Claudianus de raptu Proserpinae 3

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2010

Other sections


Iuppiter interea cinctam Thaumantida nimbis

Ire iubet totoque deos arcessere mundo.

Illa colorato Zephyris inlapsa uolatu

Numina conclamat pelagi Nymphasque morantes

5

Increpat et fluuios umentibus euocat antris.

Ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos

Excierit, tanto quae res agitanda tumultu.

Vt patuit stellata domus, considere iussi,

Nec confusus honos: caelestibus ordine sedes

10

Prima datur; tractum proceres tenuere secundum

Aequorei, placidus Nereus reuerendaque Phorci

Canities; Glaucum series extrema biformem

Accipit et certo mansurum Protea uultu.

Nec non et senibus fluuiis concessa sedendi

15

Gloria; plebeio stat cetera more iuuentus,

Mille amnes. liquidis incumbunt patribus udae

Naides et taciti mirantur sidera Fauni.

Tum grauis ex alto genitor sic orsus Olympo:

'Abduxere meas iterum mortalia curas

20

Iam pridem neclecta mihi, Saturnia postquam

Otia et ignaui senium cognouimus aeui,

Sopitosque diu populos torpore paterno

Sollicitae placuit stimulis inpellere uitae,

Incultis ne sponte seges grandesceret aruis,

25

Vndaret neu silua fauis neu uina tumerent

Fontibus et totae fremerent in pocula ripae.

Haud equidem inuideo- neque enim liuescere fas est

Vel nocuisse deos -, sed, quod dissuasor honesti

Luxus et humanas oblimat copia mentes,

30

Prouocet ut segnes animos rerumque remotas

Ingeniosa uias paulatim exploret egestas

Vtque artes pariat sollertia, nutriat usus.

Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis

Humanum releuare genus, durumque tyrannum

35

Inmitemque uocat regnataque saecula patri

Commemorat parcumque Iouem se diuite clamat,

Qui campos horrere situ dumisque repleri

Rura uelim nullisque exornem fructibus annum;

Se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset,

40

In dirae subito mores transisse nouercae:

"Quid mentem traxisse polo, quid profuit altum

Erexisse caput, pecudum si more pererrant

Auia, si frangunt communia pabula glandes?

Haecine uita iuuat siluestribus abdita lustris,

45

Indiscreta feris?" tales cum saepe parentis

Pertulerim questus, tandem clementior orbi

Chaonio statui gentes auertere uictu;

Atque ideo Cererem, quae nunc ignara malorum

Verberat Idaeos torua cum matre leones,

50

Per mare, per terras auido discurrere luctu

Decretum, natae donec laetata repertae

Indicio tribuat fruges, currusque feratur

Nubibus ignotas populis sparsurus aristas

Et iuga caerulei subeant Actaea dracones.

55

Quod si quis Cereri raptorem prodere diuum

Audeat, imperii molem pacemque profundam

Obtestor rerum, natus licet ille sororue

Vel coniunx fuerit natarumue agminis una,

Se licet illa meo conceptam uertice iactet,

60

Sentiet iratam procul aegida, sentiet ictum

Fulminis et genitum diuina sorte pigebit

Optabitque mori; tum uulnere languidus ipsi

Tradetur genero, passurus prodita regna,

Et sciet an propriae conspirent Tartara causae.

65

Hoc sanctum; mansura fluant hoc ordine fata.'

Dixit et horrendo concussit sidera nutu.

At procul armisoni Cererem sub rupibus antri

Securam placidamque diu iam certa peracti

Terrebant simulacra mali, noctesque timorem

70

Ingeminant omnique perit Proserpina somno.

Namque modo aduersis inuadi uiscera telis,

Nunc sibi mutatas horret nigrescere uestes,

Nunc steriles mediis frondere penatibus ornos.

Stabat praeterea luco dilectior omni

75

Laurus uirgineos quondam quae fronde pudica

Vmbrabat thalamos: hanc imo stipite caesam

Vidit et incomptos foedari puluere ramos,

Quaerentique nefas Dryades dixere gementes

Tartarea Furias debellauisse bipenni.

