Si tua, Cureti, penitus cognoscere quaeris
Sidera, patre tuo certius ipse loquar.
Quod furis, aduersi dedit inclementia Martis;
Quod procul a Musis, debilis Arcas erat;
5
Quod turpem pateris iam cano podice morbum,
Femineis signis Luna Venusque fuit;
Attriuit Saturnus opes. hoc prorsus in uno
Haereo: quae cunnum lambere causa facit?