Paulinus Nolanus carmina 11

Other sections


Continuata meae durare silentia linguae

Te numquam tacito memoras placitamque latebris

Desidiam exprobras neglectaeque insuper addis

Crimen amicitiae formidatamque iugalem

5

Obicis et durum iacis in mea uiscera uersum.

Parce, precor, lacerare tuum nec amara paternis

Admiscere uelis ceu melli absinthia uerbis.

Cura mihi semper fuit et manet officiis te

Omnibus excolere, adfectu obseruare fideli.

10

Non umquam tenui saltem tua gratia naeuo

Commaculata mihi est; ipso te laedere uultu

Semper et incauta timui uiolare figura.

Cumque tua accessi uenerans, mea cautius ora

Composui et laeto formaui lumine frontem,

15

Ne qua uel a tacito contractam pectore nubem

Duceret in sanctum suspicio falsa parentem.

Hoc mea te domus exemplo coluitque colitque,

Inque tuum tantus nobis consensus amorem,

Quantus et in Christum conexa mente colendum.

20

Quis tua, quaeso, tuis obduxit pectora liuor?

Quo rumore pium facilis sibi fama per aures

Irrupit pepulitque animum contraque uetustam

Experta pietate fidem noua uulnera mouit,

Laederet ut natis placidum malesuada parentem?

25

Sed mihi non fictae mens conscia simplicitatis,

Nec patris inculti pietas rea respuit omne

Immeritum et falso perstringi crimine non fert,

Immunis uero; grauius uiolatur iniquo

Vulnere tam tenera offensae quam libera culpae.

30

Discussisse iugum quereris me, quo tibi doctis

Iunctus eram studiis. hoc nec gestasse quidem me

Assero; namque pares subeunt iuga, nemo ualentes

Copulat infirmis, neque sunt concordia frena,

Si sit compulsis mensura iugalibus impar.

35

Si uitulum tauro uel equum committis onagro,

Si confers fulicas cygnis et aedona picae,

Castaneis corylos, aequas uiburna cupressis,

Me compone tibi; uix Tullius et Maro tecum

Sustineant aequale iugum. si iungar amore,

40

Hoc tantum tibi me iactare audebo iugalem,

Quo modicum sociis magno contendit habenis

Dulcis amicitia aeterno mihi foedere tecum

Et paribus semper redamandi legibus aequa.

Hoc nostra ceruice iugum non scaeua resoluit

45

Fabula, non terris absentia longa diremit

Nec perimet. toto licet abstrahar orbe uel aeuo,

Numquam animo diuisus agam; prius ipsa recedet

Corpore uita meo quam uester pectore uultus.

Ego te per omne quod datum mortalibus

50

Et destinatum saeculum est,

Claudente donec continebor corpore,

Discernar orbe quolibet,

Nec ab orbe longe nec remotum lumine

Tenebo fibris insitum,

55

Videbo corde, mente complectar pia

Vbique praesentem mihi.

Et cum solutus corporali carcere

Terraque prouolauero,

Quo me locarit axe communis pater,

60

Illic quoque animo te geram.

Neque finis idem qui meo me corpore

Et amore laxabit tuo.

Mens quippe, lapsis quae superstes artubus

De stirpe durat caeliti,

65

Sensus necesse est simul et affectus suos

Retineat ut uitam suam;

Et ut mori sic obliuisci non capit,

Perenne uiuax et memor.