80

Sed tunc ipsa sui iam non ambagibus ullis

Nuntia materno facies ingesta sopori:

Namque uidebatur tenebroso obtecta recessu

Carceris et saeuis Proserpina uincta catenis,

Non qualem Siculis olim mandauerat aruis

85

Nec qualem roseis nuper conuallibus Aetnae

Suspexere deae: squalebat pulchrior auro

Caesaries et nox oculorum infecerat ignes

Exhaustusque gelu pallet rubor ille, superbi

Flammeus oris honos, et non cessura pruinis

90

Membra colorantur picei caligine regni.

Ergo hanc ut dubio uix tandem agnoscere uisu

Eualuit, 'cuius tot poenae criminis?' inquit:

'Vnde haec informis macies? cui tanta potestas

In me saeuitiae? rigidi cur uincula ferri

95

Vix aptanda feris molles meruere lacerti?

Tu mea tu proles? an uana fallimur umbra?'

Illa refert: 'heu dura parens nataeque peremptae

Inmemor! heu fuluas animo transgressa leaenas!

Tantane te nostri tenuere obliuia? tantum

100

Vnica despicior? certe Proserpina nomen

Dulce tibi, tali quae nunc, ut cernis, hiatu

Suppliciis inclusa teror; tu saeua choreis

Indulges Phrygiasque etiamnum interstrepis urbes!

Quod si non omnem pepulisti pectore matrem,

105

Si tua nata, Ceres, et non me Caspia tigris

Edidit, his, oro, miseram defende cauernis

Inque superna refer. prohibent si fata reuerti,

Vel tantum uisura ueni.' Sic fata trementes

Tendere conatur palmas. uis inproba ferri

110

Inpedit et motae somnum soluere catenae.

Obriguit uisis; gaudet non uera fuisse;

Conplexu caruisse dolet. penetralibus amens

Prosilit et tali conpellat uoce Cybelen:

'Iam non ulterius Phrygia tellure morabor,

115

Sancta parens; reuocat tandem custodia cari

Pignoris et cunctis obiecti fraudibus anni.

Nec mihi Cyclopum quamuis extructa caminis

Culmina fida satis. timeo ne fama latebras

Prodiderit leuiusque meum Trinacria celet

120

Depositum. terret nimium uulgata locorum

Nobilitas. aliis sedes obscurior oris

Exquirenda mihi. gemitu flammisque propinquis

Enceladi nequeunt umbracula nostra taceri.

Somnia quin etiam uariis infausta figuris

125

Saepe monent, nullusque dies non triste minatur

Augurium. quotiens flauentia serta comarum

Sponte cadunt! quotiens exundat ab ubere sanguis!

Larga uel inuito prorumpunt flumina uultu

Iniussaeque manus mirantia pectora tundunt.

130

Si buxos inflare uelim, ferale gemiscunt;

Tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.

Ah uereor ne quid portendant omina ueri!

Ah longae nocuere morae!' 'Procul inrita uenti

Dicta ferant', subicit Cybele: 'nec tanta Tonanti

135

Segnities ut non pro pignore fulmina mittat.

I tamen et nullo turbata reuertere casu.'

Haec ubi, digreditur templis. sat nulla ruenti

Mobilitas: tardos queritur non ire iugales

Inmeritasque mouens alterno uerbere pinnas

140

Sicaniam quaerit, cum necdum absconderit Iden.

Cuncta pauet speratque nihil. sic aestuat ales,

Quae teneros humili fetus commiserit orno

Allatura cibos, et plurima cogitat absens:

Ne gracilem uentus decusserit arbore nidum,

145

Ne furtum pateant homini, ne praeda colubris.

Vt domus excubiis incustodita remotis

Et resupinati neclecto cardine postes

Flebilis et tacitae species apparuit aulae,

Non expectato respectu cladis amictus

150

Conscidit et fractas cum crine auellit aristas.

