Paulinus Nolanus carmina 13

Other sections


Felix, hoc merito quod nomine, nomine et idem

Qui merito, redit alma dies, qua te sibi summas

Adsciuit patriam confessum Christus in aulam,

Tempus adest plenis grates tibi fundere uotis.

5

O pater, o domine, indignis licet optime seruis,

Tandem exoratum est inter tua limina nobis

Natalem celebrare tuum. tria tempore longo

Lustra cucurrerunt, ex quo sollemnibus istis

Coram uota tibi, coram mea corda dicaui.

10

Ex illo qui me terraque marique labores

Distulerint a sede tua procul orbe remoto,

Nouisti; nam te mihi semper ubique propinquum

Inter dura uiae uitaeque incerta uocaui.

Et maria intraui duce te, quia cura pericli

15

Cessit amore tui, nec te sine; nam tua sensi

Praesidia in domino superans maris aspera Christo;

Semper eo et terris te propter tutus et undis.

Hunc, precor, aeterna pietate et pace serenum

Posce tuis, cuius magno stas nomine, Felix.

20

Nunc iuuat effusas in gaudia soluere mentes,

Cara dies tandem quoniam hic praesentibus orta est,

Semper et externum nobis celebrata per orbem,

Quae te sacrauit terris et contulit astris.

Ecce uias uario plebs discolor agmine pingit,

25

Vrbes innumeras una miramur in urbe.

O felix Felice tuo tibi praesule Nola,

Inclita ciue sacro, caelesti firma patrono

Postque ipsam titulos Romam sortita secundos,

Quae prius imperio tantum et uictricibus armis,

30

Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulchris!

Sis bonus o felixque tuis dominumque potentem

Exores, liceat placati munere Christi

Post pelagi fluctus mundi quoque fluctibus actis

In statione tua placido consistere portu.

35

Hoc bene subductam religaui litore classem,

In te compositae mihi fixa sit anchora uitae.