pseudo Cyprianus carmen ad quendam senatorem


Cum te diuersis iterum uanisque uiderem

Inseruire sacris priscoque errore teneri,

Obstipui motus. Quia carmina semper amasti,

Carmine respondens properaui scribere uersus,

5

Vt te corriperem tenebras praeponere luci.

Quis patiatur enim te Matrem credere magnam

Posse deam dici rursusque putare colendam,

Cuius cultores infamia turpis inurit?

Namque sacerdotes tunicis muliebribus idem

10

Interius uitium cultu exteriore fatentur;

Idque licere putant, quod non licet; unde per urbem

Leniter incedunt mollita uoce loquentes,

Laxatosque tenent extenso †pollice lumbos,

Et proprium mutant uulgato crimine sexum.

15

Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus

Se castos memorant: ut, si tantummodo tunc sunt,

Vt perhibent, casti, reliquo iam tempore quid sunt?

Sed quia coguntur saltim semel esse pudici,

Mente fremunt, lacerant corpus funduntque cruorem.

20

Quale sacrum est, uero quod fertur nomine sanguis?

Nunc etiam didici, quod te non fecerit aetas,

Sed tua religio caluum, caligaque remota

Gallica sit pedibus molli redimita papyro:

Res miranda satis deiectaque culmine summo.

25

Si quis ab Isiaco consul, procedat in orbem,

Risus orbis erit; quis te non rideat autem,

Qui fueris consul, nunc Isidis esse ministrum?

Quodque pudet primo, te non pudet esse secundo,

Ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos

30

Respondente tibi uulgo et †lacerante senatu,

Teque domo propria pictum cum fascibus ante,

Nunc quoque cum sistro faciem portare caninam?

Haec tua humilitas et humilitatis imago est!

Aedibus illa tuis semper monumenta manebunt.

35

Rumor et ad nostros peruenit publicus aures,

Te dixisse: "Dea, erraui; ignosce! rediui."

Dic mihi, si ualeas: cum talia saepe rogares

Et ueniam peteres, quae tecum uerba locuta est"

Vera mente cares, sequeris qui mente carentes.

40

Haec iterum repetis nec te delinquere sentis?

Quid mereare, uide. minus esses forte notandus,

Si tantum hoc scires et in hoc errore maneres;

At cum uericolae penetraueris ostia legis,

Et tibi nosse Deum paucis prouenerit annis,

45

Cur linquenda tenes? aut cur retinenda relinquis?

Nilque colis, dum cuncta colis, nec corde retractas,

Vera quid a falsis, quid ab umbris lumina distent.

Philosophum fingis, cum te sententia mutet:

Nam tibi si stomachum popularis mouerit ira,

50

Et Iudaeus eris totusque incertus ageris.

Indulge dictis: sapientia non placet alta.

Omne quod est nimium, contra cadit. Vnum operantur

Et calor et frigus, sic hoc, sic illud adurit.

Sic tenebrae uisum, sic sol contrarius aufert,

55

Et pariter laedunt †tepidum feruensque lauacrum.

Esca alitur corpus, corpus consumitur esca,

Vimque suam minuit, si quid protenditur ultra.

Denique si sedeas, requies est magna laboris;

Si multum sedeas, labor est. Maro namque poeta

60

Pro poena posuit: "sedet aeternumque sedebit

Infelix Theseus." semper nocet utile longum:

Prandia longa nocent, ieiunia longa fatigant.

Sic nimium sapere stultum facit. "Improba secta,"

Me dea sic docuit; "moderamen amabile" dixit.

65

Sed tu nec sectam modo nec moderamina curas.

Mens autem stabilis nullo peruertitur aestu,

Ipsaque simplicitas numquam mala cogitat ulla.

Hinc sincera fides aeterna sede fruetur

Et dolus e contra longo cruciabitur igni.

70

Elige quid uelis, ut digna piacula uites.

Sic tamen hanc ueniam mereatur †creditor inquam.

Vt leue crimen erit, si nolis noscere uera,

Non leue crimen erit, si cognita uera relinquas.

Sed te correctum forsan matura senectus

75

In melius reuocat satiatum erroribus istis;

Tempus enim mutat, mala digerit omnia tempus.

Tunc igitur, cum te consulta reduxerit aetas,

Disce Deo seruare fidem, ne forte bis unum

Incurras lapsum. quia uere dicitur illud:

80

Qui pedis offensi lapidem uitare secundo

Nescit et incautus iterum uexauerit artus,

Imputet ipse sibi nec casibus imputet ullis.

Corrige delictum fidamine, corrige mentem:

Suffecit peccare semel. desiste uereri:

85

Non erit in culpa, quem paenitet ante fuisse.