
Implentur praecepta dei creditque puella
135
Protinus atque auget meritum uitamque priorem
Prompta fides. tacitis elementa latentia causis
Diuinum informant corpus sacrandaque crescit
Sarcina, caelestem dominum pia confouet aluus.
Interea grauidam suboles quamquam edita necdum
140
Instigat Mariam sanctam, ut progressa reuisat
Elisabeth, longo quae iam uenerabilis aeuo
Dilectum domino puerum paritura gerebat.
Auscultat nato genitrix, uis tanta fidei,
Et quo iussa uenit; mouit materna Iohannes
145
Viscera et impleuit diuino pectora sensu.
Iam uates necdum genitus conclusus in aluo
Iamque propheta prius gesta et uentura uidebat.
Illa ubi concepto fulgentem lumine longe
Conspexit Mariam, celeri procul incita gressu
150
Obuia progreditur uenerataque brachia tendens
Salue, o mater, ait, domini, salue, pia uirgo,
Immunis thalami coitusque ignara uirilis,
Sed paritura deum; tanti fuit esse pudicam,
Intactae ut ferres titulos et praemia nuptae.
155
Cur mihi non meritae nec tanto munere dignae
Officii defertur honos? cur gloria caeli
In nostros delata Lares et uilia tecta
Obscuris tantum lumen penetralibus infert?
Sed mitis placidusque suis cultoribus adsit,
160
Praestet et hunc genitus quem praestitit ante fauorem.
Dixit et amplexus ulnis circumdata iunxit
Iamque deum uenerata pio dedit oscula uentri.
Dic age nunc, Iudaea nocens et sanguine regis
Commaculata tui, uerbis si nulla priorum
165
Est adhibenda fides, sacros si fallere uates
Creditis et Moysen ipsum, si fallere Dauid
Impia peruersae putat inclementia gentis,
Credite non genitis; materna clausus in aluo
Quid uideat, sancto matris docet ore Iohannes.
170
Quis, precor, hunc docuit quem casto uiscere uirgo
Contineat, quantus maneat noua saecula partus?
Sed sanctis abstrusa patent nec uisa profanis.
Verum egressa modum latos petit orbita campos
Atque oblita mei procurrere longius audet.
175
Spero, erit ut possim firmato robore quondam
Hoc quoque per spatium fortes agitare quadrigas.
Nunc coeptum repetamus iter; mortalia dicat
Pagina mortalis, dominum diuina loquantur.
Iamque adeo exacto, quantum natura iubebat,
180
Tempore matura puer inclitus editur aluo,
Et promissa dei magna non credita poena
Implet certa fides et natus comprobat infans.
Conueniunt contingentes de more propinqui,
Vt puero ueterum de nomine ducta parentum
185
Aptent collatis quaesita uocabula causis;
Sed negat arbitrium cognatis esse relictum
Caelestis iussi per natum conscia mater.
Ergo placet dudum praeclusa uoce silentem
Consuluisse patrem; promendi sola facultas
190
Indicii quod lingua nequit, si littera signat.
Consulitur, sumit tabulas scribitque Iohannem.
Mirantur cuncti nullumque habuisse priorum
Praescriptum nomen recolunt de stirpe parentum.
Quantum sera fides ualuit! quia dextra notauit
195
Quod mens crediderat, peccati poena remissa est.
Soluuntur uinctae laxata repagula linguae
Respondet iam uoce senex proditque propinquis
Tecta diu mandata dei spondetque futura,
Dum transacta probat. talem fore quis dubitaret,
200
Quem domini iussis naturae lege remissa
Insolito exortu nasci potuisse uideret?
Exemplum cunctis celebrandum incredulitatis
Ante oculos cunctis posuit uel poena parentis
Vel uenia, atque animis instat simul hinc metus, hinc spes.
205
Labitur interea cunarum tempus; in ipsis
Extat diuini species manifesta uigoris.
Blanditiae risusque silent incertaque cessant
Murmura; serietas lasciui praeuia sensus
Iam tenera informat uenturis moribus ora.
210
Inde ubi prima puer stabili uestigia nisu
Fixerat et certam signarant uerba loquelam,
Mos erat aut sancti dicta auscultare parentis
Aut antiquorum praeclara ediscere facta
Vel quas ipse deus leges interprete Moyse
215
Condiderat, sacri quas seruat pagina saxi.
Haec et quae teneram firmarent cetera mentem
Tractabat recolens; neque enim ignorasse priora
Credendus, dederat dominus cui nosse futura.
At postquam robur membris accessit ab aeuo
220
(Nam mens plena deo tardos praeuenerat annos),
Illa sibi iam tum statuit discenda, docere
Quae nequeunt homines, simul effugienda ciborum
Et potus sanctae contagia noxia uitae.
Tecta igitur sancti quamquam immaculata parentis
225
Deserit ac turbas hominum coetusque nocentes
Effugit ac solas loca tendit ad inuia terras,
In quis se tantum mens impolluta uideret
Liberaque a curis sacra ad praecepta uacaret.
Vestis erat curui saetis conserta cameli,
230
Contra luxuriem molles duraret ut artus
Arceretque graues compuncto corpore somnos.
Hunc uilis rigidos ad lumbos zona ligabat.
