Prudentius peristephanon 13

Reference basis text: J. Bergman, 1926

Editing of the digital edition: G. Dalla Pietà, 2010

Other sections


Punica terra tulit quo splendeat omne quidquid usquam est

Inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum.

Est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster.

Incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet,

5

Sola superstes agit de corpore, sola obire nescit,

Dum genus esse hominum Christus sinet et uigere mundum.

Dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum,

Te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.

Spiritus ille dei, qui fluxerat auctor in profetas,

10

Fontibus eloquii te caelitus actus inrigauit.

O niue candidius linguae genus, o nouum saporem

Vt liquor ambrosius cor mitigat, inbuit palatum,

Sedem animae penetrat, mentem fouet et pererrat artus,

Sic deus interius sentitur et inditur medullis.

15

Vnde bonum subitum terris dederis, pater, reuela!

Derat apostolicis scriptis opulentus executor.

Eligitur locuples facundia quae doceret orbem

Quaeque uoluminibus Pauli famulata disputaret,

Quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent

20

Siue timoris opus seu mystica uel profunda Christi.

Vnus erat iuuenum doctissimus artibus sinistris

Fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare,

Saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra

Quo geniale tori ius solueret aestuante nupta.

25

Luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus,

Discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem.

Inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti.

Iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris.

Exuitur tenui uultus cute, transit in seueram.

30

Deflua caesaries conpescitur ad breues capillos.

Ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere,

Viuere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum.

His igitur meritis dignissimus usque episcopale

Prouehitur solium doctor, capit et sedile summum.

35

Valerianus opum princeps erat atque Gallienus.

Constituere simul poenam capitis deum fatenti.

Milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari;

Contra animos populi doctor Cyprianus incitabat,

Ne quis ab egregiae uirtutis honore discreparet,

40

Neu fidei pretium quis sumere degener timeret.

Esse leuem cruciatum, si modo conferas futura

Quae deus ipse uiris intermina fortibus spopondit.

Merce doloris emi spem luminis et diem perennem.

Omne malum uolucri cum tempore transuolare cursim.

45

Nil graue quod peragi finis facit et quiete donat.

Se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris

Seque caput gladio submittere sanguinem dicare.

Qui sociare animam Christo uelit, ut comes sequatur.

His ubi corda uirum Christo calefacta praeparauit,

50

Ducitur ante alios proconsule perfurente uinctus.

Antra latent Tyriae Carthaginis abditis reposta

Conscia tartareae caliginis, abdicata soli.

Clausus in his specubus sanctus Cyprianus et catena

Nexus utramque manum nomen patris inuocat supremi.

55

"Omnipotens genitor Christi deus et creator orbis

Christe parens hominis quem diligis et uetas perire,

Ille ego uipereis quem tu bonus oblitum uenenis

Criminibus uariis tinctum miseratus abluisti,

Iamque tuum fieri mandas, fio Cyprianus alter,

60

Et nouus ex ueteri nec iam reus aut nocens ut ante.

Si luteum facili charismate pectus expiasti

Vise libens tenebris ergastula caeca dissipatis,

Eripe corporeo de carcere uinculisque mundi

Hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari,

65

Ne qua ferum reprimat clementia iudicem, tyranni

Neu sciat inuidia mitescere, gloriam negare.

Da quoque ne quis iners sit de grege quem tuum regebam,

Ne cadat inpatiens poenae titubetue quis tuorum,

Incolumem ut numerum reddam tibi debitumque soluam."

70

Vocibus his dominum permouerat, influebat inde

Spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris

Ingenii, stimulis ut pectora subditis calerent

Ad decus egregium discrimine sanguinis petendum,

Non trepidare docens nec cedere nec dolore uinci,

75

Laudis amore rapi Christum sapere et fidem tueri.

Fama refert foueam campi in medio patere iussam

Calce uaporifera summos prope margines refertam.

Saxa recocta uomunt ignem niueusque puluis ardet,

Vrere tacta potens et mortifer ex odore flatus.

80

Adpositam memorant aram fouea stetisse summa

Lege sub hac: salis aut micam iecur aut suis litarent

Christicolae aut mediae sponte inruerent in ima fossae.

Prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti,

Gurgite puluereo mersos liquor aridus uorauit

85

Praecipitemque globum fundo tenus inplicauit imo.

Corpora candor habet, candor uehit ad superna mentes,

"Candida Massa" dehinc dici meruit per omne saeclum.

Laetior interea iam Thascius ob diem suorum

Sistitur indomiti proconsulis eminus furori.

90

Edere iussus erat quid uiueret, "Vnicultor" inquit

"Trado salutiferi mysteria consecrata Christi."

Ille sub haec: "Satis est iam criminis, ipse confitetur.

Thascius ipse Iouis fulmen negat. Expedite ferrum,

Carnificis gladio poenam luat hostis idolorum."

95

Ille deo meritas grates agit et canit triumphans.

Fleuit abire uirum maesta Africa quo docente facta est

Cultior, eloquio cuius sibi docta gloriatur.

Mox tumulum lacrimans struxit cineresque consecrauit.

Desine flere bonum tantum, tenet ille regna caeli

100

Nec minus inuolitat terris nec ab hoc recedit orbe.

Disserit eloquitur tractat docet instruit profetat.

Nec Libyae populos tantum regit, exit usque in ortum

Solis et usque obitum. Gallos fouet, inbuit Britannos

Praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Hiberis.

105

Denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis.

Instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.

21

doctissimus

ditissimus C mg. ditissimus