Claudianus carmina minora 17

Testo base di riferimento: J. B. Hall, 1985

Cura dell'edizione digitale: O. Fuoco, 2009

Altre sezioni


Aspice sudantes uenerando pondere fratres,

      Diuino meritos semper honore coli,

Iusta quibus rapidae cessit reuerentia flammae

      Et mirata uagas reppulit Aetna faces.

5

Conplexi manibus fultos ceruice parentes

      Attollunt uultus adcelerantque gradus.

Grandaeui gemina sublimes prole feruntur

     Et cara natos inplicuere mora.

Nonne uides ut saeua senex incendia monstret,

10

      Vt trepido genetrix inuocet ore deos?

Erexit formido comam, perque omne metallum

     Fusus in attonito palluit aere tremor.

In iuuenum membris animosus cernitur horror

     Aeque oneri metuens inpauidusque sui.

15

Reiectae uento chlamydes. dextram exerit ille

      Contentus laeua sustinuisse patrem;

Ast illi duplices in nodum colligit ulnas

      Cautior in sexu debiliore labor.

Hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas

20

      Artificis tacitae quod meruere manus:

Nam consanguineos eadem cum forma figuret,

      Hic propior matri fit tamen, ille patri.

Dissimiles annos sollertia temperat artis:

      Alter in alterius redditur ore parens,

25

Et noua germanis paribus discrimina praebens

      Diuisit uultus cum pietate faber.

O bene naturae memores, documenta supernae

     Iustitiae, iuuenum lumina uota senum,

Qui spretis opibus medios properastis in ignes

30

      Nil praeter sanctam tollere canitiem.

Haud equidem inmerito tanta uirtute repressas

      Enceladi fauces obriguisse reor.

Ipse redundantem frenauit Mulciber Aetnam,

      Laederet exempli ne monumenta pii.

35

Senserunt elementa fidem: patri adfuit aether

      Terraque maternum sedula iuuit onus.

Quodsi notus amor prouexit in astra Laconas,

      Aenean Phrygio raptus ab igne pater,

Si uetus Argolicos inlustrat gloria fratres,

40

      Qui sua materno colla dedere iugo,

Cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi,

      Aeternum Siculus templa dicauit honos?

Plura licet summae dederit Trinacria laudi,

      Nouerit hoc maius se genuisse nihil,

45

Nec doleat damnis, quae deuius intulit ardor,

      Nec gemat exustas igne furente domos:

Non potuit pietas flamma cessante probari;

      Emptum est ingenti clade perenne decus.

8

cara Flor Δ Camers

clara codd.