Haeserunt lacrimae, nec uox aut spiritus oris

Redditur, atque imis uibrat tremor ossa medullis.

Succidui titubant gressus; foribusque reclusis,

Dum uacuas sedes et desolata pererrat

155

Atria, semirutas confuso stamine telas

Atque interceptas agnoscit pectinis artes.

Diuinus perit ille labor, spatiumque relictum

Audax sacrilego supplebat aranea textu.

Nec deflet plangitue malum; tantum oscula telae

160

Figit et abrumpit mutas in fila querellas;

Adtritosque manu radios proiectaque pensa

Cunctaque uirgineo sparsa oblectamina ludo

Ceu natam pressat gremio; castumque cubile

Desertosque toros et sicubi sederat olim

165

Perlegit: attonitus stabulo ceu pastor inani,

Cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum

Aut populatrices infestauere cateruae;

Serus at ille redit uastataque pascua lustrans

Non responsuros ciet inploratque iuuencos.

170

Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem

Conspicit Electram, natae quae sedula nutrix

Oceani priscas inter notissima Nymphas.

Par Cereri pietas: haec post cunabula dulci

Ferre sinu summoque Ioui deducere paruam

175

Sueuerat et genibus ludentem aptare paternis;

Haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.

Tunc laceras effusa comas et puluere canos

Sordida sidereae raptus lugebat alumnae.

Hanc adgressa Ceres, postquam suspiria tandem

180

Laxauit frenosque dolor: 'quod cernimus' inquit

'Excidium? cui praeda feror? regnatne maritus

An caelum Titanes habent? quae talia uiuo

Ausa Tonante manus? rupitne Typhoea ceruix

Inarimen? fractane iugi conpage Veseui

185

Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit?

An uicina mihi quassatis faucibus Aetna

Protulit Enceladum? nostros an forte penates

Adpetiit centum Briareia turba lacertis?

Heu ubi nunc, ubi nata mihi? quo mille ministrae?

190

Quo Cyane? uolucres quae uis Sirenas abegit?

Haecine uestra fides? sic fas aliena tueri

Pignora?' Contremuit nutrix, maerorque pudori

Cessit et aspectus miserae non ferre parentis

Emptum morte uelit, longumque inmota moratur

195

Auctorem dubium certumque expromere funus.

Vix tamen haec: 'Acies utinam uaesana Gigantum

Hanc dederit cladem! leuius communia tangunt.

Sed diuae, multoque minus quod rere, sorores

In nostras nimium coniurauere ruinas.

200

Insidias superum, cognatae uulnera cernis

Inuidiae. Phlegra nobis infensior aether!

Florebat tranquilla domus; nec limina uirgo

Linquere nec uirides audebat uisere saltus

Praeceptis obstricta tuis. telae labor illi;

205

Sirenes requies; sermonum gratia mecum,

Mecum somnus erat cautique per atria ludi:

Cum subito (dubium quonam monstrante latebras

Rescierit) Cytherea uenit suspectaque nobis

Ne foret, hinc Phoeben comites hinc Pallada iunxit.

210

Protinus effuso laetam se fingere risu

Nec semel amplecti nomenque iterare sororis

Et dura de matre queri, quae tale recessu

Maluerit damnare decus uetitamque dearum

Colloquio patriis procul amandauerit astris.

215

Nostra rudis gaudere malis et nectare largo

Instaurare dapes. nunc arma habitumque Dianae

Induitur digitisque attemptat mollibus arcum,

Nunc crinita iubis galeam laudante Minerua

Inplet et ingentem clipeum gestare laborat.

220

Prima Venus campos Aetnaeaque rura maligno

Ingerit adfatu. uicinos callida flores

Ingeminat meritumque loci uelut inscia quaerit

Nec credit quod bruma rosas innoxia seruet,

Quod gelidi rubeant alieno germine menses

225

Verna nec iratum timeant uirgulta Booten.

