Hieronymus Stridonensis carminum fragmenta 5

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Despicis angustum praecisa rupe sepulchrum?

Hospitium Paulae est caelestia regna tenentis.

Fratrem, cognatos, Romam patriamque relinquens,

Diuitias, subolem, Bethlemiti[co] conditur antro.

5

Hic praesaepe tuum, Christe, atque hic mystica Magi

Munera portantes homini regique deoque.

1

Despicis

aspicis Hier. epist. 108, 33 cod. Spinaliensis 68

respicis Hier. epist. 108, 33 codd. aliqui

Hieron. epist. 108, 33 (p. 350 Hilberg): (sequitur fr. 4) et in foribus speluncae: "despicis ... deoque".