I. De Adam et Eua
Eua columba fuit tunc candida, nigra deinde
Facta per anguinum malesuada fraude uenenum
Tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam
Dat nudis ficulna draco mox tegmina uictor.
II. De Abel et Cain
5
Fratrum sacra deus nutu distante duorum
Aestimat accipiens uiua et terrena refutans.
Rusticus inuidia pastorem sternit. In Abel
Forma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain.
III. De Noe et diluuio
Nuntia diluuii iam decrescentis ad arcam
10
Ore columba refert ramum uiridantis oliuae.
Coruus enim ingluuie per foeda cadauera captus
Haeserat, illa datae reuehit noua gaudia pacis
IV.De Abraham et hospitio eius
Hospitium hoc domini est, ilex ubi frondea Mambrae
Armentale senis protexit culmen; in ista
15
Risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera
Ferri et decrepitum sic credere posse maritum.
V.Monumentum Sarrae
Abraham mercatus agrum cui conderet ossa
Coniugis, in terris quoniam peregrina moratur
Iustitia atque fides; hoc illud milibus emptum
20
Spelaeum, sanctae requies ubi parta fauillae est.
VI.Somnium Faraonis
Bis septem spicae, uaccae totidem Faraoni
Per somnum uisae portendunt dispare forma
Vberis atque famis duo per septennia tempus
Instare. Hoc soluit patriarcha interprete Christo.
VII.A fratribus agnitus Ioseph
25
Venditus insidiis fratrum puer ipse uicissim
Cratera in farris sacco clam praecipit abdi,
Vtque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax
Proditur. Agnoscunt fratrem ueniaque pudescunt.
VIII.Ignis in rubo
Sentibus inuolitans deus igneus ore corusco
30
Compellat iuuenem, pecoris tunc forte magistrum.
Ille capit iussus uirgam, fit uipera uirga.
Soluit uincla pedum, properat Faraonis ad arcem.
IX.Iter per mare
Tutus agit uir iustus iter uel per mare magnum.
Ecce dei famulis scissim freta rubra dehiscunt,
35
Cum peccatores rabidos eadem freta mergant.
Obruitur Farao, patuit uia libera Mosi.
X. Moyses accipit legem
Fumat montis apex diuinis ignibus in quo
Scripta decem uerbis saxorum pagina Mosi
Traditur. Ille suos suscepta lege reuisit,
40
Forma sed his uituli solus deus et deus aurum.
XI. Manna et coturnices
Panibus angelicis albent tentoria patrum.
Certa fides facti, tenet urceus aureus exim
Seruatum manna; ingratis uenit altera nubis
Atque auidos carnis saturat congesta coturnix.
XII. Serpens aereus in heremo
45
Feruebat uia sicca heremi serpentibus atris,
Iamque uenenati per uulnera liuida morsus
Carpebant populum, sed prudens aere politum
Dux cruce suspendit qui uirus temperet anguem.
XIII. Lacus myrrae in heremo
Aspera gustatu populo sitiente lacuna
50
Tristificos latices stagnanti felle tenebat.
Moses sanctus ait: "Lignum date, gurgitem in istum
Conicite, in dulcem uertentur amara saporem."
XIV. Aelim lucus in heremo
Deuenere uiri Mosi duce sex ubi fontes
Et sex forte alii uitreo de rore rigabant
55
Septenas decies palmas, qui mysticus Elim
Lucus apostolicum numerum libris quoque pinxit.
XV.Duodecim lapides in Iordane
In fontem refluo Iordanis gurgite fertur,
Dum calcanda dei populis uada sicca relinquit.
Testes bis seni lapides, quos flumine in ipso
60
Constituere patres in formam discipulorum.
XVI.Domus Raab meretricis
Procubuit Iericho, sola stant atria Raab.
Hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei uis)
Incolumi secura domo spectabile coccum
Ignibus aduersis in signum sanguinis offert.
XVII.Samson
65
Inuictum uirtute comae leo frangere Samson
Aggreditur. Necat ille feram, sed ab ore leonis
Mella fluunt, maxilla asini fontem uomit ultro.