Dum loca miratur, studio dum flagrat eundi,

Persuadet; teneris heu lubrica moribus aetas!

Quos ego nequiquam planctus, quas inrita fudi

Ore preces! ruit illa tamen confisa sororum

230

Praesidio; famulae longo post ordine Nymphae.

Itur in aeterno uestitos gramine colles

Et prima sub luce legunt, cum rore serenus

Alget ager sparsosque bibunt uiolaria sucos.

Sed postquam medio sol altior institit axi,

235

Ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat

Insula cornipedum pulsu strepituque rotarum.

Nosse nec aurigam licuit: seu mortifer ille

Seu mors ipsa fuit. liuor permanat in herbas;

Deficiunt riui; squalent rubigine prata

240

Et nihil adflatum uiuit: pallere ligustra,

Exspirare rosas, decrescere lilia uidi.

Vt rauco reduces tractu detorsit habenas,

Nox sua prosequitur currum, lux redditur orbi.

Persephone nusquam. uoto rediere peracto

245

Nec mansere deae. mediis inuenimus aruis

Exanimem Cyanen: ceruix redimita iacebat

Et caligantes marcebant fronte coronae.

Adgredimur subito, casus scitamur eriles

(Nam propior cladi steterat): qui uultus equorum?

250

Quis regat? illa nihil, tacito sed laesa ueneno

Soluitur in laticem: subrepens crinibus umor

Liquitur in roremque pedes et bracchia manant

Nostraque mox lambit uestigia perspicuus fons.

Discedunt aliae; rapidis Acheloides alis

255

Sublatae Siculi latus obsedere Pelori

Accensaeque malo iam non inpune canoras

In pestem uertere lyras: uox blanda carinas

Alligat; audito frenantur carmine remi.

Sola domi luctu senium tractura relinquor.'

260

Haeret adhuc suspensa Ceres et singula demens

Ceu nondum transacta timet; mox lumina torquens

Vltro ad caelicolas furiato pectore fertur.

Arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates,

Cuius Achaemenio regi ludibria natos

265

Auexit tremebundus eques; premit illa marito

Mobilior Zephyro totamque uirentibus iram

Dispergit maculis iamiamque hausura profundo

Ore uirum uitreae tardatur imagine formae.

Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo

270

'Reddite' uociferans: 'non me uagus edidit amnis;

Non Dryadum de plebe sumus; turrita Cybele

Me quoque Saturno genuit. quo iura deorum,

Quo leges cecidere poli? quid uiuere recte

Proderit? en audet noti Cytherea pudoris

275

Ostentare suos post Lemnia uincula uultus?

Hos animos bonus ille sopor castumque cubile

Praebuit? amplexus hoc promeruere pudici?

Nec mirum si turpe nihil post talia ducit.

Quid uos expertes thalami? tantumne relictus

280

Virginitatis honos, tantum mutata uoluntas?

Iam Veneri iunctae sociis raptoribus itis?

O templis Scythiae atque hominem sitientibus aris

Vtraque digna coli! tanti quae causa furoris?

Quam mea uel tenui dicto Proserpina laesit?

285

Scilicet aut caris pepulit te, Delia, siluis

Aut tibi commissas rapuit, Tritonia, pugnas!

An grauis eloquio? uestros an forte petebat

Inportuna choros? atqui Trinacria longe,

Esset ne uobis oneri, deserta colebat.

290

Quid latuisse iuuat? rabiem liuoris acerbi

Nulla potest placare quies.' His increpat omnes

Vocibus. ast illae - prohibet sententia patris -

Aut reticent aut nosse negant responsaque matri

Dant lacrimas. quid agat? rursum se uicta remittit

295

Inque humiles delapsa preces: 'Ignoscite si quid

Intumuit pietas, si quid flagrantius actum

Quam miseros decuit. supplex deiectaque uestris

Aduoluor genibus. liceat cognoscere sortem,

Hoc tantum, liceat certos habuisse dolores.

