Sic non Aethiopum campos aestate pererrem
Nec Scythico brumam sub Ioue nudus agam,
Sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis
Ionio credam turgida uela mari,
5
Sic non Tartareo Furiarum uerbere pulsus
Irati relegam carmina grammatici:
Nulla meos traxit petulans audacia sensus,
Liberior iusto nec mihi lingua fuit.
Versiculos, fateor, non cauta uoce notaui,
10
Heu miser! ignorans quam graue crimen erat.
Orpheos alii libros inpune lacessunt
Nec tua securum te, Maro, fama uehit;
Ipse parens uatum, princeps Heliconis, Homerus
Iudicis excepit tela seuera notae.
15
Sed non Vergilius, non accusaret Homerus:
Neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.
En moueo plausus! en pallidus omnia laudo,
Et clarum repeto terque quaterque 'sophos'!
Ignoscat placidus tandem flatusque remittat
20
Et tuto recitet quod libet ore: placet.