Stultitia exundat lymphis, dulcedine uirtus.
XVIII. Samson
Ter centum uulpes Samson capit, ignibus armat,
70
Pone faces caudis circumligat, in sata mittit
Allofilum segetesque cremat. Sic callida uulpes
Nunc heresis flammas uitiorum spargit in agros.
XIX. Dauid
Dauid paruus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse
Cura gregis, citharam formans ad ouile paternum,
75
Inde ad delicias regis, mox horrida bella
Conserit et funda sternit stridente Golian.
XX. Regnum Dauid
Regia mirifici fulgent insignia Dauid:
Sceptrum oleum cornu diadema et purpura et ara.
Omnia conueniunt Christo, clamys atque corona,
80
Virga potestatis, cornu crucis, altar, oliuum.
XXI. Aedificatio templi
Aedificat templum Sapientia per Solomonis
Obsequium; regina austri graue congerit aurum.
Tempus adest quo templum hominis sub pectore Christus
Aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent.
XXII. Filii profetarum
85
Forte profetarum nati dum ligna recidunt
Fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis.
Gurgite submersum est ferrum, sed mox leue lignum
Iniectum stagnis ferrum reuocabile fecit.
XXIII. Captiuitatis Israel
Gens Hebraeorum peccamine capta frequenti
90
Fleuerat exilium dirae Babylonis ad amnes,
Tum patrios cantare modos praecepta recusat
Organaque in ramis salicis suspendit amarae.
XXIV. Domus Ezechiae
Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos
Praescriptum proferre diem legemque obeundi
95
Tendere, quod gradibus, quos uespera texerat umbra,
Lumine perfusis docuit sol uersus in ortum.
XXV.Maria et angelus Gabrihel
Aduentante deo descendit nuntius alto
Gabriel patris ex solio sedemque repente
Intrat uirgineam: "Sanctus te spiritus" inquit
100
"Inplebit, Maria; Christum paries, sacra uirgo."
XXVI.Ciuitas Betlehem
Sancta Bethlem caput est orbis, quae protulit Hisum,
Orbis principium, caput ipsum principiorum.
Vrbs hominem Christum genuit, qui Christus agebat
Ante deus quam sol fieret, quam lucifer esset.
XXVII. Magorum munera
105
Hic pretiosa magi sub uirginis ubere Christo
Dona ferunt puero myrraeque et turis et auri;
Miratur genetrix tot casti uentris honores
Seque deum genuisse hominem regem quoque summum.
XXVIII. Ab angelis pastores admoniti
Peruigiles pastorum oculos uis luminis implet
110
Angelici natum celebrans ex uirgine Christum.
Inueniunt tectum pannis, praesepe iacenti
Cuna erat, exultant alacres et numen adorant.
XXIX. Occiduntur in Betlehem infantes
Impius innumeris infantum caedibus hostis
Perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis.
115
Fumant lacteolo paruorum sanguine cunae
Vulneribusque madent calidis pia pectora matrum.
XXX. Baptizatur Christus
Perfudit fluuio pastus Baptista locustis
Siluarumque fauis et amictus ueste cameli;
Tinxerat et Christum; sed spiritus aethere missus
120
Testatur tinctum qui tinctis crimina donet.
XXXI. Pinna templi
Excidio templi ueteris stat pinna superstes;
Structus enim lapide ex illo manet angulus usque
In saeclum saecli; quem sprerunt aedificantes
Nunc caput est templi et lapidum compago nouorum.
XXXII. Ex aqua uinum
125
Foedera coniugii celebrabant auspice coetu
Forte Galilei; iam derant uina ministris.
Christus uasa iubet properanter aquaria lymphis
Impleri, inde meri ueteris defunditur unda.
XXXIII. Piscina Siloa
Morborum medicina latex quem spiritus horis
130
Eructat uariis fusum ratione latenti
Siloam uocitant sputis ubi conlita caeci
Lumina saluator iussit de fonte lauari.