300

Scire peto quae forma mali; quamcumque dedistis

Fortunam, sit nota, feram fatumque putabo,

Non scelus. aspectum, precor, indulgete parenti;

Non repetam. quaesita manu securus habeto,

Quisquis es; adfirmo praedam; desiste uereri.

305

Quod si nos aliquo praeuenit foedere raptor,

Tu certe, Latona, refer; confessa Diana

Forte tibi. nosti quid sit Lucina, quis horror

Pro genitis et quantus amor, partusque tulisti

Tu geminos; haec una mihi. sic crine fruaris

310

Semper Apollineo, sic me felicior aeuum

Mater agas. largis nunc imbribus ora madescunt;

Quid tantum dignum fleri dignumque taceri?

Ei mihi, discedunt omnes! quid uana moraris

Vlterius? non bella palam caelestia sentis?

315

Quin potius natam pelago terrisque requiris?

Accingar lustrare diem, per deuia rerum

Indefessa ferar. nulla cessabitur hora,

Non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum

Inueniam, gremio quamuis mergatur Hiberae

320

Tethyos et rubro iaceat uallata profundo.

Non Rheni glacies, non me Riphaea tenebunt

Frigora, non dubio Syrtis cunctabitur aestu.

Stat fines penetrare Noti Boreaeque niualem

Vestigare domum; primo calcabitur Atlans

325

Occasu facibusque meis lucebit Hydaspes.

Inpius errantem uideat per rura, per urbes

Iuppiter; extincta satietur paelice Iuno.

Insultate mihi, caelo regnate superbi,

Ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum.'

330

Haec fatur notaeque iugis inlabitur Aetnae

Noctiuago taedas informatura labori.

Lucus erat prope flauum Acin, quem candida praefert

Saepe mari pulchroque secat Galatea natatu,

Densus et innexis Aetnaea cacumina ramis

335

Qua licet usque tegens. illic posuisse cruentam

Aegida captiuamque pater post proelia praedam

Aduexisse datur. Phlegraeis silua superbit

Exuuiis totumque nemus uictoria uestit.

Hic patuli rictus, hic prodigiosa Gigantum

340

Tergora dependent, et adhuc crudele minantur

Affixae truncis facies, inmaniaque ossa

Serpentum passim cumulis exanguibus albent,

Et rigidae multo suspirant fulmine pelles;

Nullaque non magni iactat se nominis arbor:

345

Haec centumgemini strictos Aegaeonis enses

Curuata uix fronde leuat; liuentibus illa

Exultat Coei spoliis; haec arma Mimantis

Sustinet; hos onerat ramos exutus Ophion.

Altior at cunctis abies umbrosaque late

350

Ipsius Enceladi fumantia gestat opima,

Summi terrigenum regis, caderetque grauata

Pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.

Inde timor numenque loco, nemorisque senectae

Parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.

355

Pascere nullus oues nec robora laedere Cyclops

Audet et ipse fugit sacra Polyphemus ab umbra.

Non tamen hoc tardata Ceres. accenditur ultro

Religione loci uibratque infesta securim

(Ipsum etiam petit ira Iouem); succidere pinus

360

Aut magis enodes dubitat prosternere cedros,

Exploratque habiles truncos rectique tenorem

Stipitis et certo pertemptat bracchia nisu.

Sic, qui uecturus longinqua per aequora merces

Molitur tellure ratem uitamque procellis

365

Obiectare parat, fagos metitur et alnos

Et uarium rudibus siluis accommodat usum:

Quae longa est, tumidis praebebit cornua uelis;

Quae fortis, malo potior; quae lenta, fauebit

Remigio; stagni patiens aptanda carinae.

370

Tollebant geminae capita inuiolata cupressi

Caespite uicino, quales non rupibus Idae

Miratur Simois, quales non diuite ripa

Lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes.

Germanas adeo credas, sic frontibus aequis

375

Extant et socio despectant uertice lucum.

