Paulinus Nolanus carmina 8

Other sections


Cur gentes fremuere et inania cur meditati

Sunt populi? astiterunt proceres cum regibus acti

Aduersum dominum et Christum uesana frementes:

Vincula rumpamus, iuga discutiamus eorum.

5

Qui manet aeterno totis moderamine caelis,

Irridebit eos iustaque loquetur in ira

Terribilique minax uerbo turbabit iniquos:

Ast ego rex ab eo parili dicione creatus,

Praeceptum domini super almum praedico Sion.

10

Ipse ad me dominus, meus, inquit, filius es tu,

Teque hodie genui. pete; sis mihi gentibus heres,

Et tua fundatur totis possessio terris.

Ferrea uirga tibi est, ualido quia iure tumentes

Orbe regis toto populos, ceu uasa recocto

15

Ficta luto frangens corda, ut meliora reformes.

Et nunc ecce, omnes, stratis aduertite, reges,

Mentibus et quicumque hominum famulantia corda

Iudicio regitis rerumque tenetis habenas,

Deseruite deo trepidi mixtoque fideles

20

Exultate metu; fiat discordia concors

Dissimiles socians affectus pectore in uno,

Ne timor affligat mentes uel gaudia soluant,

Si careant laeto pauidi formidine leti.

Dicite iustitiam rectosque capessite mores

25

Et iusto trepidate deo, gaudete benigno,

Ne quando meritum deus irascatur in orbem

Vosque uia iusta iuste pereatis abacti.

Amodo iam resilire uia properetis iniqua;

Ecce breui cum magna potentis inarserit ira,

30

Ventilet ut totum diuino examine mundum

Segreget et paleas igni, frumenta saluti,

Tunc omnes, quibus est in eo spes fida, beati.