pseudo Cyprianus de pascha


Est locus ex omni medius quem credimus orbe,

Golgotha Iudaei patrio cognomine dicunt:

Hic ego de sterili succisum robore lignum

Plantatum memini fructus genuisse salubres:

5

Non tamen hos illis qui se posuere coloni

Praebuit, externi fructus habuere beatos.

Arboris haec species: uno de stipite surgit

Et mox in geminos extendit bracchia ramos,

Sicut plena graues antemnae carbasa tendunt

10

Vel cum disiunctis iuga sunt ad aratra iuuencis.

Quem tulit hoc primo maturo semine lapsum

Concepit tellus: mos hinc (mirabile dictu)

Tertia lux iterum terrae superisque tremendum

Extulerat ramum uitali fruge beatum.

15

Sed bis uicenis con firmiter ille diebus

Creuit in immensum caelumque cacumine summo

Contigit et tandem sanctum caput abdidit alte,

Dum tamen ingenti bis senos pondere ramos

Edidit et totum spargens porrexit in orbem,

20

Gentibus ut cunctis uictum uitamque perennem

Praeberent mortemque mori qui posse docerent.

Explicitis etiam mox quinquaginta diebus

Vertice de summo diuini nectaris haustum

Detulit in ramos caelestis spiritus aura:

25

Dulci rore grauos manabant undique frondes.

Ecce sub ingenti ramorum tegminis umbra

Fons erat: hic nullo casu turbante serenum

Perspicuis illimis aquis, et gramina circum

Fundebant laetos uario de flore colores.

30

Hunc circum innumerae gentes populique coibant,

Quam uarii generis sexus aetatis honoris,

Innuptae nuptaeque simul uiduaeque nurusque,

Infantes puerique uiri iuuenesque senesque:

Hic ubi multigenis flexos incumbere pomis

35

Cernebant ramos, auidis attingere dextris

Gaudebant madidos caelesti nectare fructus:

Nec prius hos poterant cupidis decerpere palmis,

Quam lutulenta uiae uestigia foeda prioris

Detererent corpusque pio de fonte lauarent.

40

Ergo diu circumspatiantes gramine molli

Suspiciunt alta pendentes arbore fructus:

Tunc si quae ex illis delapsa putamina ramis

Et dulces multo rorantes nectare fructus,

Vescuntur, ueros optantes sumere fructus:

45

Ergo ubi caelestem ceperunt ora saporem,

Permutant animos et mentes perdere auaras

Incipiunt dulcique hominem cognoscere sensu.

Insolitum multis stomachum mouisse saporem,

Vidimus et fellis commotum melle uenenum,

50

Reiecisse bonos turbata mente sapores,

Aut auide sumptum non dilexisse diuque

Et male potatum tandem euomuisse saporem.

Saepe quidem multi renouatis mentibus aegros

Restituere animos et quas se posse negabant

55

Pertulerant fructumque sui cepere laboris.

Multi etiam sanctos ausi contingere fontes

Discessere iterum subito retroque relapsi

Sordibus et caeno mixti uoluuntur eodem.

Multi uerum bono portantes pectore totis

60

Accipiunt animis penitusque in uiscera condunt.

Ergo quique sacros possunt accedere fontes

Septima lux illos optatas sistit ad undas,

Tingunt in liquidis ieiunos fontibus artus:

Sic demum illuuiem mentis uitaeque prioris

65

Deponunt labem purasque a morte reducunt

Illustres animas caelique ad lumen ituras.

Hinc iter ad ramos et dulcia poma salutis,

Inde iter ad caelum per ramos arboris altae.

Hoc lignum uitae cunctis credentibus. amen.