Hae placuere faces; pernix inuadit utramque

Cincta sinus, exerta manus, armata bipenni,

Alternasque ferit totisque obnixa trementes

Viribus inpellit. pariter traxere ruinam

380

Et pariter posuere comas campoque recumbunt,

Faunorum Dryadumque dolor. conplectitur ambas,

Sicut erant, alteque leuat retroque solutis

Crinibus ascendit fastigia montis anheli

Exuperatque aestus et nulli peruia saxa

385

Atque indignantes uestigia calcat harenas:

Qualis pestiferas animare ad crimina taxos

Torua Megaera ruit, Cadmi seu moenia poscat

Siue Thyesteis properet saeuire Mycenis:

Dant tenebrae Manesque locum plantisque resultant

390

Tartara ferratis, donec Phlegethontis ad undam

Constitit et plenos excepit lampade fluctus.

Postquam peruentum scopuli flagrantis in ora,

Protinus arsuras aduersa fronte cupressos

Faucibus iniecit mediis lateque cauernas

395

Texit et undantem flammarum obstruxit hiatum.

Conpresso mons igne tonat claususque laborat

Mulciber: obducti nequeunt exire uapores.

Coniferi micuere apices creuitque fauillis

Aetna nouis; stridunt admisso sulphure rami.

400

Tum, ne deficerent tantis erroribus ignes,

Semper inocciduos insopitosque manere

Iussit et arcano perfudit robora suco,

Quo Phaethon inrorat equos, quo Luna iuuencos.

Iamque soporiferas nocturna silentia terris

405

Explicuere uices; laniato pectore longas

Incohat illa uias et sic ingressa profatur:

'Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas

Sperabam, sed uota mihi communia matrum,

Et thalami festaeque faces caeloque canendus

410

Ante oculos hymenaeus erat. sic numina fatis

Voluimur et nullo Lachesis discrimine saeuit!

Quam nuper sublimis eram quantisque procorum

Cingebar studiis! quae non mihi pignus ob unum

Cedebat numerosa parens! tu prima uoluptas,

415

Tu postrema mihi; per te fecunda ferebar.

O decus, o requies, o grata superbia matris,

Qua gessi florente deam, qua sospite nusquam

Inferior Iunone fui; nunc squalida, uilis!

Hoc placitum patri. cur autem adscribimus illum

420

His lacrimis? ego te, fateor, crudelis ademi,

Quae te deserui solamque instantibus ultro

Hostibus exposui. raucis secura fruebar

Nimirum thiasis et laeta sonantibus armis

Iungebam Phrygios cum tu raperere leones.

425

Accipe quas merui poenas. en ora fatiscunt

Vulneribus grandesque rubent in pectore sulci!

Inmemor en uterus crebro contunditur ictu!

Qua te parte poli, quo te sub cardine quaeram?

Quis monstrator erit? quae me uestigia ducent?

430

Qui currus? ferus ille quis est? terraene marisne

Incola? quae uolucrum deprendam signa rotarum?

Ibo, ibo, quocumque pedes, quocumque iubebit

Casus. sic Venerem quaerat deserta Dione.

Proficietne labor? rursum te, nata, licebit

435

Amplecti? manet ille decor, manet ille genarum

Fulgor? an infelix talem fortasse uidebo,

Qualis nocte uenis, qualem per somnia uidi?'

Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna

Exitiique reos flores ipsumque rapinae

440

Detestata locum sequitur dispersa uiarum

Indicia et pleno rimatur lumine campos

Inclinatque faces. omnis madet orbita fletu;

Omnibus admugit, quocumque it in aequore, sulcis.

Innatat umbra fretis extremaque lucis imago

445

Italiam Libyamque ferit: clarescit Etruscum

Litus et accenso resplendent aequore Syrtes;

Antra procul Scyllaea petit, canibusque reductis

Pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.

2

arcessere

accersere gp.c.? J₄ A₂ F₃ F₄ P₁ P₂ R₄

accrescere L₁

accedere R₁ R₂