XXXIV.Passio Iohannis
Praemia saltatrix poscit funebria uirgo
Iohannis caput abscisum quod lance reportet
135
Incestae ad gremium matris. Fert regia donum
Psaltria respersis manibus de sanguine iusto.
XXXV.Per mare ambulat Christus
It mare per medium dominus fluctusque liquentes
Calce terens iubet instabili descendere cumba
Discipulum, sed mortalis trepidatio plantas
140
Mergit at ille manum regit et uestigia firmat.
XXXVI. Daemon missus in porcos
Vincla sepulcrali sub carcere ferrea daemon
Fregerat, erumpit pedibusque aduoluitur Hisu.
Ast hominem dominus sibi uindicat et iubet hostem
Porcorum furiare greges ac per freta mergi.
XXXVII. Qunque panes et duo pisces
145
Quinque deus panes fregit piscesque gemellos,
His hominum large saturauit milia quinque.
Implentur nimio micarum fragmine corbes
Bis seni, aeternae tanta est opulentia mensae.
XXXVIII. Lazarus suscitatus a mortuis
Conscius insignis facti locus in Bethania
150
Vidit ab inferna te, Lazare, sede reuersum.
Apparet scissum fractis foribus monumentum,
Vnde putrescentis redierunt membra sepulti.
XXXIX. Ager sanguinis
Campus Achaldema sceleris mercede nefandi
Venditus exequias recipit tumulosus humandas.
155
Sanguinis hoc pretium est Christi. Iuda eminus artat
Infelix collum laqueo pro crimine tanto.
XL. Domus Caifae
Impia blasfemi cecidit domus ecce Caifae,
In qua pulsata est alapis facies sacra Christi.
Hic peccatores manet exitus, obruta quorum
160
Vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.
XLI. Columna ad quam flagellatus est Christus
Vinctus in his dominus stetit aedibus atque columnae
Adnexus tergum dedit ut seruile flagellis.
Perstat adhuc templumque gerit ueneranda columna
Nosque docet cunctis immunes uiuere flagris.
XLII. Passio saluatoris
165
Traiectus per utrumque latus laticem atque cruorem
Christus agit; sanguis uictoria, lympha lauacrum est.
Tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones
Contiguis; negat ille deum, fert iste coronam.
XLIII Sepulcrum Christi
[Christum non tenuit saxum, non claustra sepulcri,
170
Mors illi deuicta iacet, calcauit abyssum,
Sanctorum populus superas simul iuit ad oras,
Seque dedit multis tactuque oculisque probandum.]
XLIII.(XLIV) Mons Oliueti
Montis oliuiferi Christus de uertice sursum
Ad patrem rediit signans uestigia pacis;
175
Frondibus aeternis praepinguis liquitur umor
Qui probat infusum terris de chrismate donum.
XLIV. (XLV) Passio Stefani
Primus init Stefanus mercedem sanguinis imbri
Afflictus lapidum; Christum tamen ille cruentus
Inter saxa rogat ne sit lapidatio fraudi
180
Hostibus. O primae pietas miranda coronae!
XLV.(XLVI) Porta speciosa
Porta manet templi, Speciosam quam uocitarunt
Egregium Solomonis opus, sed maius in illa
Christi opus emicuit; nam clodus surgere iussus
Ore Petri stupuit damnatos currere gressus.
XLVI.(XLVII) Visio Petri
185
Somniat illapsum Petrus alto ex aethere discum
Confertum omnigenis animalibus. Ille recusat
Mandere, sed dominus iubet omnia munda putare.
Surgit et inmundas uocat ad mysteria gentes.
XLVII.(XLVIII) Vas electionis
Hic lupus ante rapax uestitur uellere molli;
190
Saulus qui fuerat, fit adempto lumine Paulus.
Mox recipit uisum, fit apostolus ac populorum
Doctor et ore potens coruos mutare columbis.
XLVIII.(XLIX) Apocalypsis Iohannis
Bis duodena senum sedes pateris citharisque
Totque coronarum fulgens insignibus agnum
195
Caede cruentatum laudat, qui euoluere librum
Et septem potuit signacula pandere solus.