Prudentius cathemerinon 10

Testo base di riferimento: J. Bergman, 1926

Cura dell'edizione digitale: G. Dalla Pietà, 2009

Altre sezioni


Deus, ignee fons animarum,

Duo qui socians elementa,

Viuum simul ac moribundum,

Hominem, pater, effigiasti,

5

Tua sunt, tua, rector, utraque,

Tibi copula iungitur horum,

Tibi dum uegetata cohaerent,

Et spiritus et caro seruit.

Resoluta sed ista seorsum

10

Proprios reuocantur in ortus:

Petit halitus aera feruens,

Humus excipit arida corpus.

Sic cuncta creata necesse est

Obitum tolerare supremum,

15

Vt semina dissociata

Sibi sumat origo resorbens .

Hanc tu, deus optime, mortem

Famulis abolere paratus,

Iter inuiolabile monstras,

20

Quo perdita membra resurgant,

Vt dum generosa caducis

Ceu carcere clausa ligantur

Pars illa potentior extet

Quae germen ab aethere traxit.

25

Si terrea forte uoluntas

Luteum sapit et graue captat,

Animus quoque pondere uictus

Sequitur sua membra deorsum.

At si generis memor ignis

30

Contagia pigra recuset,

Vehit hospita uiscera secum

Pariterque reportat ad astra.

Nam quod requiescere corpus

Vacuum sine mente uidemus,

35

Spatium breue restat ut alti

Repetat collegia sensus.

Venient cito saecula cum iam

Socius calor ossa reuisat

Animataque sanguine uiuo

40

Habitacula pristina gestet.

Quae pigra cadauera pridem

Tumulis putrefacta iacebant

Volucres rapientur in auras

Animas comitata priores.

45

Hinc maxima cura sepulcris

Inpenditur, hinc resolutos

Honor ultimus accipit artus

Et funeris ambitus ornat.

Candore nitentia claro

50

Praetendere lintea mos est,

Aspersaque myrra Sabaeo

Corpus medicamine seruat.

Quidnam sibi saxa cauata,

Quid pulchra uolunt monumenta,

55

Nisi quod res creditur illis

Non mortua sed data somno?

Hoc prouida christicolarum

Pietas studet utpote credens

Fore protinus omnia uiua

60

Quae nunc gelidus sopor urget.

Qui iacta cadauera passim

Miserans tegit aggere terrae,

Opus exhibet ille benignum

Christo pius omnipotenti;

65

Quia lex eadem monet omnes

Gemitum dare sorte sub una

Cognataque funera nobis

Aliena in morte dolere.

Sancti sator ille Tobiae,

70

Sacer ac uenerabilis heros

Dapibus iam rite paratis

Ius praetulit exequiarum.

Iam stantibus ille ministris

Cyathos et fercula liquit

75

Studioque accinctus humandi

Fleto dedit ossa sepulcro.

Veniunt mox praemia caelo

Pretiumque rependitur ingens,

Nam lumina nescia solis

80

Deus inlita felle serenat.

Iam tunc docuit pater orbis

Quam sit rationis egenis

Mordax et amara medella

Cum lux animum noua uexat.

85

Docuit quoque non prius ullum

Caelestia cernere regna

Quam nocte et uulnere tristi

Tolerauerit aspera mundi.

Mors ipsa beatior inde est,

90

Quod per cruciamina leti

Via panditur ardua iustis

Et ad astra doloribus itur.

Sic corpora mortificata

Redeunt melioribus annis,

95

Nec post obitum recalescens

Conpago fatiscere nouit.

Haec quae modo pallida tabo

Color albidus inficit ora

Tunc flore uenustior omni

100

Sanguis cute tinguet amoena.

Iam nulla deinde senectus

Frontis decus inuida carpet,

Macies neque sicca lacertos

Suco tenuabit adeso.

105

Morbus quoque pestifer artus

Qui nunc populatur anhelos

Sua tunc tormenta resudans

Luet inter uincula mille.

Hunc eminus aere ab alto

110

Victrix caro iamque perennis

Cernet sine fine gementem

Quos mouerat ipse dolores.

Quid turba superstes inepta

Clangens ululamina miscet?

115

Cur tam bene condita iura

Luctu dolor arguit amens?

Iam maesta quiesce querella,

Lacrimas supendite, matres!

Nullus sua pignera plangat,

120

Mors haec reparatio uitae est.

Sic semina sicca uirescunt

Iam mortua iamque sepulta,

Quae reddita caespite ab imo

Veteres meditantur aristas.

125

Nunc suscipe, terra, fouendum

Gremioque hunc concipe molli!

Hominis tibi membra sequestro,

Generosa et fragmina credo.

Animae fuit haec domus olim

130

Cui nobilis ex patre fons est,

Feruens habitauit in istis

Sapientia principe Christo.

Tu depositum tege corpus,

Non inmemor ille requiret

135

Sua munera fictor et auctor

Propriique enigmata uultus.

Veniant modo tempora iusta

Cum spem deus inpleat omnem,

Reddas patefacta necesse est

140

Qualem tibi trado figuram.

Non, si cariosa uetustas

Dissoluerit ossa fauillis

Fueritque cinisculus arens

Minimi mensura pugilli,

145

Nec, si uaga flamina et aurae

Vacuum per inane uolantes

Tulerint cum puluere neruos,

Hominem periisse licebit.

Sed dum resolubile corpus

150

Reuocas, deus, atque reformas,

Quanam regione iubebis

Animam requiescere puram?

Gremio senis addita sancti

Recubabit, ut est Eleazar,

155

Quem floribus undique saeptum

Diues procul aspicit ardens.

Sequimur tua dicta, redemptor,

Quibus atra e morte triumphans

Tua per uestigia mandas

160

Socium crucis ire latronem.

Patet ecce fidelibus ampli

Via lucida iam paradisi,

Licet et nemus illud adire

Homini quod ademerat anguis.

165

Illic, precor, optime ductor,

Famulam tibi praecipe mentem

Genitali in sede sacrari,

Quam liquerat exul et errans.

Nos tecta fouebimus ossa

170

Violis et fronde frequenti

Titulumque et frigida saxa

Liquido spargemus odore.

9

Binae extant lectiones versuum qui tertio quartoque tetrasticho continentur. Verisimile est alteram lectionem, utpote plus Christianae doctrinae prae se ferentem, a scriptore quodam effictam esse qui, Caroli Magni aetate, Prudentium calluerit. Non defuerunt tamen qui (in quorum quidem numerum Georgius Pasquali adsciscitur) alteram quoque lectionem Prudentio adscriberent, timore perculso ne quis sibi impietatem exprobraret. En habeas alteram lectionem: Rescissa sed ista seorsum Solvunt hominem perimuntque Humus excipit arida corpus, Animae rapit aura liquorem; Quia cuncta creata necessest Labefacta senescere tandem Compactaque dissociari Et dissona texta retexi. Quam quidem lectionem codices MOSU continent. Codices autem CD, priore tetrasticho in margine posito, alterum exhibent.