Praebebant uictum facilem siluestria mella
Pomaque et incultis enatae cautibus herbae
235
Arentemque sitim decurrens unda leuabat.
Quis locus hic uitiis? aditum quem praua cupido
Inuenit haec inter sacrae ad penetralia mentis?
Quo peccet qui nil cupiat? quo tendat iniqui
In latebras sensus quisquis non indiget ullo?
240
Sic primi uixere homines, mundoque recenti
Hos auctor dederat uentura in saecula mores,
Inseruit donec sese malesuada uoluptas
Ac secum luxus et amorem inuexit habendi.
Hinc odia, hinc lites, hinc fraus, hinc liuor et irae,
245
Caedes arma cruor conflictus proelia mortes,
Hinc offensa dei, quam tartara saeua piabunt.
Verum ego cur nimium communes arguo culpas,
Immemor ipse mei, quem non commissa grauare,
Sed ueniam sperare decet? mirabimur immo
250
Rectius inuictum nullique imitabile prisci
Exemplum saecli transgressum humana labore
Semideumque uirum, qui labe immunis ab omni,
Cum sua tam saeuis cruciarit corpora poenis,
Praescripsit quid nos uel post peccata deceret.
255
At postquam inuictam firmans per talia mentem
Exegit largum tempus statuitque reperta
Quae fuerant quaerenda, sibi uox edita caelo est:
Iam satis impensum spatii, dilecte propheta,
Quo tibi prodesses; tempus tibi quae data sentis
260
Vt prosint aliis et quae iam perdita seruent.
Perge igitur sanctas puri Iordanis ad undas.
Hic quicumque hominum uitae commissa prioris
Paenitet et tandem sensu meliora uolutat,
Ablue confessum; quisquis tibi mente fideli
265
Crediderit delere pio commissa lauacro,
Ille renatus erit, talis modo uita sequatur
Quae probet ablutos uitam damnasse priorem.
Paruit auditis famulanti mente Iohannes
Protinus et ripas iussi descendit ad amnis.
270
Praedicat hic praecepta dei sermone uerendo
Infunditque nouam credentum in corda salutem.
Diluit infusis credentum crimina lymphis
Absoluitque metus hominum poenasque remittit
Atque ignem restinguit aquis, obliuia suadet
275
Errorum praestatque nouae noua corpora uitae.
O pater, o hominum rerumque aeterne creator,
Quot gradibus parcit pietas tua! qui pater umquam
Sustinet erranti totiens ignoscere nato?
Das genti sensum, quo uel bona uel mala noscant.
280
Non satis, innectis seruandae uincula legis
Proponisque malis poenas et praemia iustis.
Haec quoque quis spreuit, redeat quandoque libebit;
In promptu uenia est, sanctum patet ecce lauacrum,
Quod renouet uitam ueteresque oblitteret actus
285
Quodque nouos homines faciat. quid quaerimus ultra?
Et tamen ulterior uenia est, uiolauerit ullus
Hoc quoque polluto prolapsus corpore donum.
Quamquam iam nimius longe processerit error,
Desinat et redeat. cum se damnauerit ipse,
290
Absolui meruit; si paenitet, inrita culpa est.
O uere, quod ais, pondus leue quodque cohaeret
Suaue iugum, totiens homini cum ignoscitur uni;
Et tamen erramus, finis nec criminis ullus
Humano generi. sed crescit laus tua; nam quo
295
Maior culpa rei, parcentis gloria maior.
Grates ergo tibi referat mens omnis et omnis
Lingua canat, quantumque potest humana propago,
Si placuisse nequit, fieri uel grata laboret.
Panditur immensum, si demus uela, profundum
300
In laudes, pater alme, tuas; sed conscia tanti
Mens oneris trepidat propriasque haud inscia uires
Consulit et dignis potius dicenda relinquit.
Reddamur coeptis: opus hoc tibi, sancte Iohannes,
Quo renoues puras abluto corpore mentes.
305
Non haec prima dedit domini sententia, qua te
Admonuit claram mittens per nubila uocem,
Saecula multa prius sancti deus ore locutus
Isaiae uatis, ueteris qui maximus aeui:
Mittam, ait, ante tuos oculos, o nate, ministrum,
310
Qui sentosarum purgans concreta uiarum
Gressibus ille tuis celsos subsidere montes,
Idem depressas faciet consurgere ualles;
Diriget hic quae praua et leniet aspera, dura
Molliet et totum coget planescere mundum.
315
Tune, precor, donum summi patris, alme Iohannes,
Cum Christo promisse, uenis teque imputat ille
Qui misit natum? tune, o praedicte prophetis,
Nominis angelici tu participatus honore?
Per te prima dei sese clementia profert;
320
Prima tibi dandae ueniae permissa potestas.
Te cum multa nouae peterent miracula plebis,
De te Christus ait: concessum est uisere talem,
Qualem nulla prius uiderunt saecla prophetam.
Dico ego, qui solus quae gesta gerendaque noui:
325
Inter mortales dederit quos femina partus
Quosque dabit sollemni hominum de more creatos,
Nullus erit possit qui se praeferre Iohanni.
Haec de te ille refert, qui quaelibet intima cordis
Humani et cunctos saeclorum ex ordine tractus
330
Peruidet, ut quae sunt oculis subiecta uidemus.